back
SCHOLIA IN CICERONIS ORATIONES BOBIENSIA

Based on the edition by P.Hildebrandt (1907), but the page numbers in red are from the edition by T.Stangl (1912). Quotations from Cicero are in italics, and the section numbers in the surviving speeches are shown in green.

The text has been preserved in a palimpsest, and many pages are missing. Attempts by modern scholars to fill in some of the shorter gaps are shown in curly brackets.


In Verrem , Pro Sulla, In Clodium et Curionem, De Rege Alexandrino

PRO FLACCO

[93] [INCIPIT PRO FLACCO.]

{Flac_2} . . . [subscri]bentibus L. Balbo et Apuleio Deciano, quos vult obtrectatores intellegi invidos gloriae huius Valerii Flacci magisque cupientes destruere virtutem quam ullum crimen ostendere; quorum personas onerat invidia, quasi nihil aliud adfectent quam coniurationem illam Catilinae, quae hoc adiutore oppressa sit, vindicare.

{Flac_3} Si umquam res p. consilium, gravitatem, sapientiam iudicum imploravit, hoc, hoc, inquam, tempore inplorat.
[94] . . . Vehementer congeminavit, ut attentiores animos iudicum faceret, quo magis universae rei p. providerent, ne bene meritis civibus virtus sua non gratiam praemii sed materiam periculi compararet. Est ergo . . . invigilari oportere, ne omnes, quicumque rei p. profuerunt, similibus calumniae periculis opterantur. Iam enim coeperat invidiosus consulatus esse Ciceronis aegre ferentibus plerisque quod indemnatos cives R. iussisset in carcere strangulari.

Non estis de Lydorum aut Mysorum aut Frygum, qui huc corrupti concitatique venerunt, set de vestra re p. iudicaturi.
Haec omnia congessit eo studio, quo et illos destrueret, qui accusabant Flaccum, et omnem diligentiam iudicum ad utilitatem rei p. flecteret. Nam quo magis in planum deducerentur, qui accusabant, non dixit Asiam provinciam, sed diduxit in species nationum barbararum, ut Lydos et Mysos et Frygas diceret: et vocabula ipsa quendam impetum barbariae ferocientis ostentant. Nec suffecit hoc modo auctoritatem destrucxisse; adiecit etiam illud 'qui huc corrupti concitatique venerunt', ut duplici modo fide caveant: vel quia barbari, vel quia redemti sint ad obsequium mentiendi. Est hic . . .

{Flac_4} Quem enim appellem, quem obtester, quem inplorem?
. . . Oratorie interiacit addubitationem, quasi omnium periclitantium animus aestu quodam magnae sollicitudinis inquietetur: ut incertum sit, cuius ordinis potissimum imploret auxilium, cum in huiusmodi rebus ita singuli periclitentur, ut clades omnibus comparetur.

Iudicabitis principes eius ordinis quinquaginta, quid cum omnibus senseritis.
Lex enim Aurelia iudiciaria ita cavebat, ut ex parte tertia senatores iudicarent, ex partibus duabus tribuni aerarii et equites R., eiusdem scilicet ordinis viri.

{Flac_5} Condemnatus est is, qui Catilinam signa patriae inferentem interemit.
Gaius scilicet Antonius, collega Ciceronis, M. Caelio Rufo accusante non tantum pecuniarum repetundarum crimine, verum etiam ob hanc coniurationem non ita pridem damnatus fuerat. Nec ignoramus praefuisse exercitui, quo Catilina superatus est: quamvis ipse Antonius vel pedum valetudine vel conscientia retardatus Petreium legatum suum miserit, qui cum hoste confligeret.

[95] Cur sibi confidat is, qui ea proferenda et patefacienda curavit?
[αὐξητικῶς] haec ad semet ipsum refert periculi etiam sui gradu quodammodo adiecto, ut omnes, [qui] coniuratos obnixe persecuti sint, poenae videantur quodammodo destinati, dum singulis crimen aliquod et invidia confiatur.

Strangulatos maluit dicere.
Adfectata et oratoria quadam calliditate hoc uti verbo Decimum Laelium accusatorem voluisse denotat Cicero, ut memoriam videlicet eorum resculperet, qui cum Lentulo in carcere poenas dederant post indicia litterarum.

Quid sibi meus necessarius Caetra voluit?
Subscribserat hic inter ceteros Decimo Laelio accusatori.

Quid vero Decianus?
Et hic subscriptor fuit, Apulei Deciani filius iam nuper damnati, cum tribunus pl. esset et in ultionem Apulei Saturnini nec minus etiam C. Servilii Glauciae multa improbe seditioseque committeret: quam tamen damnationem passus in Pontum se et ad partes Mithridaticas contulit. Quo ipso infamiam generis eius perstringit orator, ut imitatus quodammodo patrem omnia pro hostibus sentire videatur.

Utinam esset proprie mea! Senatus igitur magna ex parte.
Mire hic respondit [εὐχῇ καὶ μεταστάσει]. Remotionem facturus in auctoritatem senatus, quo decernente puniti sint Catilinae socii, amplectitur quoddam votum, quasi potuerit etiam gloriose confiteri auctorem se illius fuisse supplicii; magis enim ex hoc remotioni firmitas adquiretur, si potuerit esse etiam ipsius de se laudanda confessio.

Dii, inquam, inmortales! Lentulum . . .

* * *   [Desunt IV paginae]

. . . tirent fuisse testatur. Sed ne originem civitatis eiusdem nude trascucurrisse videamur: antiquissimis haec temporibus Tantalis vocitata est. Quam terra ipsa consumpsit hiatu scilicet interceptam ibique postea oppidum constitutum, cui Sipylo nomen inditum. Pleraeque aliae maris inundatione demersae sunt: quarum fuit Leucadia, Antirrhion, Hellespontus, Bosphori duo; ut Pyrrham et Antisam circa Maeotin paludem Pontus abstulit, ut Helicem et Buram sinus Corinthius devoravit. Satis autem oratorie commemorans istius civitatis devotissimam circa Romanos fidem minuit opes eius et exigua moenia et parvum numerum civium dixit, quibus tamen maximos regis Mithridatis impetus propulsaverit, fide et [96] amore scilicet quam virium facultate robustior. Et est quaedam laudativa sententia [γνώμη ἐγκωμιαστική].

Sed si neque Asiae luxuries infirmissimum tempus aetatis.
Mores inlustrantur eius, quem non potuerit Asia multiformi voluptate corrumpere. Similis et in L. Murenae defensione sententia est. Verum, quod hic magis animadvertendum puto, consideremus omnium horum capitum transitus oratorie factos. Ita enim sibi conectuntur, ut gradus bonorum cum quadam testificatione cognitae simul et probatae integritatis extollat. Praemisit quippe in Asia nullam Flacci fuisse luxuriam; dein sequenti capite

Ex hoc (inquit) aetatis gradu se ad exercitum C. Flacci patrui contulit;
et statim subicit:

Tribunus militaris cum P. Servilio, gravissimo et sanctissimo cive, profectus,
laudatio enim P. Servilii magnum testimonium Flacco ad indicium vitae honestioris adquirit. Post haec etiam cum esset quaesturae mentionem facturus, ita subiecit:

Quorum amplissimis iudiciis ornatus quaestor factus est.
Omnis haec ergo enumeratio magistratuum quos gessit ita pendet ex se, ut laus praecedentium consecutis honoribus suffragata sit et in nullo fuerit gratia fortuita, cum in omnibus censura meriti haberetur.

M. Pisone, qui cognomen frugalitatis nisi accepisset, ipse peperisset.
Vigilanter omnes hos, qui Flacco in primis magistratibus praefuerunt, laudativa [γνώμῃ] orator exornat, ut quod viris tam inlustribus placuit, exploratae innocentiae testimonium sit. Verum quod ad Pisonem pertineat: plurimi quidem ex hac familia cognomentum frugalitatis habuerunt, sed enim primus hoc meruit L. Piso, qui legem de pecuniis repetundis tulit et fuit C. Graccho capitalis inimicus, in quem ipsius Gracchi exstat oratio maledictorum magis plena quam criminum.

Idem novum bellum suscepit atque confecit.
Q. Metellus detrectante collega suo Q. Hortensio administrationem provinciae Cretae ipse suscepit et ibidem confecto bello cognomentum ex virtute, ut supra diximus, Cretici meruit. Coeperat quidem ante illum orae maritimae praepositus M. Antonius piratas persequi, sed rebus nondum confectis morte praeventus est.

[97] Non Asiae testibus, sed accusatoribus contubernalibus traditus.
Vigilanter subtrahit auctoritatem provinciae, qua Flaccus opprimi poterat, et subdit accusatores contubernales. Hoc enim prope nihil optinet auctoritatis, si contubernales ad obsequium mendacii obtemperaverunt accusatori, illud contra pro validissimo acciperetur, si accusatio provinciae totius incumberet.

{Flac_6} At a testibus laeditur.
Exsecutio haec omnis hanc optinet quaestionem, an testibus credendum sit. Et priusquam adgrediatur orator [ἀπὸ προσώπων καὶ ἀπὸ γένους] destruere personam Graecorum et nationem gentili quadam levitate praecipitem, statim prima conflictatione [ἔπαινον] opponit praecedentium magistratuum: in quibus bene cognitum et gloriose probatum L. Flaccum non oporteat his cum maxime testimonio pugnantibus addici, cum plura sint, quae laudi proficere debeant, quam quae nunc crimini fidem faciant.

Nullam in re familiari sordem.
Notabile hoc, quod singulari numero sordem dixit, cum de moribus ad cupiditatem pecuniae promtioribus secundum numerum pluralem consuetudo celeberrima sit sordes dicere. Hoc igitur de verbis rarioribus adnotemus.

{Flac_9} Non quo nationi huic ego unus maxime fidem derogem.
Localiter . . . impleturus Graecis testibus non esse credendum, quo sibi contra invidiam mederetur, praemisit hoc [σχῆμα] quod aput Graecos . . . dicitur. Tanto enim maiore auctoritate proscindet illorum in testimoniis dicen[dis levitatem] . . .

* * *   [Desunt II paginae.]

. . . sas privatae indignationis ulcisci, qui moleste ferant se Flacco iudicante perpessos.

{Flac_13} Qui comitatus in inquirundo! comitatum dico? immo vero quantus exercitus!
Gestit persuadere iudicibus praeter levitatem Graecorum plurimum valuisse Laeli accusatoris sive potentiam sive gratiam, ut illis mentiendi non tantum voluntas insinuaretur, verum etiam necessitas inrogaretur.

Lege hac recenti ac nova certus est inquisitioni comitum numerus constitutus.
Legem iudiciariam videtur significare sive a P. Vatinio tribuno pl. sive ab Q. Fufio Caleno perlatam. Pertinebat autem ad iudicum reiectionem, quae fiebat secundum legem Aureliam ex tribus ordinibus senatorum, equitum Romanorum, tribunorum aerariorum. Igitur ea lege praefinitum videbatur, quot numero comites habere deberent qui in provincias irent, [ut] accusationem de pecuniis repetundis instruerent. [98] Hunc ergo Laelium videri vult supergressum legis istius praescripta inciviliter multa fecisse.

{Flac_14} Sermo est tota Asia dissupatus Cn. Pompeium, quod L. Flacco esset inimicus, contendisse [a] Laelio, paterno amico.
Summa diligentia, cum intellegat orator obesse reo plurimum posse auctoritatem Cn. Pompei, si accusatoribus contra reum favere videatur, eripere temtat hanc persuasionem, quasi Laelius falsi huius rumoris auctor extiterit, nihil vero Pompeius in Flacci perniciem cogitaverit. Sed enim quod paternum amicum Cn. Pompei Laelium dicit, opinor ad tempus belli Sertoriani esse referendum, quo . . . Ibidem Laelius, pater huius, ab Hirtuleianis interfectus est, ut ait Sallustius: 'receptis plerisque signis militaribus cum Laeli corpore'.

Et praedonum et regum bello liberavit.
Scimus Gabinia rogatione victos esse ab Cn. Pompeio imperatore piratas. Quod ad reges pertineat ab eodem superatos, Tigranem significat Armeniae et Mithridatem Cappadociae regem.

Adiuncxit illa, ut eos, qui domo exire nolebant, testimonii denuntiatione terreret; qui domi stare non poterant, largo et liberali viatico commovebat.
Calumniosa Laeli ostenditur accusatio, quod ei se testes non ultro secundum fidem veritatis obtulerint, sed ab eo vel minis compulsi sint vel pecunia corrupti. In superiore enim parte nolentes Romam proficisci territos ab illo dicit denuntiatione veniendi, ut cogerentur ea de Flacco mandare, quae nollent. Verum in sequenti parte obscurius aliquanto locutus est. Ait enim: 'qui domi stare non poterant, largo et liberali viatico commovebat'. Hos significat pauperes et egentes, qui nullo patrimonio sustinerentar, ac propterea pecuniae largitione ad falsum testimonium provocatos; nam stare eos dicebant veteres, qui habebant idoneam rem familiarem. Similiter et in oratione, quae habita est aput populum post fugam Catilinae {Cat_2'21}, 'si stare' (inquit) 'non possunt, conruant, sed ita, ut non modo civitas sed ne vicini quidem proxumi sentiant.'

{Flac_15} Non iure iurando constricta, sed porrigenda manu.
Hanc Graeci . . . dicunt. Itaque . . . morem nationis plurimum dissentire a fide et religione testium confirmat ex hoc, quod non iurare soleant in aliquam rem, sed tantum porrecta manu consentire, ex quo praeceps temeritas colligi potest.

[99] {Flac_16} Sedentis contionis.
Plerumque enim Graeci in theatro consulebantur et ita decreta faciebant.

Tum optime meritos civis e civitate eiciebant.
Legimus enim duces maximos et inlustres in exilium relegatos ab Atheniensibus vel etiam in vinculis necatos ut Miltiadem, Themistoclem, Aristidem, Alcibiadem.

{Flac_17} Caesus est virgis Cymaeus ille Athenagoras, qui in fame frumentum exportare erat ausus.
Graviter et congeste valuisse causam ostendit, quare potuerit Athenagoras ad mentiendum provocari: propter indignationem verberum, quibus fuerat castigatus, et iustitiam Flacci praetoris, qui propter huiusmodi audaciam existimaverit puniendum. Ita utrumque fit: ut testi auctoritas defloretur et Flacci iustitia comprobetur.

Qui multitudinem illam non auctoritate sua, sed sagina tenebat.
De Mithridate Pergameno loquitur, a quo vehementer adseverat testes esse corruptos. Et quo magis eorum levitas et paene obsequium servile detegeretur, 'qui multitudinem', inquit, 'non auctoritate sua, sed sagina tenebat', ne quid fidei hominibus adsit, qui parasitorum in modum vel solo possint ventre corrumpi, ad gylae blandimenta venales.

Quod se velle dixit, id sutores et zonarii conclamarunt. Hoc testimonium est civitatis?
... ως in clausula pronuntiandum est ... quid sit testimonium. Ad quod destruendum . . . ab oratore praemissa est dicendo sutores et zonarios, ut volgaribus et sordidis artificiis appareat humilitas personarum nec ullum genus publicae maiestatis obtineat.

{Flac_19} Quibus odio sunt nostrae secures.
εἰρωνικῶς. Magna cum invidia exaggeratae sunt causae, quibus utique verisimile sit Graecos contra Flaccum voluisse mentiri, quod e[a om]nia, quae in provinciis exerceantur, habuerint semper onerose et ea gravate tulerint, odio iam non praetoris unius, sed Romani imperii. Similiter et de Gallis pro Fonteio. Est autem potentissimum, si ab unius persona deflectatur intentio iudicum, ut publico nomine (?) recenseant testibus moleste haec obsequia tolerantibus.

[100] {Flac_20} In aerario nihil habent civitates, nihil in vectigalibus.
ἀπὸ . . . materiam nullam habuisse praedandi Flaccum in istis civitatibus, quas invenerit opibus exhaustas et quae nec versuram fecisse nec viritim tributum contulisse dicantur.

Quam vero falsas rationes in tabulas inferre soleant.
Sollertissime invigilavit, ne quid Graeci etiam tabularum recitatione firmarent. . . . Praemittit hanc insimulationem, ut, si quod instrumentum probationis attulerint, pro falso accipiatur, et confirmat hoc . . . interponendo auctoritatem Cn. Pompeii et Hypsaei, quorum litteris indicabatur perfidia Graecorum. Et statim sub eodem . . . in clausula ponitur eos, qui de Pompeio et Hypsaeo mentiti sint, nec de insimulanda Flacci innocentia potuisse dubitare.

{Flac_21} Triduo lex ad praetorem deferri iubet.
. . . lege enim cavebatur, ut accusatores de pecuniis repetundis omnia instrumenta tabularum et intra diem tertium ad praetorem deferrent et omnia iudicum anulis obsignarentur. Hos contendit post diem tricensimum obsignandas tabulas edidisse, ut videlicet hoc intervallo potuerint habere largum tempus easdem tabulas . . .

* * *   [Desunt IV paginae.]

{Flac_33} ... neque fratris sui laudem decerpat et quod Flaccus egerit, rectissime factum esse persuadeat. Quintus enim Cicero successor eius non imperaverat Asiae pecuniam classis nomine conferendam, Flaccum vero imperasse constabat. Igitur non in totum concessit fratrem suum hanc speciem praetermisisse, set ad tempus necessarium reservasse. Ergo non damnavit quod praecessor fecerat, sed distulit quod ipse non imperabat. Praeter hoc etiam . . . per absolutam qualitatem salva religione fraterna liberat causam Flacci, quod nulli umquam crimini datum sit id quod successor aliter fecisse videatur, propterea quod exempla praecedentium sequenda sint, successorum praedivinari voluntates et consilia non possint.

{Flac_34} Procedit unus Asclepiades.
. . . satis, quoniam praeco legatos Acmonenses excitaverat et de Acmonensibus unus Asclepiades prodierat, arripuit accusaturus malitiosam criminationem Graecorum, qui uni homini auctoritatem quandam multitudinis darent. Impleta ergo responsione generali contra auctoritatem totius Asiae transitum facit ad singulas civitates; et hic primo gradum figit destruens etiam ipsius Asclepiadis personam, ut nihil ad optinendum valeat vel numero, quod solus, vel moribus, quod infamis.

[101] {Flac_35} Nam fratres quidem consortes sunt mendicitatis.
Festivissime . . . subiecit destruens hominum personas, qui ob egestatem nimiam nec habuerint, quod amitterent; eo etiam illud accedere, quod praesentes non sint ad dicendum testimonium, a quibus se pecuniam sumpsisse Asclepiades dicat, quam Flacco datam criminabatur.

{Flac_36} Tu vero tibi habeto istam laudationem [decrevisse].
Eam temtaverat accusator falsam dicere. Et oratorie hoc ipsum Cicero concessit, ut Graecorum mores atque perfidia etiam ab ipso accusatore damnata sit, qui ab eorundem maxime testimonio nititur. Utiliter itaque facit iacturam civitatis unius multarum quae accusant deminuturus auctoritatem.

Ut Flacco absenti aliquid civitates tribuisse dicantur, Laelio praesenti per se agenti vi legis, iure accusationis, opibus praeterea suis terrenti ac minanti nihil obsignasse videantur.
Cum paulo ante συγχώρησιν fecerit sponte concedens Acmonensium videri falsam laudationem, tamen sequenti kapite animadverte, quam vivaciter laudationem suam videri velit integri fuisse iudicii et [e] contrario calumniosa eorum testimonia, qui pro accusatore consentiant. Absenti (inquit) Flacco decreta laudatio est; ergo nihil invitis extorsit vel gratia vel potestate, cum absens esset. At ceterae civitates praesenti Laelio cogenti opibus magnis et obstinata necessitate suadenti magis . . . est, ut succubuerint ad obsequium mendacii. Sic et deprimitur fides accusantium et veritas laudationis aggeratur.

{Flac_37} Obsignata erat creta illa Asiatica.
τόπος . . . κατὰ τὸ . . . πιθανῶς valde veluti quodam . . . consuetudine . . . qua solebant instrumenta ita signare, ut non cera, sed . . . creta quadam candida uterentur. Et adhuc videtur frequentari haec consuetudo. Instrumentum igitur laudationis creta obsignatum proferebatur; tabulae vero, quibus illi ad criminandum utebantur, signa habebant cerae [inpressa]. Quod ergo secundum morem factum sit, id vult esse veritatis; illud contra falsum, quod dissenserit a perpetua consuetudine.

[102] {Flac_39} O pastores nescio quos cupidos litterarum!
. . . pertinens ad coniecturalem quaestiunculam . . . verisimile non esse, ut incursu latronum tabulas in itinere perdiderint, cum soleant non hoc genus praedae, sed alia captare; quando tabulae causis tantum et probationibus instrumento sint, praedonibus lucro esse non possint. Probare vult igitur non tabulas in itinere amissas, set domi nullas esse conscribtas.

Bellissimum putaverunt dicere amissas.
Quid causae secuti sint, ut tabulas non proferrent, ratiocinatione facta per coniecturam revocavit omnem suspicionem vel ad metum poenae, quam legibus suis passuri essent, si falsas protulissent, vel ad probationem innocentiae Flacci, si veras protulissent, in quibus nullum indicium criminis inveniretur; ut potius color iste quaesitus sit, ut viderentur perdidisse, ne aut ipsi periclitarentur aut reo nocere non possent.

{Flac_40} Quin ab hoc ignotissimo Fryge nobilissimum civem vindicetis.
Utrumque vehementer et ad deprimendum adversarium et ad extollendum reum, ut tantum in illo obscurata sit quantum in hoc inlustrata persona.

{Flac_41} Homini enim Frygi, qui arborem numquam vidisset, fiscinam ficorum obiecisti.
... valde. Summa cum festivitate discussit inridens veneni criminationem, quod hic videretur unus de numero accusatorum Flacci repentina morte defunctus. . . . interposita est aviditatis et intemperantiae barbari hominis, quem poma inusitata distenderint. Notemus igitur quasdam criminationes non pugnaci argumentatione, sed etiam festiva urbanitate dissolvi.

Flacco vero quid profuit? qui valuit tam diu, dum huc prodiret, mortuus est aculeo iam emisso ac dicto testimonio.
Leve putavit orator diligentissimus hanc suspicionem veneficii sola urbanitate discutere ; conclusit etiam breviter argumentatione validissima nullum Flacco emolumentum fuisse in eius interitu, qui iam testimonium dixerat et vim criminationis ediderat. Unam autem occidendi fuisse rationem, antequam testimonium diceret, dicto autem iam testimonio magis potuisse crimen augeri quam periculum declinari.

[103] Totoque Mithridatico crimine.
Eleganter et oratorio stomacho: Mithridatico crimine quasi Mithridatico bello. Id autem crimen significat, quod Mithridates ille Pergamenus intenderat.

{Flac_42} Et qui ita sit ambitiosus, ut omnis vos nos[que] cotidie persalutet.
Ambitiosum dicit demisse et officiosa quadam veneratione blandissimum, unde intellegere possis inproprie ambitiosos de adrogantibus dici; ambitio est enim favoris alicuius supplex et cum lenocinio humilitatis adfectatio gratiosa.

Turpissimis iudiciis.
Famosis, ut saepe iam dictum est

{Flac_43} Et furti et pro socio damnatus est.
Per omnem decursum partis huius destruit personas testium singulorum, quo minus bis credendum iudices arbitrentur, quibus nulla vitae honestas patrocinetur. Pro socio autem damnantur, qui aput arbitrum infideliter in societate gessisse convincuntur.

Nam Lysanias adeptus est ordinem senatorium, sed cum rem p. nimium amplecteretur peculatus damnatus est.
Eleganti verbo usus est: 'amplecteretur', est enim dubium, nam et qui diligit, amplectitur et qui spoliat et intercipit aliquid ex aerario.

{Flac_44} Quattuor mensaris.
Actus in Caria plerumque videtur per has personas et officia decurrere. Sed mensarios dicit, quos illi τραπεζίτας vocant.

Ex tanto numero deductus est nemo.
ἀπὸ τῶν ἀπόντων συλλογισμός. Ex iis argumentatur, quae desunt accusatoribus ad probationem et quae omni modo constare deberent, si quid vere criminarentur.

{Flac_45} Quem iudicatum duxit Hermippus.
Persona hominis defloratur, ne quam possit auctoritatem testis aut religionem sibi vindicare, cuius pudor tanta ignominia profligatus sit: iudicati enim ducebantur.

Ultroque iis sumtum intulit.
Id est: etiam erogationem sumtus inputavit.

Heraclidam istum Temni postea nemo vidit.
ἀπὸ τῶν ἔργων καὶ ἀπὸ τῆς πίστεως τοῦ ἀντίδικου. Consequentia in argumentum deduxit eius, qui sibi huius fraudis conscius auxilium fugae petierit.

[104] {Flac_46} Qui tamen credidit P. Fulvii Nerati lectissimi hominis fide.
Eleganter, ne quid sibi ad testimonium probatae integritatis adsumeret Heraclides, pecuniam creditam illi, sub aliena tamen fide et promissione dicit, ut ille quidem male notus fuerit, aliis tamen oppositis, [ut] sibi pecunia crederetur, effecerit.

Hic hercle 'cornici oculum', ut dicitur.
Proverbio celeberrimo usus est, cuius et pro Murena mentionem facit. Cornix autem avis genus est, quod esse fertur acutissima visione et, quando aliquod ad cadaver offendit, praecipue invadere in oculos dicitur. Volens ergo significare Hermippum hominem callidissimum ab hoc eodem Heraclida esse deceptum ait non aliter iam accidisse, quam si cornici oculos effodias, cum ipsa vesci soleat alienis.

Habebat discipulos, quos dimidio redderet stultiores quam acceperat.
. . . Inludit personae rhetoris inperiti hanc eruditionem discipulorum fuisse in eius schola dicens, ut in ea nihil aliud disceretur praeter ignorantiam litterarum.

{Flac_47} Infatuare.
Verbi novitatem consideremus.

{Flac_48} Homo audacissimus pertimuit, loquacissimus ommutuit.
Vehementer expressit vim conscientiae cum et loquacissimo verba defuerint et inpudentia nihil audacissimo patrocinata sit.

{Flac_49} In duplum iret.
Dupli sponsionem faceret.

{Flac_51} Qui tunc te nudus delectaverat, semper nudum esse voluisti.
Asperrime hoc in mores Deciani, ut avaritiam probro illi daret et inpudicitiam, quippe dicit eundem Lysaniam efebum placuisse Deciano propter gratiam corporis nudum eundemque postea omnibus fortunis spoliatum; utrumque igitur aspergit infamia.

Eum spe recuperandi fundi paterni venire ad testimonium dicendum coegisti.
Artificialiter et dignitatem personis testium derogat; et falsum dicendi causas interponit, ut nihil in totum religiosae fidei relinquatur.

[105] Quidnam sit dicturus, exspecto.
. . . Praevenitur ab oratore imminens testimonium, ut aut nihil conari ad mentiendum audeant aut, priusquam dixerint, refellantur. Suspendit tamen et ipse responsionem, ne absurdum faceret copiosius exsequendo eam rem, quae non erat ab teste prolata.

{Flac_52} Trallianos causam publicam Maeandrio, homini sordido, commisisse.
ὑπέκβασις fit ad refutandum publicum testimonium Trallianorum. Et bene praemisit orator habere quandam se et fratrem suum cum eodem populo necessitudinem, ut, quidquid adversus eos dixerit, necessitate fidei coactus dixisse videatur. Acutissime praeterea omnis auctoritas publica, quae adesse poterat civitati, deducitur in planum, cum solus Maeandrius ad testimonium dicendum processerit nullis ornamentis vel morum vel dignitatis instructus. Ita quod validum esse contra Flaccum poterat, ex contemplatione publici testimonii pro abiecto accipiendum videbitur uno loquente et eo, qui non sit aliqua honestate subnixus.

{Flac_53} Quasi ministrator aderat.
μεταφορικῶς accipe. Ministratorem enim dicit, qui tela gladiatoribus suggerit; ad quem modum vult intellegi etiam ab hoc accusatoribus crimina subministrari.

Quare si hunc habent auctorem Tralliani doloris sui.
. . . Poten . . .

* * *   [Desunt VIII paginae.]

{Flac_77} ... tem ad consulatum usque pervenerit, ille vero deposita tribunicia potestate damnatus sit; et firmamentum adicit huic argumentationi . . . hunc quoque Decianum nihil aput animum Flacci resedisse ex illis inimicitiis credidisse, quandoquidem non dubitaverit sub eodem tribuno militare.

{Flac_78} Cum prodire nollet; non est hoc in absentem, sed in latentem.
. . . Breviter et expedite per definitionem probavit nihil inique iudicasse Flaccum, quando se non absentem fuisse probet eo tempore, quo sententia dicta sit, sed prodire noluisse fateatur se de conscientia malae causae.

[106] {Flac_79} Mitto, quod aliena, mitto, quod possessa per vim.
. . . quo genere figurae creberrime utitur; et idcirco semel atque iterum demonstratum iam in ceteris etiam sua sponte lector adgnoscet.

Subsignari aput aerarium aut aput censorem possint.
De iure loquitur praediorum, in quae per vim et iniuriam videbatur invasisse Decianus. Praedia autem, quae iure legitimo non habentur, neque aput aerarium subsignari neque aput censorem possunt. Et subsignandi haec solebat causa [esse, ut] aut qui vectigalia redimeret aut qui pro mancipe vectigalium fidem suam interponeret, loco pigneris praedia sua rei p. obligarent, quoad omnem pecuniam redemtores vectigalium repensarent.

{Flac_82} Ut duceret iudicium?
Ut protraheret causae cognitionem.

Invidisti ingenio subscriptoris tui; quod ornabat facete locum quem prenderat.
Haec . . . Cicero dicit infantissimos oratores et nulla eloquentiae praeditos dignitate volens significare, quos nec pecunia corruptos ab aliquo suspicari quisquam debeat, quorum ingenium despici magis quam timeri oporteret.

{Flac_83} Et eum tu accusas avaritiae, quem dicis sestertium viciens voluisse perdere?
Cum stomachi asperitate proscidit Lucceium, qui tam nullius eloquentiae sit, ut Flaccus eam pecuniam fuerit perditurus eo parcente, qui tam inani esset ingenio, ut etsi maxime cuperet, tamen nocere non posset.

{Flac_84} Nihil potest de tutela legitima nisi omnium tutorum auctoritate deminui.
. . . Negotialem quaestiunculam facit proponente adversario inciviliter egisse Flaccum, quod bona cuiusdam Valeriae possederit, quae Androni Sestullio, marito suo, in manum convenerat. Hoc autem iuris observabatur, ut loco filiarum haberentur, quae in manum viris convenissent. Verum fuit haec Valeria de libertis Flacci, ac propterea in legitima tutela quasi aput patronum habebatur, nec videri poterat iure in manum convenisse, cum hic ei tutor legitimus auctor non fuerit, et ideo hereditas ad Flaccum legitimo iure pervenerit.

{Flac_86} At istius hereditatis iam Globulo praetore Flacci nomine petita possessio est.
Responsio contra illud adhibetur, quod accusator obiecerat, non debuisse ipsum Flaccum de causa sua, hoc est hereditate ad se pertinenti iudicare, quoniam nemo [107] sit iudex, qui de negotio suo non ita iudicet, ut sibi potissimum faveat. Itaque . . . intulit plurimorum, qui, cum provincias administrarent , hereditates sibi vindicaverint et . . . alii quam plurimi vindicaturi sint, quibus similiter obvenerit. Sed ut omni invidia liberaretur Flaccus, fit P. Globulum, decessorem illius, de portione huius hereditatis ante adventum Flacci iudicasse, quo magis appareat nihil incuriose decretum, cum id iudicaverit Flaccus, quod fuisset quivis alius, si de eadem causa cognosceret, iudicaturus.

{Flac_86} An legationes liberas?
Eas nunc commeatus appellamus.

{Flac_91} Nunc denique materculae suae festivus filius, aniculae minime suspiciosae, purgat se per epistulam.
. . . fidem Falcidio, qui per luxuriam consumto patrimonio litteras calumniose compositas de avaritia Flacci ad matrem suam miserit, ut prodigos mores huiusmodi mendacio coloraret. Facit ergo μετάθεσιν, qua illi ostendat egestatis causam vitio suo accidisse, non huius iniquitate praetoris.

{Flac_92} Magnum erat ei certamen. Iste unus totam Asiam magnitudine poculorum bibendoque superavit.
χαριέντισμα. παραπροσδοκία. Iucundissime hoc contra opinionem intulit helluonem quendam et summa luxuria perditum volens ostendere, cui hoc unum genus exercitationis et gloriae fuerit conpotores suos ebrietate superare.

{Flac_94} Videtis, quo in motu temporum, quanta in conversione rerum ac perturbatione versemur.
κατὰ προσοχήν. Conmovetur iam peroratio magnitudinem beneficiorum L. Flacci complexa, quae pendent ex consulatu ipso Ciceronis, quo videtur magno usui rei p. fuisse investigata coniuratione Catilinae et deprehensis in ponte Mulvio Allobrogum legatis. Proficiet igitur ad consilium compensativae defensionis, quam vult orator in hac causa non mediocriter valere, ut etsi alicuius suspicionis videatur obnoxius, tamen contemplatione insignium meritorum ab huius damnationis periculo protegendus sit. Praeterea in toto contextu huius epilogi et de [se] ipse Tullius plurimum dicit, quasi per communionem rerum, quas pro patriae salute gesserunt, ambo rei et ambo absolvendi sint.

[108] {Flac_98} M'. Aquilium patres nostri
Commemorationem facit huius Aquilii et in Verrinis orationibus {Verr_2.5'5}, qui bellum in Sicilia contra fugitivos gessit et gloriose multa confecit. Horum igitur enumeratio exemplorum πρὸς τὴν ἀντίστασιν operatur, ut, cum illis omnibus causam dicentibus gloriae suae profuerint, huic etiam Flacco prodesse debeat, quod coniurationis indicia deprehenderit.

{Flac_105} Quem posthac tam amentem fore putatis?
οἰκτιρμός. [Ut] magis moveret, addidit conservandos bene de re p. meritos viros, ut ceteri huius devotionis imitentur exemplum.

{Flac_106} Huic, huic misero puero.
. . . intulit secutus videlicet suam consuetudinem et artis oratoriae disciplinam, ut lacrimosis adfectibus prope sententiam iudices impleantur.

PRO FLACCO EXP.


CUM SENATUI GRATIAS EGIT

INCIPIT CUM SENATUI GRATIAS EGIT.

Oratio[num ordo] Tulli[anarum] . . . [a nobis pos]tulabat, ut praecedentis commentario eam subiceremus, quae inscribitur: Si eum P. Clodius legibus interrogasset, quae oratio videtur post mortem eius inventa. Sed quoniam plurimae consequentur, in quibus [eadem] paene omnia dicturus est, eximendam numero arbitratus sum, quando rebus nihil depereat, quae sine dubio in aliarum tractatione reddentur; nam plurifariam et de consulatu suo et de exilio et contra eundem Clodium locuturus est. Consideremus igitur . . .

* * *   [Desunt XII paginae]

{RedSen_15} . . non esse deceptum hac simulatione Pisonis, quem penitus cognitum habuerit, propter generum suum scilicet C. Pisonem, qui erat ex eadem familia; sed populum vel maxime deceptum, qui vultui magis eius quam rebus crediderit, ut consulem designaret. Quod vero ait de materno sanguine Transalpino, aequo plenius in ea oratione, quae in Pisonem habita est, continetur. Non vult ergo iudicio populi consulem factum videri, sed errore.

[109] {RedSen_16} L. Piso.
. . . Insectatur non tantum mores eius, sed etiam liniamenta voltus et omnem habitum, quo gravitatem non praeferat, sed mentiatur. Oratio cum acerbitate stomachi concepta, ut ipsis verborum qualitatibus animus irascentis appareat.

Sed ne luctu quidem ac vestitu rei p. subvenire.
Cum decrevisset enim senatus vestis mutationem, videlicet adiuturus causam Ciceronis, ab iisdem consulibus coactus est habitum suum pristinum, laetiorem scilicet, recuperare. Et se igitur amplificat, qui tantum dolorem omnium meruerit, et hunc quasi tyrannum insectatur, qui senatui nec lugere permiserit.

{RedSen_17} Capuaene te putabas?
Erat enim Piso natione Campanus. βαρέως itaque Capuensibus adscribit vitium superbiae, quod ipsum et in ea oratione facit, quam habuit contra legem agrariam, copiosius multo et efusius.

Te misericordem fuisse? Quo verbo ceteros demonstrabas crudeles fuisse.
ἐκ τοῦ ἐναντίου. Syllogismo usus est breviter a contrario, ut qui se misericordem dixerit, crudelitatem senatui exprobraverit.

Tu misericors me adfinem tuum constrictum inimicis tradidisti.
εἰρημένον εἰς εἰπόντα. In eundem Pisonem retorsit invidiam crudelitatis, qui nec sibi contemplatione adfinitatis opem tulerit magis consentiens actionibus Clodianis.

{RedSen_18} Nondum palam factum erat occidisse rem p.
Haec etiam μεταφορὰ est ab hominibus iam demortuis et deploratis, de quibus dicitur 'palam factum', cum mors eorum nuntiatur. 'Arbitria' vero funeris sumtus dicit illos, qui ad exhibitionem funeris inpenduntur per eos, qui expediendae sepulturae curam sustinent. Et hos ergo inimicos . . .

* * *   [Desunt VI paginae.]

{RedSen_38} ... senatu decernente cum filio exolavit et in Africa delituit aliquamdiu, postea vero bello civili exorto, quod adversum se Cn. Octavius et L. Cinna gesserunt, in Italiam rediit victorque et adeptus consulatum septimum cum eodem Cinna dominationem gratissimam exercuit et plurimos consularium proscribtos interfici iussit.


CUM POPULO GRATIAS EGIT

[110] [INCIPIT] CUM POPULO [GRATIAS EGIT]

. . . superiore commune est. Restitutus enim M. Tullius, quod eandem causam beneficii videbat in suam dignitatem prope omnium favore conlati, cum gratias egisset senatui, etiam populo consequenter agendas arbitratus in contionem processit et eadem paene, quae aput patres conscriptos dixerat, nunc etiam populo audiente percenset magis, ut opinor, gloriae suae consulens, ut existimetur omnium is ordinum consensu restitutus nec ulla [pars] populi ab sua dignitate dissenserit: quo videlicet honestius gloriatur necessarium se tuendae patriae iudicatum. Et hic igitur demonstrativae qualitatis implet exsecutionem simul et beneficia commemorans et vim querellae in invidiam conferens inimicorum, quia sive auctores fuerant exolandi sive quia diu facultatem non permiserant revertendi.

EXPLANATIO

{RedPop_1} Quod precatus a Iove optimo maximo.
Sponsionem quandam votorum suorum perquam oratorie facit in exordio, ut non humanitus modo, verum etiam divinitus de restitutione sua iudicatum intellegi velit, quandoquidem sic eum constet omnia in praeteritum pro patriae incolumitate sensisse, ut numquam de suo periculo laboraret, cum exilium non meruerit aeternum, sed mature in patriam et decretis senatus et consensu populi restitutus sit.

Miseram profectionem.
Vigilanter medellam pudori suo adhibuit dicendo tristem magis profectionem quam ignominiosum illud exilium fuisse, ut non sit infame, quod solam habuerit iniuriam.

Eius devotionis me esse convictum iudicio deorum.
Vetuste locutus est: voti enim convictos dicimus eos, qui ad effectum perveniant eorum, quae sibi evenire semper optaverint. Convictum ergo se dicit.

{RedPop_2} Non tantae voluptati erant suscepti, quantae nunc sunt restituti
Concepte posita sententia. Etenim cum manet inlibata felicitas, minor est gratulantium fructus; cum vero ab dolore intercedentis iniuriae ad prosperitatem fortunae revocatur, pressiore iudicio sensus felicitatis accipitur.

{RedPop_4} Sed tamquam bona valetudo iucundior est iis, qui [e] gravi morbo recreati sunt.
ἀπὸ τοῦ ὁμοίου ἐπιχείρημα. Et supra copiose et hic abundantissime dilatavit sententiam volens ostendere plus esse gratulationis mala depulisse quam fortunae [111] incommoda numquam sentire potuisse, quippe sensus incommodorum commendabilia facit illa, quae prospera sunt. Qualis sententia Vergiliana est: 'Forsan et haec olim meminisse iuvabit.' Verum Plato in πολιτείᾳ his, ut opinor, verbis eandem conceptionem sententiae posuit: ἆρ' οὐ μνημονεύεις τοὺς τῶν καμνόντων λόγους, ὁὺς λεγούσιν, ὅτε ἂν καμνώσιν, ὡς οὐδὲν ἄρ' ἐστιν ἥδιον [τοῦ ὑγιαίνειν, ἀλλὰ σφ]ᾶς ἐλελήθει πρὶν κάμνειν ἥδιστον ὄν; et Isocrates: [κα]ὶ γὰρ τ[ῆς] ὑγι[είας] πλείσ[την ἐπιμέλει]αν ἔχομεν, ὅτ[αν τὰς λύπας τὰς ἐκ τῆς ἀρρω]στία[ς ἀναμνησθῶμεν.}

5. A parentibus, id quod necesse erat, parvus sum procreatus, a vobis natus sum consularis.
Popularis magis quam pressa et gravis haec sententia videtur, sed facit ad aures volgi, ut cum parentes procreaverint hominem, ipsi provexisse et quodammodo gradibus honorum conroborasse videantur, (?) senatoriam dignitatem. Et hoc totum facit . . . cum populi gratia conferendo beneficia divina, ut eo libentius dicentem populus audiat plus populo consecutum quam aput ipsos deos inmortales habuerit optatum.

{RedPop_6} Non enim pro meo reditu ut pro Popili.
. . . Conparatione facta reditus sui cum P. Popilio, qui C. Graccho cesserat, et cum Q. Metello, cui Apuleius Saturninus causa exilii fuerat, ostendit se maiorem gloriam . . .

* * *   [Desunt VII paginae.]


PRO MILONE

[INCIPIT PRO MILONE]

* * *   [Deest una pagina.]

. . . cho esset, utrimque inter servos oborta est iurgiosa certatio et ad gladios usque processum, ut metu peragitatus ad Bovillas in cauponulam quandam P. Clodius fugiens concederet. Quem secuti non sua sponte, ut in hac defensione Tullius loquitur pro sui officii necessitate, sed iussu domini, qui hoc maxime praeoptaverat, servi Milonis interemerunt. Post quod facinus perpetratum et nuntio Romam perlato vehemens in Milonem invidia commota est. Adlato etiam cadavere nobilissimi senatoris et popularis viri, post denique iniecto in curiam Hostiliam faces subiectae sunt ab turbulenta et sordida multitudine, cui et vita P. Clodi nimium fructuosa [112] in praeteritum fuerat et tunc mors acerba erat. Quibus turbis et seditionibus adversus Milonem flagrantibus convocato senatu decretum est caedem in Appia via contra rem p. esse commissam. Cn. etiam Pompeius, qui tunc sine collega tertium consulatum gerebat, tulit legem, ut de eadem caede extra ordinem quaereretur. Ac primo quidem iudices consederunt in aede Saturni. Et gerendam causam pro debita necessitudine nec minus voto, quo inimici sui interitum gratulabatur, Cicero suscepit. Sed quoniam et turbulenta res erat et confessa caedes et ad seditionem populus inflammatus et circumpositi iudicio milites et non longe praesidens consul ipse Pompeius obnixe studens in damnationem Milonis, perferri defensio ista non potuit, nam metu consternatus et ipse Tullius pedem rettulit et exstat alius praeterea liber actorum pro Milone, in quo omnia interrupta et inpolita et rudia, plena denique maximi terroris agnoscas. Hanc orationem postea legitimo opere et maiore cura, utpote iam confirmato animo et in securitate conscribsit. Sed enim, cum ratio defensionis huius ordinaretur, quonam modo et secundum quem potissimum statum agi pro Milone oporteret, M. Brutus existimavit κατὰ ἀντίστασιν pro eo esse dicendum, quae a nobis nominatur qualitas compensativa. Hoc enimvero Ciceroni visum est parum salubre, nam maluit ἀντεγκλήματος specie, id est rela . . .

* * * [Desunt VIII paginae.]

{Mil_7} . . . vestrae quaestionis, videntur ea esse refutanda, quae et in senatu ab inimicis dixit: iam detraxit illi decreto auctoritatem . . . malevolentiae. Et quod addidit statim 'iactata sunt' non 'decreta', non 'statuta', non 'iudicata', verbo usus est efficaciter ad detrahendum pondus illi senatusconsulto, quo reus gravatur. Post haec etiam significaturus legem Pompeiam

Et in contione ab inprobis
[113] inquit. Molestum namque fuisset, si a populo adiceret: ab inprobis maluit, ut ne illud plebiscitum pro gravissimo ducendum sit, quod inprobi et studentes iniuriae conceperunt. Ad extremum tertio gradu in hunc exitum desinit:

Et paulo ante ab accusatoribus.
Omne enim, quod accusatores comminiscuntur, non aequitatis iudicio, sed nocendi proposito moliuntur. Haec itaque vivacitati M. Tullio propria est, ut antequam argumentationis impleat, victoriam praelibet in ipsis propositionibus.

Negant intueri lucem esse fas ei, qui a se hominem occisum esse fateatur.
Hoc primum adgressus refutare in omnibus caedibus non confessiones esse damnandas, sed causas potissimum requirendas. Cui responsioni adhibet firmamentum . . . antiquitus Horatium quoque non caede vulgati, set de parricidio, hoc est interempta sorore confessum absolvi tamen probata aequitate meruisse. Quippe Horatius victor Romam regressus occisis tribus Curiatis Albanorum obviam sororem habuit deplangentem Atti Curiati obitum, cui desponsa fuerat. Ob [id] interfecit eam frater et spolia Curiatiorum trina fixit loco celebri, cui pilae Horatiae nomen est. Hic tamen caedis accusatus ab inimicis, cum capitis causam aput Tullum regem patre defendente dixisset, damnatus ad populum provocavit absolutusque est et tamen expiari iussus. Constitutis igitur duabus aris Iano Curiatio et Iunoni Sororiae superque eas iniecto tigillo Horatius sub iugum traductus est. Id expiamentum memoriae servatum ad hunc usque diem tigillum sororium appellatur.

Qui nondum libera civitate.
. . . adhuc in servitio fuisse rem p. et tamen habuisse liberum spiritum de aequitate facinoris iudicandi.

* * *   [Desunt II paginae.]

{Mil_8} ... Saturninum et Servilium Glauciam Capitolio deductos interfici iussit. Senatus denique M. Tullio consule Lentulum ceterosque in carcere [114] puniendos censuit. Necessario igitur hanc enumerationem facit, qua plenius doceat nonnumquam caedes iure optimo fieri posse.

Eum, qui patris ulciscendi causa matrem necavisset.
μυθῶδες hoc exemplum videri poterat, de Oreste scilicet, a quo adultera mater occisa est: noluit in primo constituere nec in postremo, sed in medio, ut utrimque firmitatem de exemplis verioribus mutuetur: tamen et ipsi, quamvis aliquantum levi et fabuloso, consideremus quanto ingenio firmitatem pariat orator ita inferens: 'itaque hoc, iudices, non sine causa etiam fictis fabulis'. Levitatem habent summam fictiones fabularum, sed quid adiecit? 'Doctissimi homines memoriae prodiderunt', ut scriptorum peritia det exemplo quamvis minus idoneo firmitatem.

{Mil_9} Gladium nobis ad hominem occidendum ab ipsis porrigi legibus.
βιαίως auctoritatem XII tabularum ad defendendam confessionem Milonis trahit, quae grassatoris interficiendi potestatem faciunt per diem, si armatus veniat, noctu vero, quoquo modo venerit. . . . huic argumentatio est in illa oratione, quae Pro M. Tullio inscribitur {Tul_49}. Ibi quippe, quoniam aliut praesentis negotii condicio poscebat, ipsas quoque XII tabulas adseveravit excubare pro hominum salute, quae hanc interemendi potestatem non facile permiserint.

Atqui si tempus est ullum iure hominis necandi.
. . . Pertinenter et cito a genere ad speciem prolapsus. At hoc iam confirmaturus alio exemplo et iudicato insidiatorem P. Clodium interfici a Milone potuisse, quando etiam miles in exercitu C. Mari de tribuni sui interemptione confessus imperatoris ipsius iudicio liberatus sit. Fuit autem C. Lusius tribunus militum, sororis filius C. Mari, qui bello Cimbrico P. Trebonium sive Arruntium, militem suum, liberali facie praeditum cum partim minando partim praemio offerendo ad consensum stupri non potuisset inlicere, nocte intempesta pro potestate vocari eundem iussit. Ille causam suspicatus ...

* * *   [Desunt II paginae.]
. . . [cum] Milone sensissent.

{Mil_12} Declarant huius ambusti tribuni pl.
[115] Titum Munatium Plancum significari manifestum est. De cuius contionibus querulis et invidiosis illud confirmat orator adeo universum senatum Miloni favisse, ut de potentia nimia sive gratia Ciceronis idem tribunus pl. in contione quereretur, quasi eo dante operam fieret, ut proclivior senatus esset ad liberandum Milonem. Hunc vero 'ambustum tribunum pl.' eapropter dicit, quod aut videri hoc velit ipso instigante incensam curiam aut eundem ardentis curiae incendio esse deterritum, quominus diu contionaretur. Et plane . . . quod sequitur:

Intermortuae contiones,
quas suspicari possumus consternatas vicinitate flammarum.

Quae quidem si potentia est appellanda.
. . . definiens multifariam non illam potentiam fuisse Ciceronis, sed iustissimam gratiam, quam semper officiorum sedulitate meruisset.

Appelletur ita sane [potentia], dum ea nos utamur pro salute bonorum contra amentiam perditorum.
. . . concessit aliquid de potentia, sed vigilanter subiecit exceptionem per . . . omnem vim dicens potentiae suae in perniciem malorum pro bonis constanter operatam.

{Mil_13} Cuius enim de incesto stupro iudicium decernendi senatui potestas esset erepta, de eius interitu quis potest credere senatum iudicium novum constituendum putasse?
... Hoc firmare contendit per coniecturam de animo senatus: nihil eum ad ulciscendum mortem P. Clodi voluntatis habuisse. Set ut magis eum gravaret, qui interemptus est, exemplum de criminibus eius adsumpsit: quod, cum intra caerimonias Bonae Deae incestum cum pontificis uxore fecisset, nihil novae quaestionis potuerit senatus decernere, cum hoc maxime vellet. Ita in hac parte Tullius et confirmat iuris veteris auctoritatem et adhuc odio dignam [personam] facit eius, qui de incesto fuerit infamis.

Cur igitur incendium curiae, oppugnationem aedium M. Lepidi, caedem senatus contra rem p. factam esse decrevit?
[116] . . . utebatur accusator ex eo videlicet adseverans vere hanc a senatu caedem praedamnatam, cum decreverit contra rem p. commissum videri, quod exarsisset curia quodque domus M. Lepidi oppugnata esset. Nam M. Aemilius Lepidus cum interregno fungeretur et plerique inita conspiratione hoc ab eo postularent maxime urguentibus Milonis competitoribus, ut haberet comitia consularia, respondit civiliter non posse per se comitia haberi, quoniam primus interrex illo tempore esset proditus biduo post interemptionem P. Clodi; et erat in vetere consuetudine, ut non is [qui primus interrex esset, comitia haberet, sed] qui loco secundo crearetur. Non obsequens tamen illi conspiratae multitudini, quam Plautius Hypsaeus et Metellus Scipio concitaverant, in periculum deductus est, ut domus eius inpugnaretur et obsidionem dierum quinque pateretur. Cui ad extremum sola factio Milonis auxilio fuit, qua decertante cum adversaria perfectum est, ut exueretur periculo, quo artissime premebatur.

Quia nulla vis umquam est in libera civitate suscepta inter civis non contra rem p.
Nimium . . . Adversus propositionem partis adversae facta responsio est tenuiter et anguste. Hoc enim probare conititur, illo decreto senatus non factum Milonis praedamnatum, set generaliter ipsam vim notatam, quae inter duos evenerat, ut remota faciendi causa displicuerit senatui aliquid per vim inter cives esse commissum, ita tamen, ut non ademerit Miloni facultatem reddendae rationis, cur ab se facinus illud admissum sit. Et hoc munit exemplis pluribus eorum, quos ex usu rei p. constabat occisos, ut nihilominus in isdem caedibus vis execranda fuerit, licet pro communi utilitate suscepta.

{Mil_14} Itaque ego ipse decrevi.
. . . retinenda hic pronuntiatio est, ut illud sapiat: ego ipse, qui P. Clodio inimicus fui, qui Miloni praeter ceteros faveo. Nihil eius causae obfuit illud decretum, ut ei non sim etiam ipse refragatus.

[117] Decernebat enim, ut veteribus [legibus] tantum modo extra ordinem quaereretur. Divisa sententia est postulante nescio quo.
Sensus hic in obscuritate est; illud enim in proposito habet Tullius docere ab senatu nihil contra Milonem statutum et primo quidem ita conceptam fuisse sententiam, ut de illa caede veteribus legibus extra ordinem quaereretur, sed e diverso extitisse alium, qui contradiceret - sive Fufium Calenum sive alius ille fuerit, videbimus - postularetque, ut sententiae divisio fieret. Hoc autem solebat accidere, cum videbatur aliquis per saturam de multis rebus unam sententiam dixisse; et habebat nonnumquam conexio huiusmodi rerum multarum fraudulentas captiones, ut rebus aequis res improbae miscerentur atque ita blandimentis quibusdam obreperent ad optinenda ea, quae si per se singulariter proponerentur, displicere deberent. Desiderabatur itaque, ut fieret sententiae divisio, hoc est, ut de singulis, non de pluribus una sententia diceretur. Et illa ergo sententia, quae [de] causa Milonis ferebatur, quasi non erat simplex; nam duo conplectebatur: ut et veteribus legibus et extra ordinem quaereretur. Huic sententiae dicit M. Tullius intercessum atque ita factum, ut extra ordinem quidem quaereretur, non tamen vetusta, sed nova lege Pompeia. Pro Milone autem obnixe laborasse Q. Hortensius videbatur.

{Mil_15} At enim Cn. Pompeius rogatione sua de re et de causa iudicavit.
Alterum praeiudicium discutit ad utilitatem suam revocaturus ipsam rogationis Pompeianae lationem, qua cum vellent accusatores videri praedamnatum Milonem, Tullius in respondendo satis vivaciter argumentatur, eum caedes in confesso teneretur, numquam laturum fuisse Cn. Pompeium consulem huiusmodi rogationem, ut de eodem facinore quaereretur, nisi animadverteret aequitatem subesse, quae facile pro reo posset aput iudices optinere.

Quid porro quaerendum? factumne sit? at constat. a quo? at paret.
. . . Haec sibi familiaria concatenavit inquisitione praemissa et subdita responsione. Quae ratiocinatio hoc explicat nihil contra Milonem statuisse Pompeium.

{Mil_16} Tribunus pl. M. Drusus occisus est.
Et in hac responsione contra praeiudicium multis et fortibus exemplis inmoratur; ac primo quidem Livio Druso. Qui consulibus Sexto Caesare et Filippo [118] cum partes senatus in tribunatu suo contra plebem suscepisset, idem vero postea volens gratificari sociis et Latinis civitatem Romanam promisisset, ad extremum eiusdem pollicitationis implendae desperatione praeventus in atrio domus suae incertum quo percussore confossus est.

Cum P. Africano domi suae conquiescenti.
Hic P. Scipio Aemilianus, ut in proxumae orationis commentario iam locutus sum, cum Latinorum causam societatis iure contra C. Gracchum triumvirum eiusque collegas perseveranter defensurus esset, ne ager et ipsorum divideretur, repentina morte domi suae interceptus est non sine infamia et ipsius C. Gracchi et uxoris suae Semproniae. Qui excessit vita sex et quinquaginta annos natus, in eiusque faucibus vestigia livoris inventa sunt. Super eius laudibus exstat oratio C. Laeli Sapientis, qua usus videtur Q. Fabius Maximus in laudatione mortui Scipionis; in cuius extrema parte haec verba sunt: 'Quapropter neque tanta diis immortalibus gratia haberi potest, quanta habenda est, quod is cum illo animo atque ingenio hac e civitate potissimum natus est, neque [tam] moleste atque aegre ferri quam ferendum est, [quod] numero mortem obiit et in eo tempore periit, cum et vobis et omnibus, qui hanc rem p. [salvam] volunt, maxime vivo opus est, Quirites'.

{Mil_17} Proinde quasi Appius ille Caecus viam muniverit, non qua populus uteretur, sed ubi inpune sui posteri latrocinarentur.
Quoniam et augere poterat invidiam Milonis et commendabilem facere memoriam P. Clodi Appiae viae mentio, in qua maiorum eius titulus eminebat, omnem hanc materiam cuiusdam taciti favoris defloravit orator, quasi ea non monumentum familiae suae P. Clodius habuerit, sed quoddam scelerum devorsorium, in qua occidisse Marcum etiam Papirium videbatur, equitem Romanum, eo scilicet tempore, quo decertatio ibidem [inter] Pompeianos et ipsius factionem [119] commissa est. Cum per fraudem emisisset e custodia Tigranis filium nuper ex Armenia per Cn. Pompeium sorte captivitatis abductum eique potestatem discedendi liberam permisisset, videtur e numero Pompeianorum M. Papirius interemptus.

{Mil_18} Conprehensus est in templo Castoris servus P. Clodii, quem ille ad Cn. Pompeium interficiendum conlocaverat.
Moventer hoc exemplo utitur nec sine aculeis invidiae . . .

* * *   [Desunt II paginae.]

{Mil_22} . . . esse testatur, quomodo iustitiae cultor sit.

Dederas enim, quam contemneres populares insanias, iam inde ab adulescentia documenta maxima.
. . . Orationem converterat ad L. Domitium quaesitorem. Cuius animum sine dubio ut efficacius Miloni adiuvando conciliaret adversus impetum seditiosorum, commonefecit eum constantiae suae, cuius exempla edidisse nuper in adulescentia videbatur. Nam cum C. Manilius post annum tribunatus sui, quem turbulentissime gesserat, causam de maiestate dicturus esset accusante Cn. Minucio, id egit, ut per multitudinem conspiratam obsideret eundem Cn. Minucium accusatorem suum. Cui obsesso auxilium tulit adgregata bonorum multitudine L. hic Domitius, ad quem loquitur et quem vult in praesentia rerum exempla illius pristini vigoris imitari.

{Mil_23} Quam ob rem, iudices, ut aliquando ad causam crimenque veniamus, si neque omnis confessio facti est inusitata.
Hoc et rei ... quam brevissime, quae supra in illarum quaestionum refutatione disseruit transitum sibi ad narrationem parans, cui hic locus oportunior dabitur.

{Mil_24} P. Clodius cum statuisset omni scelere in praetura vexare rem p.
Vigilantissime praeparationibus instructa narratio est, cuius quidem secundum morem sibi familiarissimum a persona sumit exordium, quae disciplina habilior ad docilitatem id est πρὸς [εὐμαθίαν} videtur. Consideremus itaque ad coniecturam duplicem sic praemunitam διηγήσιν, ut et personam P. Clodi ad locandas inimico insidias idoneam faciat et causas faciendi validissime instruat et alia semina futurarum quaestionum ad defensionem Milonis pertinentium ἐκ τοῦ . . . praemuniat sollertissime, utque [120] ita moderatus nec ullo emolumento provocatus [non] existimetur illud facinus cogitasse. Haec explorato per totum cursum narrationis istius et multo altius adiecta cogitatione invenies ita narrari, ut et hanc relationem, cui duplex coniectura sub . . .

* * *   [Desunt VI paginae.]

{Mil_28} ... genter . . . Simul et ad innocentiam Milonis et ad cogitationem sceleratam P. Clodii ferenda praestructio est, quoniam facilius ille iuxta limitem possessionis suae potuerit caedem facere quam Milo in alienis regionibus deprehensus; cumque hora undecima dicat eum profectionem coepisse, magis derivabitur in suspicionem insidiarum, quando eo tempore proficisci coeperit, quo alii ad destinatum locum pervenire consuerunt, die paene finito.

{Mil_29} Hora fere undecima aut non multo secus.
. . . ον fecit ipsa addubitatione, quod non undecimam horam quasi pro certo dixit adseveranter; nam hoc additamentum aut non multo secus verisimilitudini plurimum dedit.

Statim complures in hunc faciunt de loco superiore impetum.
Pars haec narrationis aliquanto turbatior est; sine dubio in ea multa finguntur, verum hanc omnem confusissimam permixtionem cursim praetervolat: non enim debent cum mora protrahi, quae videri iudicibus possunt aliquod habere figmentum, ne orator, si laciniosus sit, in mendacio deprehendatur.

Adgressi raedarium occidunt.
Quos nunc vulgo muliones dicimus, eos scilicet, qui iumenta vehiculis subiuncta moderantur et regunt, eos veteres, ut animadvertis, raedarios dicebant, muliones autem proprie eos, qui negotiationem lucri sui causa in huiusmodi iumentis exercebant. Quamvis et in Filippicis mulionem Ventidium dixerit eapropter, quod de publico redemerat iumentorum praebitionem, quae esset aput exercitum necessaria.

Partim recurrere ad raedam, ut a tergo adorirentur Milonem.
ἐνάργεια coacervatur plena sine dubio falsae adseverationis, quippe vult ita praestruere, ut servi nihil imperante domino fecerint. Et considerato statim miram prudentiam, quod ita narrationem summaverit: Cum dominum crederent interemptum,

[121] Fecerunt id servi Milonis,
deinde κατὰ γένεσιν

Non derivandi criminis causa, sed ut factum est: nec imperante domino nec sciente;
ibidemque continuo κλέμμα subiunxit, id est furtum quoddam invidiosae commemorationis, quoniam consequens erat, ut diceret: 'occiderunt inimicum domini sui'. Sed cautius multo existimavit λεληθότως hoc perstringere sic desinendo:

Fecerunt id, quod suos quisque servos . . .
. . . subtracta est, qua reus potuisset onerari.

{Mil_30} Haec, sicut exposui, ita gesta sunt, iudices.
Finita narratione subicitur egressio, quam παρέκβασιν Graeci vocant, quae quidem . . . miserationem conciliat reo, invidiam gravissimam P. Clodio quamvis interempto. Hic enim quasi destitutus misere et infeliciter vindicatus, ille quasi grassator et paene tyrannus inducitur.

Vi victa vis vel potius oppressa virtute audacia est.
Cautius multo correxit ἐπανορθώσει. Nam cum primo fecisset κατὰ τὸ ἴσον vim vi esse depulsam, prudentissime statim vim Clodio adscripsit, virtutem Miloni, quoniam virtus emendatae vitae et honesti animi professio est, vis plerumque corporalis est et saepe grassatoribus congruentior.

{Mil_31} Num quid igitur aliud in iudicium venit, nisi uter utri insidias fecerit?
Constituit in medio κεφάλαιον τοῦ κρινομένου et summam quaestionis brevissime conprehendit . . . diducens in utramque personam coniecturalem disceptationem, quae dividetur secundum artis oratoriae legem locis duplicatis ... id est voluntatis . . . facultatis scilicet per conparationem. Cumque sit in arte praeceptum, ut nosmet ipsos ante purgemus, tunc adversarium criminemur, quod est antiquius et sine dubio magis naturale, in hac oratione Tullius ante arripit locum voluntatis ad arguendum Clodium, post deinde transgreditur ad defendendum Milonem. Nec istud inconsulte facit, sed necessario; quippe animadvertens plus sibi ipsi fiduciae in illo accusando, maluit exordium confirmationis ab eo capere, [122] ut in hominem sceleratissimum magis congruere insidiandi voluntatem et causas habuisse praecipuas eum potissimum diceret, cui expediret interfici Milonem, ne in praetura gerenda haberet inpedimento inimici sui consulatum.

{Mil_32} Satis est in illa quidem nefaria belua docere.

* * *   [Desunt X paginae.]

{Mil_36} ... rebus confirmat et ex eo praecipue tempore, quo idem Tullius exolare compulsus sit.

Quae fuisset igitur iusta causa restituendi mei, nisi fuisset iniusta eiciendi?
. . . Mira brevitate ab iudicato publico et a sequenti contrario colligit probaturus per vim se civitate depulsum, cum postea meruerit restitutionem.

{Mil_38} Quem si interficere voluisset, quotiens et quantae occasiones, quam praeclarae fuerunt!
. . . καιρῶν. Opportuniorum temporum prosequitur enumerationem, quibus Miloni facile factu esse potuerit interimere P. Clodium, cum et occasiones opportunas et causas honestas haberet. Quod tamen ipsum cum facere noluerit, procul dubio verisimile non sit, ut hoc inportune adgressus sit.

P. Sextio, collega suo, volnerato.
Hae cruentissimae dimicationes fuerunt per eos dies, quibus actum est de restitutione Ciceronis.

{Mil_39} P. Lentulus, restitutor salutis meae.
[De] Lentulo Spinthere loquitur, qui et ante consulatum amicissimus Ciceroni fuit. Hoc declarat ipse Tullius in epistula quadam ad eundem Lentulum scribens {Fam_1.7'8}: 'Quia non solum temporibus his, quae per te sum adeptus, sed iam olim nascenti prope nostrae laudi dignitatique favisti.' In Albanum Lentulus idem pro Cicerone contenderat ad Pompeium deprecandum, qui nimis alienatus a protegendo Tullio videbatur.

Septem praetores, octo tribuni pl.
Praetorum [e] numero unus defuit Appius Claudius, tribunorum e numero Q. Numerius et Atilius Serranus, qui restitutioni Ciceronis adversati esse traduntur.

{Mil_40} Cum [in] Cn. Pompeium pro Milone dicentem impetus factus est.
Id tempus et hic significatur, quo Miloni diem dixit P. Clodius, quod gladiatores adhibuisset, ut rogationem posset de Cicerone perferre.

[123] Nuper vero cum M. Antonius.
Hoc quoque inter facilitates opportuniores enumerat, quas cum habuerit Milo, abstinuerit tamen caede faciunda. Sed de M. Antonio quod ait, et in Filippicis secunda oratione hoc idem contestatur his ut opinor verbis {Phil_2'21}: 'Quidnam homines putarent, si tum occisus esset, cum tu illum in foro spectante populo Romano gladio insectatus es negotiumque transegisses, nisi ille in scalas tabernae librariae se con[iecisset]?'

* * *   [Desunt IV paginae.]

{Mil_46} ... progressus existimetur, quam ut hereditatis causa in urbem properaverit, de qua sibi relicta et olim comperisset et nihil ex ea, si remoraretur, amitteret.

{Mil_47} Scitis fuisse qui in hac rogatione suadenda dicerent Milonis manu caedem esse factam, consilio vero maioris alicuius.
Interrupit exsecutionis cursum facta ... propter suam personam, de qua infamiam severant, quasi auctor et consiliarius Miloni fuisset in necem Clodii. Hoc brevissime purgat, si constet non in via futurum, sed magis in Albano fuisse mansurum.

{Mil_48} Nam occurrit illud: 'Igitur ne Clodius quidem de insidiis cogitavit, quoniam fuit in Albano mansurus.'
. . . Invigilat partibus coniecturae duplicis, ne quid ex hoc adversarii promoverent, quod mansurus in Albano Clodius nullam caedis adgrediendae voluntatem praesumsisse videri poterat, ibidemque fit incidens statim . . . [de] adventante potius Milone quam de Cyro nuntiatum. Et hoc ratiocinationibus validis inplet subnectens ad hunc modum:

Nam quid de Cyro nuntiaret, quem Clodius proficiscens reliquerat morientem?
Hoc ne esset intra nudam propositionem, adiecit suum testimonium, qui testamentum Cyri signaverat. Et [cum] posset adversariis esse alia responsio, ut allegarent, etsi certissimus de morte Cyri et de facto testamento . . . (?) cavisset, adiecit orator sollertissimus:

Testamentum palam fecerat et illum heredem et me scripserat.
Quibus vincenter positis confugit ad temporis qualitatem, quod hora decuma nuntiatum sit, quae opportunior esset magis caedi quam profectioni.

[124] {Mil_49} Primum nihil erat, cur properato opus esset.
Verbum hoc properandi non sum nescius aput quosdam indifferenter accipi ac solere unum videri festinare et properare. Visum est igitur mihi propter eos, quibus aliquod studium proprie loquendi est, auctore ipso M. Catone haec verba distinguere. Quippe aliud esse properare, aliud festinare ipse nos, ut dicebam, Cato docuit in oratione, quae inscribitur De virtute sua contra Thermum; eius igitur verba ponamus. Qui sic ait: 'Nam aliud est properare, aliud festinare: qui unumquodque mature transigit, properat' . . .

* * *   [Desunt IV paginae.]

{Mil_101} Vos, vos appello, fortissimi viri.
ἀναδίπλωσις. ἀποστροφὴ in ipsos circumstantes milites facta est, ut, qui maximo terrori erant, idem nunc in favorem Milonis provocentur volentes esse sine dubio iusta praemia fortitudini.

{Mil_102} Quid respondebo liberis meis? quid tibi, Quinte frater?
αὔξησις. Opportunissime fortunam Milonis per totam domum suam familiamque communicat, ut congregata per multos miseratio magis commoveat adfectus. Frater autem Ciceronis Q. Tullius legatione tunc in Gallia aput exercitum Caesaris fungebatur.

{Mil_103} Quid me reducem esse voluistis?
. . . Exilium quoddam sibi praerogatum videri vult, cum relegatio Milonis immineat, a quo separari nihil aliud sibi quam poenam contestatur esse graviorem.

Utinam di inmortales fecissent (pace tua, patria, dixerim)!
... ιν. Elegantissime declinavit invidiam dicturus, ut sibi videbatur, id quod esset inprosperum rei p.: si Clodius viveret. Nec magis veritus est hoc dicere quam prospexit illud futurum pro Milone, si inter extremas calamitates eum civem referret, cuius interitus felicitati publicae adiudicetur.

[125] {Mil_106} Vos oro obtestorque, iudices, ut in sententiis ferundis, quod sentietis, id audeatis.
Desiturus orator ibi finem posuit, ubi maxime necessarium videbatur, ne iudices in pronuntiando Pompeium timerent, quem praesentem intuerentur.

PRO MILONE EXPL.

Pro Sestio


Attalus' home page   |   08.03.10   |   Any comments?