back
SCHOLIA IN CICERONIS ORATIONES BOBIENSIA

Based on the edition by P.Hildebrandt (1907), but the page numbers in red are from the edition by T.Stangl (1912). Quotations from Cicero are in italics, and the section numbers in the surviving speeches are shown in green.

The text has been preserved in a palimpsest, and many pages are missing. Attempts by modern scholars to fill in some of the shorter gaps are shown in curly brackets.


Pro Sestio , In Vatinium

PRO PLANCIO

[152] INCIPIT [PRO PLANCIO] FELICITER.

. . . [Ap]pio Claudio cos. etiam pro hoc Cn. Plancio dixit, qui reus de sodaliciis petitus est lege Licinia, quam M. Licinius Crassus, Cn. Pompei Magni collega, in consulatu suo pertulit, ut severissime quaereretur in eos candidatos, qui sibi conciliassent ea potissimum de causa, ut per illos pecuniam tribulibus dispertirent ac sibi mutuo eadem suffragationis emptae praesidia communicarent. Huic factioni coercendae legis lator Crassus existimavit etiam genus iudicii multo periculosius comparandum, ut aput iudices editicios accusarentur, id est, ut pro voluntate accusatoris ederentur tribus, ex quibus unam tantummodo reicere posset reus, de reliquis autem iudices haberentur utique infestissimi causam dicentibus, utpote quos accusator ad voluntatem suam praelegisset edendo eas potissimum tribus, quas reo minus aequas fore arbitraretur. Sed enim Cn. Plancio [153] summa et religiosa cum M. Tullio familiaritas erat beneficiis non mediocribus copulata. Nam cum P. Clodii, tribuni plebi, inimici sui, lege aqua et igni interdictus urbe cessisset et Macedoniam petisset nullis opem ferentibus, qui Clodianam potentiam graviter extimescebant, prolixa benignitate et fide non minore quaestoris Cn. Plancii sustentatus est. Illo quippe anno sub L. Apuleio praetore quaestura Plancius in Macedonia fungebatur. Quamdiu igitur Thessalonicae fuit, auxilio eius ab omni periculo insidiarum Cicero defensus est. Dein postea restitutus inter ceteros et ipsi gratias egit iis orationibus, quarum alteram in contione, alteram vero habuit in senatu {RedSen_35}. Causa pendet ex aedilitatis petitione, in qua designatus est Plancius repulsam ferente Iuventio Laterense, patriciae familiae, senatore, nec minore facundia quam generis nobilitate praedito. Qui nunc etiam reum de sodaliciis facit, invidioso crimine et reis metuendo propter iudices editicios, de quorum condicione supra diximus. Principaliter quidem coniecturalis defensio est ... videlicet oratore nitente Plancium non pecuniae largitione, sed integritate morum et rerum gestarum men . . .

* * *   [Desunt XII paginae.]

{Planc_19} . . . suffragatos municipibus suis velut iam pridem huiusmodi dignitate saturatos; istos vero, qui Atinate oppido venirent, exoptasse ornari Plancium, quod ea res non minus etiam ad honorem suum pertineret, cum paucissimos de suis civibus haberent senatoriis magistratibus honoratos. Praeterea et hinc istis civitatibus adicit differentiam, quod Atinates semper civibus suis faverint, Tusculani plurimum livoris naturaliter etiam circa municipes suos habuisse videantur. Sic et M. Cato ille Censorius pro maligno et invido habitus est nec aliter etiam Lucilius de eorundem moribus sentit hoc dicens: 'Prima Papiria Tuscolidarum'.

Nam malevolos non esse certo scio.
Hoc dicitur ab eo ἐν ἤθει; quippe cum diversum intellegi velit, simulat circa Tusculanos verecundiam malevolentiae negatione.

{Planc_20} Quorum honoribus agri ipsi prope dicam montesque favebant.
. . . hoc dixisse videatur, nisi interposuisset vigilantissime temperamentum praecedentibus verbis, quod ait: 'prope dicam'; nam neque agri [neque] montes [154] possunt habere ullum sensum favoris, sed . . . quae sunt, vim sententiae de hac moderatione sumserunt.

At si in aliquem Arpinatem incideris, erit tibi fortasse etiam de nobis aliquid, sed certe de C. Mario audiendum.
. . . sed de C. Mario multo liberius et erectius. Ex quo etiam suo honori plurimum dedit, de quo aliquanto demissius et verecundius dixerat.

{Planc_21} Tui municipes sunt illi quidem splendidissimi homines, sed tamen pauci.
. . . Etiam hic Atinatium suffragia praetulit Tusculanis, cum illi et pauci et invidi, hi vero et plures et benigni.

Quam quidem nunc multitudinem videtis, iudices, in squalore et luctu supplicem vobis.
Miscuit . . ., non tantum quo doceretur iudex, verum etiam quo moveretur. Adfectus enim coloravit ad misericordiam secundum Plancium permovendam ex habitu civium luctuoso, quasi ipsi sollicitudinem [et] molestiam pro suo cive succeperint.

{Planc_22} Non fucosa.
Verbum et hoc notabile inter alia, quae sunt aput veteres rariora, referendum est. . . . adversus Tusculanos. Ne hanc laudem nude impertiri Atinatibus arbitreris: quos ita extollit, ut illorum malevolentiam deprimat.

{Planc_23} Quibus e municipiis vix iam, [qui] carnem Latinis petant, reperiuntur.
Oppida commemoraverat Lavicanum et Gabinum et Bovillas prope iam vacua et populi exiguitate deserta, quae Laterensem non tantopere suffragiis suis potuerint adiuvare. Quod vero mentionem petendae carnis fecit, pertinet ad consuetudinem sacri anniversarii. Nam Latinae feriae a quo fuerint institutae, dissentiunt plerique auctores. Alii ab L. Tarquinio Prisco, rege Romanorum, existimant, alii vero a Latinis priscis. Atque inter hos ipsos causa sacrificii non convenit. Nam quidam id initum ex imperato Fauni contendunt, nonnulli post obitum [155] Latini regis [et] Aeneae, quod ii nusquam comparuerant. Itaque ipsis diebus ideo oscillare instituerunt, ut pendulis machinis agitarentur: quoniam eorum corpus in terris non esset repertum, ut animae velut in aere quaererentur. Feriarum Latinarum sacrificio solebat hoc observari, ut . . . hostia civitates adiacentes portiunculas carnis acciperent ex Albano monte secundum veterem superstitionem. Verum tam exiguum in illis civitatibus numerum hominum significat, ut desint etiam, qui carnem petitum de sollemni more mittantur.

Adiungamus, si vis, id, quod tu huic obesse etiam putas, patrem publicanum.
Transitus fit ad quaestiunculam, qua humilitas generis obiciebatur Plancio, ut eapropter largitus pecuniam videretur, quoniam consequi aedilitatem familiae suae dignitate non posset. Publicanorum itaque Tullius ordinem necessario adserit, qui tunc ex equestri ordine accedebant ad vectigalium redemtionem.

{Planc_24} Quod fuerit publicanus, vel quod ab sociis unice diligebatur, vel quod diligentissime rogabat, vel quia pro filio supplicabat.
... Cumulavit gratiam suffragationis de paterno etiam favore, cui publicanorum societas adfuerit, ut filius eius ad optinendam aedilitatem potius adiuvaretur.

Aliquid praeterea - timide dicam, sed tamen dicendum est: aliquid adtulimus etiam nos.
Necessario temperavit gratiam suam non mediocriter Plancio profuisse, quando vir consularis testimonium beneficiorum in se conlatorum perhibens [pro] candidato multum potuerat promovere. Hoc vero ne esset insolens [et] superbum, praemisit adlegationem verecundae timiditatis.

Ultro mehercule se mihi etiam offerentes, ultro pollicentes rogavi.
Admirabiliter nec humilem se fecit in precibus et tamen plurimum adiuvisse testatus est: sic et pro reo satis causae facit et dignitatis suae ornamenta [156] custodit dicendo non defuisse preces suas, quibus populus verecunde obsecutus sit ultro se etiam offerens gratiae referendae ad eum promtissime designandum, cui vir tam bene de re p. meritus suffragaretur.

{Planc_25} Nec, si vir amplissimus, cui nihil est quod roganti concedi non iure possit, de aliquo, ut dicis, non impetravit.
Sagacissime animadvertit, quid a parte diversa posset opponi: non mirum, si nihil pro Plancio Tullius valuisse videatur, cum pro alio sibi coniunctissimo candidato vir potentissimus nihil promoverit, cum illi designando studeret. Significare autem candidatum videtur T. Ampium, suffragatorem vero Cn. Pompeium. De quibus, tam se quam Pompeio, ... sic vult accipi Tullius suspicionem, ut ipse quidem pro Plancio valuerit miserabiliter et demisse petendo, Pompeius non item pro Tito Ampio utique pro sublimitate nominis et potentiae superbius hoc sibi aput populum vindicando.

Rogatio haec semper est gratiosissima.
Quoniam ... verbum est et interdum potest rogationem id est ... significare, idcirco hic admonendum lectorem putavi rogationem a Tullio cum maxime petitionem significari, quae facta sit pro candidato.

{Planc_26} An Minturnenses coloni, quod C. Marium e civili ferro atque ex impiis manibus eripuerunt.
Iam narratum a me hoc exemplum plenissime scio C. Mari, qui Syllanis armis cedens cum filio in Minturnensium paludibus latuit. Inde emissus, quoniam non potuisset occidi, navigio inpositus in Africam pervectus adusque dirutae Karthaginis fines. Inde armis Cinnanis in Italiam restitutus et adeptus denique septimum consulatum.

Quod me vel vi pulsum vel ratione cedentem.
Prudenter hoc suspendit, ne aut damnatus aut exul fuisse umquam videretur. Et vis enim proprior est iniuriae quam accusationi et ratio, qua se dicit maluisse urbe recedere, respectum habuisse potest utilitatis publicae: ne periculosa multis seditio moveretur.

{Planc_27} Hic est enim, qui adulescentulus cum Aulo Torquato profectus in Africam sic ab illo gravissimo viro dilectus est.
Ante actae vitae officia recensentur quadam subiecta . . . numerante oratore, quibus locis quibusque temporibus et cuiusmodi virorum iudicio Cn. Planci mores comprobati sint. Quod ipsum statim vigilanter erga personam Torquati facit, cuius gravitatem et sanctimoniam non otiose testificatus est, sed quo magis Plancius ornaretur, quem familiariter ille dilexerit. Et quoniam Torquatus idem praesens [157] non erat, in eius patruelem conferendam putavit vicem testimonii, ut perinde haberetur atque si adesset is, cuius validior esset auctoritas.

Fuit in Creta postea contubernalis Saturnini, propinqui sui, miles huius Q. Metelli.
Gratiosum fuisse videri poterat, si adseveraret eum Saturnino, propinquo suo, placuisse: maluit ad iudicium Q. Metelli confugere, ut vere cognitis virtutibus Planci existimaverit adulescentem per omnia spectatissimum. Significat autem Q. Metellum, qui Creticus cognominatus est bello aput Cretam feliciter gesto. Omnia haec sunt . . .

{Planc_28} Tr. pl. fuit non fortasse tam vehemens quam isti, quos tu iure laudas, sed certe talis, quales si omnes semper fuissent, numquam desideratus vehemens esset tribunus.
Nihil egerat in tribunatu suo Plancius aliqua praestanti laude dignissimum, quin immo etiam videbatur hac potestate segnius functus. Quoniam nullas ergo virtutes eminentissimas habuit, quas de illo praedicaret, idcirco aliquid ei volens adquirere ad suspicionem ignaviae repellendam non tam vehemens, inquit, tribunus fuit quam ceteri, et vivaciter conclusit: 'quales si omnes semper fuissent, numquam desideratus vehemens esset tribunus' id volens intellegi, per seditiosos et turbulentissimos . . .

* * *   [Desunt IV paginae]

31. ... hoc factum est ... nec videlicet, quod saepius iterat valde inpiam Laterensis propositionem, qui candidato plus inpedimenti ex persona patris esse debuisse dixerit quam favoris pro religione naturae. Quod autem de patre dicit, illud est: Cum princeps esset publicanorum Cn. Plancii pater et societas eadem in exercendis vectigalibus gravissimo damno videretur adfecta, desideratum est in senatu nomine publicanorum, ut cum iis ratio putaretur lege Sempronia et remissionis tantum fieret de summa pecuniae, quantum aequitas postularet, pro quantitate damnorum, quibus fuerant hostili incursione vexati. Adfuit igitur Caesar causae publicanorum eorumque desideriis: contradixit pro vigore duritiae suae M. Cato et diem totum prolixitate orationis suae occupavit, ut senatus decernendi spatium non haberet. Id tempus ergo Laterensis denotaverat invidiosum Plancio esse debuisse, quominus fieret aedilis, quando pater eius quaedam liberius et exertius adversus quosdam primores senatus in publicanorum allegatione dixisset. [158] Id revocat orator . . . [ad] defensionem, licuisse dicens unicuique de suis iniuriis libere conqueri.

{Planc_33} Ego publicanorum in Q. Scaevolam, virum omnibus ingenio, iustitia, integritate praestantem, aspere et ferociter dicta commemorem? Consuli P. Nasicae praeco Granius medio in foro, cum ille edicto iustitio domum decedens rogasset Granium, quid tristis esset; an quod reiectae auctiones essent: 'Immo vero', inquit, 'quod legationes!'
... Potentissime ab exemplis qualitas absoluta firmatur: licuisse Plancio seniori quaedam liberius dicere pro societate publicanorum, qui etiam in Q. Scaevolam, omni virtute praestantissimnm virum, fiduciam suae libertatis erexerint. Inde transcendit ad exemplum famosi quondam praeconis Q. Granii et adprime dicacissimi. Quem cum edicto iustitio id est praedicto in re p. tempore, quo nihil ageretur civilium negotiorum, Nasica consul compellavisset obvium sibi forte venientem dixissetque ioculariter: 'Grani, quid tristis es? An quod auctiones reiectae sunt?' - scimus enim praeconibus auctiones fructui esse, quod per eos omnia distrahantur; illo autem iustitio nec ipsae poterant exerceri - huic P. Scipioni e contrario non sine morsu stomachi respondisse Granium dicit: 'Immo ideo tristis sum, quod legationes reiectae sunt.' Voluit autem pudorem Nasicae consulis perstringere hoc amarissimo dicto. Nam legationes ab externis populis missae ad senatum solebant ordinari pro voluntate consulum. Quas plerumque gratia, nonnumquam et accepta pecunia consules ordinabant, ut introduci ad senatum possent.

Idem tribuno plebi potentissimo, M. Druso.
Et haec dicacitas praeconis istius non minus urbanitatis habuisse videtur quam asperitatis. Nam M. Livius Drusus, cum multa seditiose in tribunatu suo contra quam esset rei p. utile moliretur, adventantem Granium sic compellavit: 'Grani, quid agis?' Ad hoc ille isdem verbis, sed cum magna asperitate respondit: 'Immo tu, Druse, quid agis?' hoc est: quae et quam periculosa et quam patriae metuenda conaris?

[159] Nunc usque eo est oppressa nostra adrogantia civitas.
. . . factum est ita pronuntiando: nostra adrogantia, quoniam si 'vestra adrogantia' vel 'quorundam superbia' dixisset non adfingendo sermoni suam societatem aliquid offensae aput quosdam praepotentis contrahere potuisset.

Ut, quae fuit olim praeconi in ridendo, nunc equiti R. in plorando non sit concessa libertas.
. . . facta. Simul . . . Nam gravius ferri debere hoc [a] praecone dictum quam ab equite Romano, gravius praeconem cum inrisione quam Romanum equitem cum dolore dixisse, cum dolor excusatus sit impetu cogentis iniuriae, risus immoderatam plerumque contumeliosae audaciae licentiam praeferat.

{Planc_35} Ego quia dico aliquid aliquando non studio adductus sed aut contentione dicendi aut lacessitus, et quia, ut fit in multis, exit aliquando aliquid si non perfacetum, at tamen fortasse non rusticum, quod quisque dixit, me id dixisse dicunt.
Et oratorie totum hoc explicat invidiosius quasi de nimia libertate Cn. Plancii senioris quosdam loqui quam veritas ipsa patiatur. Ad quod optinendum contra insimulationes inimicorum subnectit exemplum Cicero ipse de se, quem non ignoramus multum facetiis et urbanioribus dictis indulsisse, id quod locis pluribus in Verrinis orationibus potuimus adgnoscere. Hoc ergo ait: Quoniam soleo quaedam non ingrata festivitate secundum sales urbanitatis dicere, idcirco plerique huiusmodi omne, quod dicitur, etiam si ab alio dictum sit, in me conferunt. Quare nihil mirum est, si quaedam falso etiam de Planci libertate iactentur.

Nam quod primus scivit legem de publicanis tum, cum vir amplissimus consul illi ordini per populum dedit, quod per senatum, si licuisset, dedisset.
Paulo supra locutus sum nihil obtineri potuisse per C. Caesarem, cum publicanis aput senatum patrocinaretur, contradicente scilicet M. Catone. Verum postea consul idem C. Caesar legem tulit ad publicanorum commoda pertinentem, cui favore promptissimo Cn. Plancii pater sine dubio adstitit, quoniam res utilitatis suae agebatur. Hoc ergo, quidquid esset reprehensionis, . . . removetur in ipsum Caesarem legis auctorem perlatae.

{Planc_36} Neque enim quicquam aliud in hac lege, nisi editicios iudices secutus es.
[160] . . . Ad ea, quae sunt necessaria, conclusis prioribus transit et potuisse Laterensem de ambitu accusare significat, nisi maluisset idcirco reum lege Licinia facere, ut haberet iudices editicios, de cuius formae acerbitate iam sumus in argumento praelocuti. Diffidentia igitur accusatoris ostenditur ideo invadentis in legem Liciniam, quod ambitus probari non possit, de quo iudices ex reiectione haberi soleant: aequalem scilicet numerum reicientibus tam accusatore quam reo. Verum specta diligentius omnem contextum huius . . . , ut intellegas oratorem movere speciem quandam . . . in modum praescriptivum: facta senatus consulti mentione, qui secundum legem Liciniam quattuor edi tribus ab accusatore voluerit, ex quibus reo liceret unam repudiare, ut de tribus reliquis iudicum haberet editionem; tamen ab accusatore sic fieri voluisse, ui eas ederet, quas corruptas a candidato criminaretur. Hic vero Laterensis noluerat ipsas edere, quibus dicebat pecuniam datam, utique consulte, ne reo, a quo pecuniam sumpserant, favore tacito patrocinarentur. Quasi negare itaque temptavit accusari posse lege Licinia Plancium, quando sint aliae tribus editae nec illae potissimum, quae sumpsisse pecuniam dicerentur et quas ideo vel maxime senatus edi voluisset, ut et iudicarent et testimonium vel contra reum vel pro reo ex ipsa veritate perhiberent, quia sine dubio, quid esset aput tribules suos gestum, optime scirent.

{Planc_40} Aput eosque me ne quinque quidem reiectis, quod in proxumo reo de consilii sententia constitutum est, cogas causam dicere.
Iam de sodaliciis causam dixerat P. Vatinius eodem defendente M. Cicerone. Cuius exemplo negat iniquitate Laterensis esse Plancio permissum quinque saltem iudices reicere, quo manifesta sit inprobitas obstinate conitentis inimici, ut reus innocens opprimatur conspiratione magis iniquorum iudicum quam criminis veritate convictus.

{Planc_41} Non enim si aut Plancius ita vixit, ut offenderet sciens neminem, aut tu ita errasti, ut eos ederes inprudens, ut nos invito te tamen ad iudices, non ad carnifices veniremus, idcirco ista editio per se non acerba est.
Periculosius aliquantum fuerat evectus, ut hoc dicendo: 'voluisti Plancium, Laterensis, aput inimicos iudices accusari' offenderet animos eorum, qui erant de causa pronuntiaturi. Vigilanter itaque illum quidem hoc animi habuisse testatus est, ut reus iniquis iudicibus uteretur, sed fortunam multo prosperius secundasse, ut viri spectatae humanitatis et incorruptae religionis in hanc cognitionem venirent, quae innocenti reo obesse non posset. Iudices ergo non laesit et propositum malitiosi accusatoris ostendit.

[161] An vero nuper clarissimi cives nomen editicii iudicis non tulerunt.
Adhuc eandem, quantum rebus ipsis apparet, inculcat iniquitatem iudicii, quod Laterensis ut ex editiciis haberet, maxime laboraverat. Et hac in parte commemorationem videtur facere Tullius eius temporis, quo Servius . . .

* * *   [Desunt IV paginae]

{Planc_50} ... suffragium tulisset, eum totius populi consensione gratis designatum esse manifestum sit.

Numquam enim nobilitas, integra praesertim atque innocens, a populo supplex ...
. . . exprobrare identidem superbiam, quod nimia fiducia nobilitatis dedignatus sit populo supplicare ac propterea non impetraverit aedilitatem, quae a Plancio verecundius atque demissius peteretur.

{Planc_51} Avus vero tuus et P. Nasicae tibi aediliciam praedicaret repulsam.
Totum hoc . . . sufficienter implevit . . ., quoniam fecerat ille quaestiunculam, ut ambisse Plancium ex hoc probaretur, quod praepositus esset nobilissimo senatori. Hic ergo quasi ex persona patris eius et avi de aliis etiam nobilibus intulit mentionem, quos repulsos ab honore constabat. Illo igitur contendit argumentationis effectus, eos vel maxime, qui blande et suppliciter petant, facilius designari solere, quando superbia nobiliorum ad invidiam sive odium proclivior esse consuerit.

{Planc_52} Quos tamen omnis consules factos scimus esse.
. . . exsecutus congestis nominibus plurimorum videtur mihi aliquid et ad consolandum Laterensem facere, ne diffidat reliquis honoribus post aedilitatis repulsam, quando illi hac specie honoris non inpetrata provenerint tamen ad fastigium consulare.

Noli enim existimare non magnum quendam motum fuisse petitionis tuae, de qua ne aliquid iurares, destitisti.
Tacite quidem subiecit causam, quae Laterensi vel maxime obfuisse videatur, quod eum dicat aliquid noluisse iurare ac propterea inpugnatum, quo magis repulsam ferret. Existimamus igitur eum legem Iuliam significare, quam Caesar consul agrariam tulerat de [XX] viris creandis et per seditionem, quantum se habet fides [162] historiae, et M. Bibulo servante de caelo. In hanc Laterensis videtur iusiurandum suum dicere noluisse. . . . tamen M. Tullius non expressit ipsam legis Iuliae mentionem, ne Caesaris animus laederetur.

An te illa argumenta duxerunt? 'Dubitabitis', inquit, 'quin coitio facta sit, cum tribus plerasque cum Plotio tulerit Plancius?'
Ex parilitate congruentium suffragiorum nitebatur probare Laterensis conspirationem quandam fuisse, quando et hic, qui reus est, et Plotius per easdem tribus designati sint. Respondetur a Tullio non esse mirandum, quippe cum designatio in duobus eandem habuerit aequalitatem suffragantium. Puncta enim hic non aliter quam in defensione Murenae suffragia significat. Et magis . . . id confirmat paratum, ut aediles sortirentur, quoniam discerni huiusmodi magistratus nisi sorte non possent.

{Planc_55} Cur non eius damnatione aliquid ad hoc iudicium praeiudicii comparasti?
. . . Probat ipsum adversarium iudicasse nihil omnino suspicionis esse, quod in Plancium posset oboriri ex persona eius, qui divisor fuisse videatur, quoniam eundem neque reum fecerit neque ullam vel tenuem probationem habere adversus eum potuerit, quo damnato sine dubio consequenter videretur de Plancio praeiudicatum.

{Planc_56} Quibuscum me, iudices, pugnantem more meo pristino non videbitis; non quo mihi fas sit quicquam defugere, quod salus Plancii postulet.
Figmento quodam verecundiae declinat eam partem, quae difficultatis aliquid habere videatur adversus quorundam testimonia contendi et non sine . . . , qua se omnem Plancio sollicitudinem debere testatur. Sic et religioni, quam magnis beneficiis eius debet, satisfacit et pedem refert ab insectatione testium, quibus dicit esse parcendum.

{Planc_58} In quo, Cassi, si tibi ita respondeam nescisse id populum R. neque fuisse, qui id nobis narraret, praesertim mortuo Congo.
Iuventiae familiae, ex qua Laterensis contextum generis habebat, probaturus veterem nobilitatem Cassius praeiactaverat hunc aedilem primo ante alios loco fieri debuisse. . . . igitur in eundem Cassium facta M. Tullius negat populum, id est vulgus inperitorum iudicare penitus de familiae clarioris nobilitate potuisse, ut nonnisi peritiores vetustatis et qui antiquitatem per historias legerint, haec scire [163] facillime possint. Atque ideo mentionem Congi videtur interposuisse, qui per illud tempus decesserat, homo curiosus et diligens eruendae vetustatis; nam historicus . . .

* * *   [Desunt IV paginae.]

{Planc_63} . . . partim malitiosis fraudibus deprehensum ideo tantum negavit ab se statim puniri, quod iratus esset; quippe vir sapientia praeditus altiore non putavit . . . iudicii futurum quidquid fecisset iratus.

{Planc_64} Non vereor, ne mihi aliquid, iudices, videar adrogare, si de quaestura mea dixero.
Ut se Laterensis ostenderet aedilitate fuisse Plancio digniorem, commemoraverat se aput Praeneste ludos edidisse, Cyrenis etiam summa liberalitate in publicanos egisse, in socios denique fuisse iustissimum. Quae omnia iactantius ab illo dicta quam eleganter elevet et abiciat M. Tullius, consideremus. Persuadere vult namque omnia illa, quae foris gesserit, aput conscientiam populi R. latere potuisse. Ac ne acerbius animum laederet audientis . . . de quaestura sua egit non sine figura . . ., quod cum Lilybaeo decedens Puteolos adventasset, omnes eum ignoraverint primo ex provincia, tunc deinde ex Sicilia, ad extremum ex Lilybitana venire; quibus ipse varia sciscitantibus novissime cum permistione quadam stomachi responderit se ad aquas potius in Campaniam venisse, ut interrogationes eorum ab se respueret, quos moleste ferebat ignaros esse quaesturae, quam se meminerat magna cum laude gessisse. Proficit ad illam responsionem multa Romae ignorari, quae foris gesta sunt a senatoribus, ac propterea Laterensem frustra in illis, quae extra urbem gesserat, habuisse fiduciam. In extremo tamen fine huius capitis aliquanto obscurius dixit:

{Planc_66} Sed ea res, iudices, haut scio an pluris mihi fuerit, quam si mihi tum essent omnes gratulati.
Hoc ait: Magis laetatus sum ignorasse multos, ex qua provincia venirem, [quam] si venienti mihi gratularentur. Perstringere enim voluit invidiam praesidum, qui spoliatis provinciis revertantur, ac propterea eos amici sui cum gratulatione suscipiant, quod divites evenerint.

{Planc_67} Eadem igitur, Cassi, via munita Laterensi est, idem virtutis cursus ad gloriam, hoc facilior fortasse, quod ego huc ab me ortus et per me nixus ascendi.
Nota gratificationem molestam et cum magnis amaritudinis aculeis interpositam. Dicens namque non aliter ad honores adipiscendos perventurum esse Laterensem, quam Tullius ipse pervenerit, valde . . . subiunxit testificando se non [164] generis nobilitate, sed virtute ad omnis magistratus pervenisse, Laterensem hoc amplius adiumenti habiturum, quod nobili familia ortus in candidam veniat. Sibi ergo adiudicavit non lenocinia generis, sed praestantiam virtutis, illi vero spem de maioribus dedit, quod suffragium scimus esse fortunae.

{Planc_68} Quamquam dissimilis est pecuniae debitio et gratiae.
.... qui adgreditur, quae proficient et ad coniecturae statum et ad [illum] compensativum. Nam . . . valebit gratia ipsius Ciceronis et eorum, qui propter illum Plancio fuerunt adiumento ad impetrandam aedilitatem. Nec non etiam per hoc ... id est compensatio implebitur, ut iudices reo maxime prodesse patiantur ad inpunitatem praesentis huiusce discriminis ea beneficia, quae Ciceroni praebuerit exolanti, ut haberet in integro civem patria, quem reposceret. Verbum hoc quoque non incuriose adnotemus, quod debitionem pecuniae dixit.

Gratiam autem et, qui refert, [habet et, qui] habet, eo ipso, quod habet, refert.
Locus etsi generalis de animi religione, qui debitam pro beneficio gratiam referat, tamen causae praesenti plurimum patrocinabitur ad favorem copiosius ratiocinante M. Tullio, nec non etiam iuxta praecepta sapientium, qui animos ingratorum non parum cuidam crimini obnoxios arbitrantur, quando et parentibus et amicis et protectoribus salutis nostrae hoc testimonium debeamus, [ut] nos, in quantum potest, gratos adprobare velimus. De officiis idem lib. I sic ait {Off_1'48}: 'Quodsi ea, quae utenda acceperis, maiore mensura, si modo possis, iubet reddere Hesiodus, quidnam beneficio provocati facere debemus? Accedit huc etiam, quod genus maximi criminis aput Persas fuisse traditur, si qui extitisset ingratus, meminitque rei Xenofon Κύρου Παιδείας libro primo secundum haec verba conscribens {1.2'7}: ...

* * *   [Desunt II paginae.]

{Planc_72} . . . [obli]gatum velit temere beneficium, quod non acceperit, confitendo.

At id etiam gregarii milites faciunt inviti, ut coronam dent civicam et se ab aliquo servatos esse fateantur.
. . . Inductionem sollertissime facit ex iis militibus, qui protecti a commilitonibus suis veluti testimonium gratiae referant iisdem coronam civicam dando, quam traditur de gramine fieri solitam. Et mire extenuavit gregarium militem dicendo [165] invitum hoc facere, ut offerens coronam civicam [se] debitorem beneficii constituat. Quod igitur anxie et moleste gregarius miles patitur, id nullis acceptis beneficiis onus verecundiae suae non inponeret vir consularis.

{Planc_74} Nolo cetera, quae a me mandata sunt litteris, recitare.
Suffecerat enim de ea oratione dixisse, qua vel senatui vel populo gratias egit. Nunc autem et de versibus suis facere mentionem videtur, quos intempestivum sit in iudiciali disceptatione recitare. Non potuit tamen in totum de is tacere. Nam de consulatu suo scripsit poetico metro, quae mihi videntur opera minus digna talis viri nomine.

{Planc_75} Nam istius verbi: 'quo usque' poterat haec esse invidia: 'Datus est tibi ille; non facis finem?'
. . . valde, quominus inpudens videretur haec compensativa defensio dicente Laterense: 'quousque vis servatos esse quos diligis? Et pro Cispio causam dicente sic rogasti et precibus tuis ambitum paene movisti!' opposuit acutissimam responsionem merito haec ab eo dici potuisse, si pro illo impetrasset, porro autem, cum pro Cispio non optinuerit, vel pro hoc obtinere debere, qui et innocens sit et de salutis suae conservatione bene meritus. Animadverte, quo modestiae temperamento haec exsequatur, ut nihil inpudentiae, multum religionis habeat oratio.

{Planc_76} Sic enim dixisti: 'Vidi ego tuam lacrimulam.'
... Laterensis in Tullium dixerat epilogos eius inridens, quos eum constat nimium flebiles et miserationis plenos in iudiciis semper habuisse. Et in Oratore suo {Orat_130} eandem affectuum movendorum sibi praestantiam vindicavit. Ac ne haec lenocinia potius adhibere fallendis iudicibus quam vere secundum animi sui motum facere existimetur, adseverat Cispium hoc suae orationis adfectu non indignum fuisse, cum quo post amicitiae reconciliationem ita participatu fortunae suae dolorem senserit, ut inpense diligi mereatur.

{Planc_77} Sed me, cum tantum iam Plancio deberem, Bacili beneficiis fuisse contentum.
Extenuaturus merita Cn. Plancii, quae intulisse in M. Tullium videretur, de L. etiam Bacilio quaedam Laterensis commemoraverat, qui magis adiumento Ciceroni fuisse videbatur, cum Plancius in tribunatu suo non tantopere sit pro eiusdem restitutione conisus. Ne hoc igitur ei deesset ad gratiam, confitetur animo promtissimo etiam hunc Plancium erga restitutionem suam fuisse; sed quoniam omnia per [166] Bacilium videbantur impleta, non expetisse se dicit, ut etiam ille ex superfluo laboraret, qui tantum sibi in quaestura Macedonica praestitisset. Exstat autem libellus eiusdem Ciceronis, qui ita inscribitur: Edictum Lucii Bacilii tribuni plebi, quod sub nomine ipsius Cicero scripsit in invectionem P. Clodi.

{Planc_78} Illo S. C. quod in monumento Marii factum est.
In templo scilicet Honoris et Virtutis, in quo actum primum videtur de restitutione Ciceronis.

Quo quidem etiam magis sum non dicam miser - nam hoc quidem abhorret a virtute verbum - sed certe exercitus.
. . . Hanc sententiam secundum illos filosophos intulit, qui existimaverunt semper beatos esse sapientes, numquam miseros existimandos ac, si quid adversi prudentibus eveniret, non poenam magis et calamitatem quam exercitationem esse fortunae.

{Planc_83} Hic etiam addidisti me idcirco mea lege exilio ambitum sanxisse, ut miserabiliores epilogos possem dicere.
Varia cavillatione Laterensis exercuerat asperitatem stomachi sui in M. Tullium, ut etiam ea, quibus illius oratio maxime floruit, elevare . . . perseveraret. Nec ignoramus auctore ipso Cicerone et C. Antonio cons. legem severiorem de puniendo ambitu scriptam, cuius meminit pro Murena {Mur_5}; nam clementior aliquatenus videbatur lex fuisse Calpurnia. Hinc ergo mutuatus est occasiunculam quandam amarius lacessendi, ut videretur atrociorem poenam eapropter adversus ambitum decrevisse, ut pro reis multo lacrimosius peroraret. Non minus tamen urbane et ipse respondet denotans nimiam Laterensis et inmoderatam contumeliosae audaciae insulsitatem dicendo: Sed haec nescio quomodo frequenter in me congessisti saneque in eo creber fuisti, ut haec inmodica . . . et ab inpudentiae temeritate venientia.

{Planc_84} 'Rhodi enim', inquit, 'ego non fui' - me vult fuisse - .
Et verissime constat in prima adulescentia Rhodum navigasse M. Tullium, ut arte oratoria, in qua insigniter praestitit, erudiretur aput nobilissimum rhetora et magistrum illius aetatis, Apollonium, qui Molo cognominatus est.

[167] In eo me reprehendisti, quod nimium multos defenderem; utinam et tu, qui potes, et ceteri, qui defugiunt, vellent me labore hoc levare.
Mira cum verecundia et moderatione et ceterorum ingenia depressit et suam in dicendo praestantiam omnibus anteposuit, quando graviores causas illi declinaverint non sufficientes implendae defensioni, ipse vero confidentissime susceperit; quo agente reus innocens indubitatam sibi spem victoriae polliceretur.

{Planc_85} Admonefecisti etiam, quod in Creta fuisses, dictum aliquod in petitionem tuam dici potuisse.
Scolastica levitate quasi mimica spectantem huiusmodi iocos M. Tullium videbatur denotasse Laterensis, quod multa, quae facetius dici possent cum aliqua figurandi suptilitate, non praetermitteret. Itaque hoc eum dicto perstrincxerat habuisse materiam de vocabulo Cretae insulae aliquid in se ioculariter dicendi nec tamen id excogitasse. Constabat enim Laterensem fuisse in Creta provincia, et solebant omnes candidati alba creta oblinire cervicem, ut populo notabiliores essent. Ergo . . . dixit eum iocari potuisse, si ad hoc adiecisset ingenium, ut id inveniret, quod poterat occurrere. Sed acute rapuit ex eodem proposito validam responsionem, ut magis eum cupidum lacessendi ostenderet, qui sibi ea ultro suggereret, quae potuisse dici fateretur nec tamen dicta sint.

Te aiebas de tuis rebus gestis nullas litteras misisse, quod mihi meae, quas ad aliquem misissem, obfuissent.
Haec omnia non ad reum, sed ad Ciceronem spectant quasi asperius a Laterense proposita. Nam significari scio epistulam non ad mediocris instar voluminis scriptam, quam Pompeio in Asiam de rebus suis in consulatu gestis miserat Cicero aliquanto, ut videbatur, insolentius scriptam, ut Pompei stomachum non mediocriter commoveret, quod quadam superbiore iactantia omnibus se gloriosis ducibus anteponeret. Hoc igitur vult esse purgatum dicens nuntiasse se Cn. Pompeio patriae conservationem nec inscienter de semet ipso gloriatum. Obfuerunt autem re vera: nam sic effectum est, ut ei Pompeius contra Clodianam vim non patrocinaretur.

[168] {Planc_86} Quorum alter exercitum perdidit, alter vendidit.
Haec iam saepius dicta sunt de Pisone et Gabinio, qui actionibus P. Clodi tribuni pl. in perniciem M. Tulli consenserant habituri provincias [Piso] Macedoniam, Gabinius Syriam. Sed hic exercitum perditum a Pisone, alterum a Gabinio venisse significat, scilicet quod regem Ptolemaeum acceptis decem millibus talentum per vim militarem exercitus Romani restituisset in regnum suum. Et simul in hoc epichiremate adhibet eundem colorem iam sibi in multis orationibus frequentatum, idcirco se cedere urbe maluisse, ne quid seditiosae dimicationis cum multorum exitio moveretur.

{Planc_87} Quem quidem saltator ille Catilinae consul proscribtionis denuntiatione terrebat.
ἰδίως pro stomachi sui acerbitate Gabinium lacerat quasi famosae inpudicitiae, quem minitatum proscribtionem equestri ordini eapropter dicit, quod illius edicto fuisset L. Aelius eques R., cui familiaris amicitia cum M. Tullio fuerat, relegatus.

{Planc_89} Iustissimos omnium Metellorum et clarissimos triumphos gloria et laude superavit.
Cum semet ipsum praepositurus sit Q. Metello Numidico, et illum tamen copiosissime laudat et ad quoddam egregium specimen virtutis amplificat, quod maluerit in exilium [ire] quam iurare in agrariam legem tribuni pl. Apulei Saturnini. Verum sibi, ut coeperam dicere, ipse Tullius maximam laudem praestruxit, qui ad tutelam salutis publicae patientiam discessus illius, quamvis non mediocri cum dolore, susceperit, ut multo sit laudabilior Metello, qui non tam pro vigore sententiae suae . . .

* * *   [Desunt II paginae]

{Planc_99} . . . miserabiliter intellegatur, qualis ferme lugentium maeror est, quos impetus nimiae karitatis exagitat.

Thessalonicam me in quaestoriumque perduxit.
Hospitium quaestoris significans proprie secundum vocabulum magistratus etiam loco ipsi nomen dedit. Nunc autem . . . omnia, in quibus variae dignitatis praesides habitent, praetoria nominantur.

{Planc_101} Siquidem ego tibi vivus non prosum, qui fortasse mortuus profuissem.
[169] Lacrimosis lemmatibus iam perorat adfectus animi sui cum varia miseratione promens, ut tantum auxilii reus habeat, quantum suo dolori patronus adiecerit.

{Planc_102} Salutem tibi idem dare possunt, qui mihi reddiderunt.
Nimis . . . ως. Ad permovendos iudices procliviorem facit inpetrandi facilitatem constituens in eorum misericordia firmamentum salutis Cn. Plancii, per quos ipse sit reditum consecutus. Ita eleganter et pro se gratias agit et huic pares humanitatis eventus deprecatur.

Mecum vos simul hic miserrimus et optimus obtestatur parens et pro uno filio duo patres deprecamur.
. . . valde. Copulatis utrimque personis et in patre sine dubio plurimum constituit miserationis et sibi eandem vim sollicitudinis vindicavit, quasi uterque Cn. Plancio pater sit, alter natura, alter officio gratiosus.


DE AERE ALIENO MILONIS

INCIPIT [DE AERE ALIENO MILONIS]

. . . [in eundem annum consulatum petierunt T. Annius Milo et Q. Metellus Scipio] et Hypsaeus, quo anno etiam P. Clodius Pulcher, inimicus eius, in praeturae candidam venerat; idem cum petitioni Milonis adversaretur et comitia multo et vario ambitus genere turbaret, quo magis Hypsaeus et Scipio consules designarentur, Milo autem repulsam ferret, per hos dies senatus convocatus est. Aput quem P. Clodius invectionem sibi non tantum contra Milonem, verum etiam contra ipsum M. Tullium contumeliosam simul atque asperam depoposcit, ut ambitum moveri ab eo diceret, quoniam multis erga rem p. meritis praevaleret, vim moliri etiam per armatos homines criminaretur, ad extremum longe minus, quam haberet, aeris alieni esse professum: nam sestertium sexagies in aere alieno se habere professus Milo secundum veterem consuetudinem fuerat. Cum igitur obnixe contenderet Clodius non oportere [consulatum petere], qui magno aere alieno defaeneratus praedae videretur habiturus esse rem p., contradixit eius insectationi M. Cicero, qui familiaritate praecipua Milonem diligebat ob id vel maxime meritum, quod restitutionem suae dignitatis ab eodem tribuno pl. meminerat adiutam. Quanto autem odio habuerit P. Clodium, iam compertum est ex orationibus illius, quibus eius vitam moresque dilacerat. Ex iurgio itaque, quod inter se moverant, oratio ista composita est; cuius inscriptionis titulum, priusquam commentari adgrediar, explanandum puto non ab re existimans futurum lectoribus, si orationis titulum [170] non indocte perspexerint. Quippe inscribitur: Interrogatio de aere alieno Milonis. Interrogationis autem non una species erat, sed variae, ut alia significaret accusationis denuntiationem, qualis illa praescribtio est orationis eius, qua usurus fuit, si eum P. Clodius legibus interrogasset; legibus etenim sic interrogabantur inquirente accusatore, an omnia secundum legum praescripta gesserit is, cui crimen intendebatur. Erat alia praeterea interrogatio testium, sicut ipse M. Tullius P. Vatinium testem interrogavit; proprie namque interrogatio dicebatur, qua testes redarguebantur. Tertia haec est interrogandi species, ut Sinnio Capitoni videtur, pertinens ad officium et consuetudinem senatoriam: quando enim aliqui sententiam loco suo iam dixerat et alius postea interrogatus quaedam videbatur ita locutus, ut refutari posse iustissime viderentur, postulabat ille, qui iam sententiam dixerat, ut sibi liceret interrogare, hoc est illum redarguere, cuius sententia in multis quasi mendax et calumniosa redargui posset. Quoniam ergo dixerat Clodius et minus professum aeris alieni Milonem . . .

* * *   [Desunt II paginae.]

. . . ber animose confidens.
[εἰρημένον] in Clodium convertit, ut huiusmodi obsequia humilitatis plenissima in eum verius et probabilius conferantur, qui abiecta omni dignitate ordinis sui Pompeium demissis precibus oraverit, ut ab eo in gratiam reciperetur.

Non pudet? Sed quid pudeat hominem non modo sine rubore, verum omnino sine ore?
Multa cum acerbitate insurrexit et inpudentiam et sive infamem turpitudinem sive deformitatem voltus volens exprobrare non tantum sine rubore, verum etiam sine ore P. Clodium dixit: nam traditur forma inliberali is fuisse.

Sic enim homines egentes et turbarum cupidi loquebantur: O virum (?) usuum.
. . . Rumigerantium sermones rettulit, qui cum summum vigorem constantiae Clodio adscribsissent, quod audacius Pompeio repugnaret, post eundem humili satisfactione depositum contemtui ducerent.

Maledicere autem, immo vero domo principem civem vi et metu continere.
[171] [κατ' ἐπανόρθωσ]ιν. Sub eadem figura τ[ῆς ἐπανορθώσεως} verbum retraxit per quandam correctionem. Notissimum est autem P. Clodium [insidiatum] esse Pompeio. Id ipsum testificatur et in aliis quidem retro habitis orationibus et multo plenius ac manifestius pro Milone.

Ut quas haberet in vestibulo tabulas refigeret.
Post eiectum Ciceronem velut criminum eius elogia proscribserat Clodius et easdem tabulas in vestibulo domus suae fixerat. De quibus nunc loqui videtur easque contendit, quoniam falsae sint et calumniosae, pro nihilo esse ducendas nec ullam sibi ex iis invidiam pertimescendam, qui et in senatus consultis nihil mentitus sit et restitutionem meruerit.

Etenim tria, ut opinor, haec in Milonis personam questus es: de aere alieno, [de] vi, de ambitu; duo praeteristi: nihil de religionibus violatis, nihil de incestis stupris questus es.
Facto supra [μερισμῷ] per eas species, quibus insectatus Milonem Clodius fuerat, subdit orator etiam duo haec posteriora, quae in ipsum procul dubio adversarium con[veniebant] . . .

* * *   [Desunt IV paginae]

. . . adversarii.
Nunc ad aliud transit: an aliquid Milo per vim facere conetur, et hoc similiter refutavit, ut omnis ista suspicio et invidia in Clodium retorqueatur. Ita enim [ἐπιχειρήματα] excurrent, quibus et Milonem purget et adversarium praegravet.

Eiciundus est ex urbe civis, auctor salutis.
Copiosissima et vehemens exsecutio, ut supra dixi, reum de vi constituens P. Clodium, cuius res gestae omnes nihil umquam tranquillitatis habuisse videantur. Sed statim [cum de tribunatu eius loqui] coeperit, exilii sui mentionem quam subtiliter et consulte, non specialiter nec nominatim, sed per hanc generalitatem intulit! Quoniam erat aliquid cum sua laude dicturus, 'eiciendus est', inquit, 'ex urbe civis, auctor et custos salutis, otii, dignitatis, fidei! Haec quoniam [ἀλαζονικά] erant [καθ' ὑπόνοιαν] quasi de alio loqueretur, induxit, ne pro insolenti et iactantissimo haberetur.

[172] Includendus intra parietes.
Videtur et Cn. Pompeio idem Clodius insidias paravisse; itaque oratorie laudem subiecit hoc inferendo:

qui populi R. imperium non terrarum regionibus, sed caeli partibus terminavit.
Hoc enim ita [κατὰ τὴν αὔξησιν] superiectum est, ut et Pompeio blandiretur et Clodium quasi hostem publicum denotaret, qui virum tam necessarium rei p. ipsi eripere conatus sit.

Nec vero tum timendum fuit, cum cessimus.
Bene elocutus est de exilio suo, quod maluit discessionem vocare quam poenam. Et [in] aliis orationibus similiter coloravit neque metu neque ulla conscientia criminum se maluisse discedere, sed praecavisse potius, ne ad arma per seditionem veniretur.

Eosdem ad caedem civium de Apennino deduxisti.
Quasi haec omnia in Catilinae socium dicerentur, ita mentionem attulit Apennini, quem nuper ille cum exercitu obtinuerat.

Lapidibus duo consules ceciderunt.
Cn. Domitium Calvinum et M. Valerium Messallam. Nec alia fuit causa, cur senatus convocaretur, quam illa praecipua, quod P. Clodius inmissa seditiosorum manu comitia turbaverat, quae habebantur de consulibus creandis, cum esset etiam Milo candidatus.

Qui multis inspectantibus kaput feriebas, femina plangebas.
Gestum furiosi hominis ...

* * *   [Desunt II paginae.]

. . . lium nomina.

Est enim, quocumque venit, et reorum crimen et iudicum.
Quod pertinet ad reos, illud est: inutiliter loquens adfert illis periculum damnationis. Quod autem refertur ad iudices, hic intellegere debemus magnam illis invidiam simul et infamiam comparari ab litigatoribus, [cum] corrupti pecunia existimarentur: quoniam hoc falso iactaverit Clodius pretium sententiarum iudicibus esse tribuendum, cum tamen eandem pecuniam ipse intercepturus acciperet.

Tuamque praeturam non tuo more differas.
Hoc in narratione Milonianae defensionis {Mil_24} plenius ostendit Clodium petitorem fuisse praeturae, cumque animadverteret comitia non sic procedere, ut Kal. Ianuariis posset inire praeturam, maluisse desinere a petitione. Hoc ergo Tullius arripuit omnibus esse miraculo, quod non differat etiam praesenti anno petitionem, quod iam semel fecerit. Solebant autem impediri comitia per dissensionem magistratuum.

[173] Nec suffragia dabis, quibus ostentas.
[μετ' ἀπειλῆς] comminatur et se denuntiat actionibus eius adversarium futurum neque in legationem cum Pompeio discessurum. Laturus autem de suffragio libertinorum P. Clodius legem videbatur, ut et ipsi tum in censum aequaliter pervenirent.

Nec vero illam nefariam libertatem.
[Eiusdem] legis mentio fit in oratione quae habita est pro Milone: 'An tui [illi sectatores] de nostrorum omnium - non audeo totum dicere: videte, quid exitii lex habitura fuerit, cuius periculosa etiam reprehensio est.' Opinio erat legem [laturum] in praetura [Clod]ium [de] serv[is liberandis fami]liarum.

Quis non meminerit pueritiam tuam?
[ἐρώτησις] asperitatis invidiaeque plenissima cum describtione personae, qua mores eius inluminat, quem non magis timeri oporteat quam despici tot vitiorum foeditatibus inquinatum. Cetera hic explananda non sunt, quae satis in praecedentibus diximus.

Iterum a piratis redemtum: Quo enim nomine appellem eos, qui te pretio accepto liberaverunt?
[μεταφορικῶς] significat iudices eos, qui accepta pecunia reum de incesto absolverant Clodium, ut et ipsi piratae ...

* * *   [Desunt saltem XVI paginae.]

[174] . . . naturae. (?) Nisi vero liniamentis hominis nomen et figuris positum, non naturis putas.
[ἀπὸ τοῦ ἐναντίου ὁρισμός]. Definit hominis proprietatem non liniamentis corporum, sed animorum qualitatibus aestumandam.

Tum habuisti quasdam formidines, [quae] quasi cornua quaedam exciderunt impleta.
[μεταφορά] qua P. Clodium ad ferae alicuius et beluae similitudinem describsit. Etiam hoc [μεταφορικῶς] in exitu [παρεκβάσεως] posuit cornua illi, quae habuisse quondam videbatur, nunc esse delapsa, ut nimirum sensus ille sit, magis iam contemni Clodium quam timeri.

Non enim viderunt, quos ipsi exturbarant, eos in civitatem restitutos.
C. Gracchi et L. Saturnini exempla intulerat, quorum alter in Aventino interfectus est, alter Capitolio deductus cum Glaucia praetore iugulatus. Post quorum necem restitutos in civitatem significat P. Popilium, qui Graccho cesserat, et Q. Metellum Numidicum, qui, ut violentiam L. Apulei subterfugeret, exolaverat. Gloriatur ergo suo nomine, quod vivente inimico suo Clodio restitutus sit.

Qui armis cessissem vel tuis urbanis, vel, ut opinio tum erat, alienis.
Acerbitas est querellae * * * infirmior fides reconciliatae gratiae. Sed hic oratorie valde, ne quis existimaret quasi bonum virum iudicasse Pompeium, cum quo exercere desierit simultates, invigilavit Tullius, ut eum virum cautissimum diceret, qui non magis de fide Clodii et innocentia, quae nulla sit, quam de sua providentia habeat securitatem vitae, cum eius insidiis decipi possit.

EXPLICIT [DE AERE ALIENO MILONIS]


PRO ARCHIA

[175] [PRO A. LICINIO ARCHIA] INCIPIT FELICITER

. . . se studiis poeticiis dedidit et adprime, ut videbatur, excelluit in hoc genere litterarum. Amicitia igitur etiam viris inlustribus familiariter copulatus est, ut ipse M. Tullius in orationis huius narratione . . . [cum L. Lucullo regrede]retur, Heracleam venit, quae tunc erat civitas foederata, et adscriptus est in ordinem Heracliensium civis. Tunc Silanus et Carbo cos. legem tulerunt, ut omnes, qui essent ex foederatis populis, civitatem Romanam consequerentur, si modo illo tempore, quo lex lata esset, domicilium in Italia haberent et intra diem sexagensimum professi aput praetorem fuissent. Quae cum Licinio Archiae ad optinendum ius civitatis Romanae argumenta deessent, quoniam neque tabulis Heracliensium probare poterat adscribtum se in ordinem civium, quippe tabularium civitatis illius exarserat bello sociali, neque bona sua in censum detulerat, reus factus lege Papia, quae lata fuerat ad eos coercendos, qui temere et inlicite civitatem Romanam usurpassent. Fit ergo quaestio coniecturalis, an adscribtus sit in ordinem Heracliensium et an fecerit omnia, quae is facere debuerit, qui esset e numero foederatorum. Et deficitur quidem multis probationibus, testimonio tamen Heracliensium et vel maxime, quibus tota occupatur oratio, poeticae facultatis et doctrinae iucundissimae gratia nititur. Est etiam omissa coniectura disceptatio per ipsam qualitatem personae, [an] civis Romanus debeat adoptari, etiamsi in praeteritum non sit adscitus.

EXPLANATIO

{Arch_3} Cum res agatur aput praetorem p. R., lectissimum virum.
Hanc enim causam lege Papia de civitate Romana aput Q. Ciceronem dixit Archias, huius M. Tulli fratrem. Quapropter nititur, ne minus civiliter loqui existimetur, recedens videlicet aliquantum a forensi genere dicendi. Quod ipsum ne pro inepto accipiatur, iam praeloquitur a modo praesentis causae non abhorrere et personae vel maxime, pro qua dicendum esset, convenire.

Hoc denique praetore exercente iudicium.
Non vacat, quod mentionem facit praetoris ipsius, id est fratris sui Q. Ciceronis, qui iudicio praeerat. Opportunissimum quippe ait de laudibus poetae boni aput eum dicere, qui studiis huiusmodi delectetur. Fuit enim Q. Tullius non solum epici, verum etiam tragici carminis scribtor.

[176] {Arch_5} Itaque hunc et Tarentini et Regini et Neapolitani civitate ceterisque praemiis donarunt.
Utiliter praeparavit ad causam iam pridem hunc Archiam poeticae facultatis gratia celebrem a plurimis Italiae nobilissimis populis in numerum civium cooptatum. Quod nimirum argumento esse debeat etiam Heracliensibus nuper adscribtum, robustiorem iam fama et ingenii dignitate maiore. Fuerunt autem urbes istae, de quibus loquitur, quibusdam Graecis tribubus conditae.

Quorum alter res ad scribendum maximas, alter cum res gestas, tum etiam studium atque auris adhibere posset.
C. Marium Iugurthinum, qui ad consulatum septimum provectus est, non ignoramus in doctrinae studiis alienum et sola rei militaris scientia floruisse, Quintum vero Catulum non mediocriter litteris liberalibus informatum. Sed eleganter utrique Archiam placere potuisse in hac parte narrationis ostendit, quia praebuit Marius eas res, quae satis uberem materiam scribentibus darent, Catulus autem et rebus gerendis floruerat et habilis auditor erat.

{Arch_6} Erat temporibus illis iucundus Q. Metello illi Numidico.
Qui de Iugurtha triumfavit.

Et eius Pio filio.
Hic Metellum exolantem cum (?) Pompilio Nepote . . . conferebat.

Audiebatur a M. Aemilio.
M. Aemiliiun Scaurum hac in parte significat et ipsum multae eruditionis, ut et historia de illis habet.

Cum Catulo et patre et filio.
Ambo Cinnana dominatione proscripti sunt odiose.

A L. Crasso colebatur.
Ea aetate hic etiam cum maxime in studiis eloquentiae floruit.

[177] Lucullos vero.
Significat [Marcum] et Lucium, quorum alter de Macedonia, alter de bello Mithridatico triumfarunt.

Et Drusum.
Hic nobilissimus tribunus pl. fuit et defensor senatus contra plebem. Qui postea intra secreta domus suae interfectus est.

Et Octavios.
[Alter] eius Octavi filius, quem post bellum civile nuper collegam suum L. Cinna victor occidit, alter vero Cn. Octavius M.Octavio patre, qui consulatum cum Scribonio Curione gessit.

Et Catonem et totam Hortensiorum domum.
Patrem Catonis significat eius, qui se post civile bellum Uticae interfecit, Hortensios autem Q. Hortensium, qui temporibus M. Tulli, quamvis aetate provectior, (?) tamen famosior oratoris nomen obtinuit. Densitas igitur haec exemplorum, quae ad personas (?) nobilitas fertur, multum praesenti negotio patrocinatur, ut Archias tot amicis et tam inlustribus nixus perquam facile [ad] honorem civitatis Romanae potuerit pervenire.

{Arch_8} Hic tu tabulas desideras Heracliensium, quas interisse scimus omnes?
Id quod derivat in aliam causam, qua effectum sit, ne exhiberi litterae possent, id est, propter incendium, quod evenerat bello sociali.

{Arch_9} Gabinii, quamdiu incolumis fuit.
Aulus Gabinius damnatus fuerat de pecuniis repetundis, quod acceptis decem millibus talentum ab rege Ptolemaeo induxisse Romanum exercitum in Aegyptum diceretur.

{Arch_11} Census nostros requiris.
Etiam hoc argumento deficiebatur Archias; nec poterat is probare cum ceteris civibus Romanis aput praecedentium temporum censores bona sua professum. Et hoc coloratur absentiae adlegatione, quod eum constet illis censoribus Romae non fuisse ac propterea censum non detulisse.

Cum L. Lucullo aput exercitum fuisse.
In Asia scilicet temporibus belli Mithridatici.

[178] Et testamentum saepe fecit nostris legibus.
A partibus ad totum: rebus gestis quam plurimis Archiam signa edidisse civis R., quae non poterat habere peregrinus.

{Arch_13} Quantum alveolo, quantum pilae.
Sunt enim haec, ut vulgo comperimus, genera ludendi.

{Arch_17} Quis animo tam agresti et duro fuit, ut Rosci morte non moveretur?
Quintum Roscium Gallum dicit illis temporibus inlustrem comici operis actorem, quem familiarissime Cicero dilexit, qui non ita pridem vita excesserat.

{Arch_20} Ille Marius item eximie L. Plotium dilexit.
Hic primus Romae studia Latina docuisse [fertur].

{Arch_22} Ergo illum, qui haec fecerat, Rudinum hominem.
Natione Rudinus fuit Q. Ennius, quem superior Africanus dilectum familiarissime etiam communicato sepulchri honore dicitur in maiorum suorum numerum redegisse. Sepulchrum fuisse traditur extra portam Capenam mille ferme passibus ab urbe seiunctum.

{Arch_24} Quid? noster hic Magnus.
De Cn. Pompeio dici est manifestum. Et opportune, quoniam supra mentionem fecerat Macedonis Alexandri, cui hoc idem cognomentum fuit, de Pompeio dicturus adiecit hic noster.

{Arch_25} Epigramma in eum fecisset, tantum modo alternis versibus.
Ab exemplo iudicando, non sine differentia tamen personarum haec argumentatio impletur L. Syllam praeter ceteros Archiae daturum civitatem Romanam fuisse, poetae nobilissimo, qui etiam malos plerosque existimaverit honorandos. Alternos igitur versus dicit elegiacos metris scilicet dissentientibus varios. Primus autem videtur elegiacum carmen scribsisse Callinos. Adicit Aristoteles praeterea hoc genus poetas Antimachum Colofonium, Archilochum Parium, Mimnermum Colofonium, quorum numero additur etiam Solon, Atheniensium legum scribtor nobilissimus.

Ex his rebus, quas vendebat, iussit ei tum pretium tribui, sed ea condicione, ne quid postea scriberet.
Non potuit expressius vitia poetae declarare, quam dicendo datum illi non praemium laudis, sed mercedem silentui.

[179] {Arch_26} Etiam Cordubae natis poetis pingue quiddam sonantibus.
De versiculis nec egregio cultu nec amoena varietate nec eminentibus figuris carmen instructum.

{Arch_27} Decimus quidem Brutus.
Hic Brutus Gallaecus fuit cognomento ob res in Hispania non minus strenue quam feliciter gestas. Eius etiam nomini [dicatus Accii], poetae tragici, exstat liber, cuius plurimos versus, quos Saturnios appellaverunt, vestibulo templi Martis superscribsit Brutus.

{Arch_28} Hunc ad perficiendum adoravi.
Hoc verbum 'adoravi' significat: cohortatus sum; adorare autem orare et petere significat.

{Arch_31} Qui vos, qui vestros imperatores, qui p. R. res gestas semper ornavit.
Epilogus valde conveniens personae rei, quo devotionem Licinii Archiae commendat in rebus p. R. . . .am omnesque ingenii vires . . . occupatas.

PRO [ARCHIA EXPL.] FELICITER.


Attalus' home page   |   11.03.10   |   Any comments?