back

FESTI   BREVIARIUM RERUM GESTARUM POPULI ROMANI

From the edition by R.Mecenate (1819). Click on the E symbols to go to an English translation of each section.


[1] E   Brevem fieri Clementia tua praecepit. Parebo libens praeceptis; quippe cui desit facultas latius eloquendi: ac morem secutus calculatorum, qui ingentes summas aeris brevioribus exprimunt; res gestas signabo, non eloquar. Accipe ergo, quo breviter dicta brevius computentur; ut annosam vetustatem populi Romani, ac prisci facta temporis, non tam legere tibi, gloriose Princeps, quam numerare videaris.

[2] E   Ab urbe igitur condita in ortum Perennitatis vestrae, quo prosperius factum Romanum imperium sortitus es, anni numerantur mille centum decem et septem, sic. Sub regibus, ducenti quadraginta tres: sub consulibus, quadringenti sexaginta septem: sub imperatoribus, quadringenti septem. Regnaverunt Romae per annos ducentos quadraginta tres, reges numero septem. Romulus regnavit annos triginta septem: senatores, per quinos dies singuli, annum unum: Numa Pompilius regnavit annos quadraginta tres: Tullus Hostilius regnavit annos triginta duos: Ancus Marcius annos viginti quattuor: Tarquinius Priscus regnavit annos triginta septem: Servius Tullius regnavit annos quadraginta quattuor: Lucius Tarquinius Superbus regno expulsus est anno vicesimo quinto. Consules deinde fuerunt a Iunio Bruto et Publicola in Pansam et Marcum Hirtium, numero DCCCCXVI; praeter eos, qui in eumdem annum sorte aliqua sunt subrogati, per annos quadringentos sexaginta septem. Quadraginta novem annis Romae consules defuerunt: sub decemviris, annis duobus; sub tribunis militum, annis quadraginta tribus. Sine magistratibus Roma fuit annis quattuor. Imperatores ab Octaviano Caesare Augusto usque ad Iovianum fuerunt numero quadraginta quattuor, per annos quadringentos septem.

[3] E   Sub his igitur tribus imperandi generibus, hoc est regio, consulari, et imperatorio, quantum Roma profecerit, breviter indicabo. Sub regibus septem, per annos ducentos quadraginta tres, non amplius quam usque Portum atque Ostiam, intra octavum decimum milliarium a portis urbis Romae, utpote adhuc parvae, et a pastoribus conditae, cum finitimae earn circum civitates premerent, Romanum processit imperium. Sub consulibus, inter quos nonnumquam et dictatores fuerunt, per annos simul quadringentos sexaginta septem, usque trans Padum Italia occupata est: Africa subacta, Hispaniae accesserunt; Galliae et Britanniae tributariae factae sunt. Deinde Illyrici, Istrii, Liburni, Dalmatae, domiti sunt: ad Achaiam transitum est: Macedones subacti: cum Dardanis, Moesis, et Thracibus bellatum est: etiam ad Danuvium usque perventum. In Asia, expulso Antiocho, primum pedem posuerunt Romani: Mithridate victo; primum Ponti regnum occupatum est; et Armenia minor, quam idem tenuerat, armis obtenta est: in Mesopotamiam Romanus pervenit exercitus: cum Parthis foedus initum est; contra Corduenos, ac Saracenos, et Arabas bellatum est; Iudaea omnis devicta est: Cilices, et Syri in potestatem populi Romani devenerunt. Aegypti reges foederati erant. Sub imperatoribus vero per annos quadringentos septem, cum divisa reipublicae fortuna multi principes imperarent; accesserunt tamen Romanae urbi Alpes Maritimae, Alpes Cottiae, Rhaetiae, Noricae: Pannoniae, Moesiae; et omnis ora Danuvii in provincias est redacta: Pontus omnis, Armenia maior, Oriens totus cum Mesopotamia, Assyria, Arabia, et Aegypto, sub imperii Romani iura transivit.

[4] E   Quo autem ordine singulas provincias Romana respublica adsecuta sit, ostenditur ita. Prima provinciarum Sicilia facta est. Eam, victo Hierone, Siculorum rege, Marcellus consul obtinuit. Deinde a praetoribus recta est; postea commissa est praesidibus: nunc a consularibus administratur. Sardiniam et Corsicam Metellus vicit: qui et triumphavit de Sardis, qui rebellavere saepe. Iunctaque illi administrado harum insularum fuerat: post quaelibet suos praetores habuit: nunc singulae a suis praesidibus reguntur. In Africam propter defensionem Siculorum Romana transmissa sunt signa. Ter Africa rebellavit: ad extremum, deleta per Africanum Scipionem Carthagine, provincia facta est: nunc sub proconsulibus agit. Numidia ab amicis regibus tenebatur: sed Iugurthae, ob necatos Adherbalem et Hiempsalem, Micipsae regis filios, bellum indictum est: et eo per Metellum consulem attrito, per Marium capto, in populi Romani potestatem Numidia pervenit. Mauretaniae a Boccho Rege obtentae sunt. Sed subacta omni Africa, Mauros Iuba rex tenebat; qui in causa belli civilis ab Iulio Caesare victus, mortem sibi propria manu conscivit. Ita Mauretaniae nostrae esse coeperunt: ac per omnem Africam sex provinciae factae sunt: ipsa, ubi Carthago est, proconsularis; Numidia, consularis; Byzacium, consularis; Tripolis et Mauritaniae duae; hoc est Sitifensis, et Caesariensis, sunt praesidales.

[5] E   Hispanis primum auxilium adversus Afros per Scipiones tulimus. Rebellantes Lusitanos in Hispania per Decimum Brutum continuimus; et usque Gades ad Oceanum mare pervenimus. Post ad Hispanos tumultuantes (?) Sylla cum exercitu missus, eos vicit. Celtiberi in Hispania saepe rebellavere: sed, misso iuniore Scipione, cum excidio Numantiae subacti sunt. Omnes prope Hispaniae, occasione belli Sertoriani, per Metellum, et Pompeium in deditionem acceptae sunt: postea, prorogato in quinquennium imperio, a Pompeio perdomitae sunt. Ad extremum quoque ab Octaviano Caesare Augusto Cantabri et Astures, qui freti montibus resistebant, deleti sunt. Ac per omnes Hispanias sex nunc sunt provinciae: Tarraconensis, Carthaginensis, Lusitania, Gallaecia, Baetica. Trans fretum etiam in solo terrae Africae, provincia Hispaniarum est, quae Tingitanica Mauretania cognominatur. Ex his Baetica et Lusitania consulares; ceterae praesidales sunt.

[6] E   Cum Gallis gravissima bella populus Romanus habuit. Galli enim etiam illam partem Italiae, in qua nunc Mediolanum est, usque ad Rubiconem fluvium tenebant; in tantum viribus freti, ut Romam ipsam bello peterent; et, aoesis exercitibus Romanis apud Alliam fluvium, moenia urbis intrarent; Capitoliumque obsiderent; ad cuius arcem sexcenti nobiles, et senatores confugerant, qui mille auri pondo se ab obsidione redemerunt. Postea Gallos victoria remeantes, Camillus, qui in exilio erat, collecta de agris multitudine, oppressit; et aurum ac signa, quae Galli ceperant,reportavit. Cum Gallis multi consules, praetores, ac dictatores eventu vario conflixerunt. Marius Gallos de Italia expulit, et transcensis Alpibus, feliciter adversus eos pugnavit. Caius Caesar cum decem legionibus, quae quaterna millia militum Italorum habuerant, per annos octo ab Alpibus ad Rhenum usque Gallias subegit: cum barbaris ultra Rhenum positis conflixit: in Britanniam transivit; decimo anno Gallias, et Britannias tributarias fecit. Sunt in Gallia cum Aquitania, et Britanniis, decem et octo provinciae: Alpes Maritimae, provincia Narbonensis, Viennensis, Novempopulana, Aquitaniae duae, Lugdunenses duae, Alpes Graiae, Maxima Sequanorum, Germanicae duae, Belgicae duae: in Britannia, Maxima Caesariensis, Flavia, Britannia prima, Britannia secunda.

[7] E   In lllyricum ab ora maritima paulatim ingressi sumus. Laevinus consul Hadriaticum, atque Ionium mare primus ingressus, maritimas obtinuit civitates. Creta per Metellum proconsulem, qui Creticus dictus est, provincia facta est. Graecis in fidem nostram confugientibus, ad Achaiam accessimus. Athenienses adversus Philippum, Macedonum Regem, auxilium nostrum petierunt. Libera diu sub amicitiis nostris Achaia fuit: ad extremum legatis Romanorum apud Corinthum violatis, per Lucium Mummium proconsulem capta Corintho, Achaia omnis obtenta est. Epirotae, qui aliquando cum rege Pyrrho, etiam ad Italiam transire praesumserant, victi sunt. Thessali, simul cum Achivorum, et Macedonum regionibus, nobis accesserunt. Macedonia ter rebellavit; sub Philippo, sub Perseo, et sub Pseudophilippo. Philippum Flamininus, Perseum Paullus, Pseudophilippum Metellus oppressit: quorum triumphis Macedonia quoque populo Romano adiuncta est. Illyricos, qui Macedonibus auxilium tulerant, ex eadem occasione per Lucium Anicium Praetorem vicimus; et eos cum rege Gentio in deditionem accepimus. Dardanos et Moesos Curio proconsul subegit; et primus Romanorum ducum ad Danuvium usque pervenit. Sub (?) Iulio et Octaviano Augusto per Alpes Iulias iter factum est: Alpinis omnibus victis, Noricorum provinciae accesserunt. Bathone Pannoniorum rege subacto, in ditionem nostram Pannoniae venerunt. Amantinis inter Savum et Dravum prostratis, regio Savensis ac Secundorum Pannoniorum loca obtenta sunt.

[8] E   Marcomanni et Quadi, de locis Valeriae, quae sunt inter Danuvium et Dravum, pulsi sunt: et limes inter Romanos ac barbaros ab Augusta Vindelicorum per Noricum, Pannonias ac Moesiam, est constitutus. Traianus Dacos sub rege Decibalo vicit; et Daciam trans Danuvium in solo barbarico provinciam fecit, quae in circuitu decies centena millia passuum habuit; sed sub Gallieno imperatore amissa est; et per Aurelianum, translatis exinde Romanis, duae Daciae in regionibus Moesiae, ac Dardaniae factae sunt. Provincias habet Illyricus septem et decem: Noricorum duas, Pannoniarum duas, Valeriam, Saviam, Dalmatiam, Moesiam, Daciarum duas. Et in Dioecesi Macedoniae sunt septem: Macedonia, Thessalia, Achaia, Epiri duae, Praevalis, et Creta.

[9] E   In Thracias Macedonici belli occasione transcursum est. Saevissimi omnium gentium Thraces fuerunt. In Thracium regionibus etiam Scordisci habitaverunt, pariter crudele et callidum genus. Multa de saevitiis praedictorum fabulose memorantur; quod hostium captivos diis suis aliquando litaverint; quodque humanum sanguinem in ossibus capitum potare sint soliti. Saepe per eos Romanus est caesus exercitus. Marcus Didius vagantes Thracas repressit: Marcus Drusus intra fines proprios continuit: Marcus Minutius in Hebri fluminis glacie vastavit. Per Appium Claudium proconsulem hi, qui Rhodopen incolebant, victi sunt. Europae maritimas urbes antea Romana classis obtinuit. Marcus Lucullus per Thracias cum Bessis primus pugnavit; ipsamque caput gentis Thraciam vicit: Haemimontanos subegit, et Eumolpiadem, quae nunc Philippopolis dicitur; Uscudamam, quae modo Hadrianopolis nominatur, in ditionem nostram redegit: Cabylen cepit. Supra Pontum positas civitates occupavit, Apolloniam, Calathum, Parthenopolim, Tomos, Istrum; ad Danuvium usque perveniens, Romana Scythis arma monstravit. Ita in ditionem reipublicae sex Thraciarum provinciae sunt acquisitae: Thracia, Haemimontus, Moesia inferior, Scythia, Rhodope, Europa; in qua nunc secundae arces Romani orbis sunt constitutae, Constantinopolis.

[10] E   Nunc Eoas partes, totumque Orientem, ac positas sub vicino sole provincias, qui victores sceptris tuis paraverint, explicabo; quo studium clementiae tuae, quod in iisdem propagandis habes, amplius incitetur. Asia societate Attali regis nota Romanis est; eamque Attali testamento relictam hereditario iure possedimus. Ne quid tamen populus Romanus non viribus partum haberet; armis per nos ab Antiocho, Syriarum rege maximo, est vindicata. Eadem occasione etiam Lydia, sedes antiqua regnorum, Caria, Hellespontus, ac Phrygiae in potestatem populi Romani iuncta deditione venerunt. Rhodiis, et insularum populis primum infestissimis, post iisdem fidelissimis auxiliatoribus usi sumus. Ita Rhodus, et insulae primum libere agebant: postea in consuetudinem parendi Romanis, clementer provocantibus, pervenerunt; et sub Vespasiano principe, Insularum provincia facta est.

[11] E   Pamphyliam, Lyciam, Phrygiam, Pisidiam, Cariam, Isauriam Servilius proconsul, ad bellum piratarum missus, obtinuit. Bithyniam defuncti regis Nicomedis testamento sumus adsecuti. Gallograeciam, id est, Galatiam, (sunt enim, ut nomen resonat, ex Gallis Galatae) quod Antiocho contra Romanos auxilium praebuissent, invasimus. Manlius proconsul Galatas persecutus est; et confugientes partim in Olympum, partim in Magabam montem, qui nunc Modiacus dicitur, de arduis eos in plana detrusit; victosque in perpetuam, pacem redegit. Postea Galatiam Deiotarus tetrarches, nobis permittentibus, tenuit. Ad extremum sub Octaviano Caesare Augusto Galatia in formam provinciae redacta est, et eam primus Lollius pro praetore administravit. Cappadoces primo societatem nostram sub Ariarathe rege per legatos petiverunt: posteaque Ariobarzanes rex Cappadocum a Mithridate expulsus, Romanorum armis restitutus est; semperque in auxilia nostra fuere Cappadoces, et ita maiestatem coluere Romanam, ut in honorem Augusti Caesaris Mazaca, civitas Cappadociae maxima, Caesarea nuncuparetur. Postremo, cum sub imperatore Claudio Caesare Archelaus ex Cappadocia Romam venisset, ibique diu detentus occubuisset, in provinciae speciem Cappadocia migravit. Pontus, per Pompeium victo Mithridate rege Pontico, formam provinciae accepit. Paphlagoniam Pylaemenes rex, amicus populi Romani, tenuit. Saepe ex ea pulsus, regno a nobis est restitutus: quo mortuo, provincia Paphlagonibus imposita est.

[12] E   Ultra iuga Tauri montis, quem admodum Romana perrexerit possessio, consequeuti locorum magis, quam temporum servata digestione, monstrabitur. Antiochus, Syriae rex potentissimus, bellum formidabile populo Romano intulit. Trecenta millia armatorum habuit: falcatis etiam curribus, et elephantis aciem instruxit; a Scipione consule, fratre Scipionis Africani, in Asia apud Magnesiam victus, pace accepta, intra Taurum montem regnare permissus est. Eius filii sub clientela populi Romani regnum Syriae retinuerunt: quibus defunctis, Syriarum provinciis potiti sumus. Cilices, et Isauros, qui piratis et praedonibus maritimis se iunxerant, Servilius proconsul, ad praedonum bellum missus, subegit, et viam per Taurum montem primus instituit; isque de Cilicibus et Isauris triumphavit; atque Isauricus est cognominatus.

[13] E   Cyprus, famosa divitiis, paupertatem populi Romani, ut occuparetur, sollicitavit. Eam rex foederatus Ptolemaeus regebat: sed tanta fuit penuria aerarii Romani, et tam ingens fama opum Cypriarum, ut lege lata per Publium Clodium, tribunum plebis, Cyprus confiscari iuberetur. Quo accepto nuntio, rex Cyprius venenum sumpsit; quo vitam prius, quam divitias, amitteret. Cato Cyprias opes Romam navibus advexit; ita ius eius insulae, avarias magis, quam iustius, sumus adsecuti. Cyrenas, cum ceteris civitatibus Libyae Pentapolis, Ptolemaei antiquioris liberalitate suscepimus. Libyam supremo Apionis regis arbitrio sumus adsecuti. Aegyptus omnis sub amicis regibus fuerat; sed victa cum Antonio Cleopatra, provinciae formam Octaviani Caesaris Augusti tempore accepit: et primum apud Alexandrinos Cornelius Gallus, Romanus iudex, administravit.

[14] E   Per confinia Armeniarum primum sub Lucio Lucullo Romana trans Taurum transmissa sunt arma. Phylarchi Saracenorum in Osroene superati cessere. In Mesopotamia ab eodem Lucullo Nisibis capta est. Postea per Pompeium eadem loca armis obtenta sunt. Syriae et Phoenice, bello a Tigrane, Armeniorum rege, receptae sunt. Arabes et Iudaei in Palaestina victi sunt. Ad extremum sub Traiano principe, regi maioris Armeniae diadema sublatum est, et per Traianum Armenia, Mesopotamia, Assyria, et Arabia, provinciae factae sunt; ac limes Orientalis supra ripam fluminis Tigridis institutus est. Sed Hadrianus, qui successit Traiano eius invidens gloriae, sponte sua Armeniam, Mesopotamiam et Assyriam reddidit, ac medium inter Persas et Romanos Euphratem esse voluit. Sed postea sub Antoninis duobus, Marco et Vero, et Severo Pertinace, ceterisque principibus Romanis, qui adversus Parthos eventu vario dimicaverunt, quater amissa, quater recepta Mesopotamia est: ac Diocletiani temporibus, victis prima congressione Romanis, secundo autem conflictu superato rege Narseo, uxore eius ac filiabus captis, et cum summa pudicitiae custodia reservatis, pace facta, Mesopotamia est restituta: et supra ripam Tigridis limes est reformatus; ita ut quinque gentium trans Tigridem constitutarum ditionem adsequeremur: quae conditio foederis in tempus divi Constantini conservata duravit.

[15] E   Scio nunc, inclite princeps, quo tua vergat intentio. Requiris profecto, quoties Babyloniae et Romanorum arma collata sint, et quibus vicibus sagittis pila contenderint. Breviter eventus enumerabo bellorum. Furto hostes in paucis invenies esse laetatos; vera autem virtute semper Romanas probatas extitisse victorias. Primum a Lucio Sulla proconsule Arsaces rex Parthorum propulsatus, missa legatione, amicitiam populi Romani rogavit, ac meruit. Lucius Lucullus Mithridatem, regno Ponti exutum, ad Armeniam prosecutus, est. Tigranem, Armeniorum regem, cum decem septem millibus quingentis clibanariis, et centum viginti millibus sagittariorum, ipse cum decem et octo millibus Romanorum vicit. Tigranocertam, maximam Armeniae civitatem, expugnavit; et Madenam, opimam Armeniorum regionem, obtinuit. Inde per Melitenam ad Mesopotamiam descendit: Nisibim cum fratre regis cepit. Tendere in Persas paratus successorem accepit.

[16] E   Cn. Pompeius, expertae felicitatis, ad Mithridaticum bellum missus, Mithridatem in Armenia minore nocturno adgressus praelio, superavit: caesis duobus et quadraginta millibus hostium, castra eius invasit. Mithridates enim cum uxore et duobus comitibus in Bosporum fugit; ubi desperatione rerum suarum venenum hausit; et cum parum ageret vis veneni, a milite suo, ut ferro perimeretur, impetravit. Pompeius auxiliatorem Mithridatis Tigranem, Armeniorum regem, persecutus est: ille se ei, oblato diademate, apud Artaxata dedidit. Receptae sunt ab eo Mesopotamia, Syriae, et aliquanta pars Phoenices; atque intra Armeniam maiorera regnare permissus est. Idem Pompeius Bosporanis et Colchis Aristarcum regem imposuit: cum Albanis conflixit: Orhodi, Albanorum regi, ter victo, pacem dedit. Iberiam cum Artoce rege in deditionem accepit. Saracenos et Arabas vicit. Iudaea capta, Hierosolymam obtinuit. Cum Persis foedus fecit. Rediens, apud Antiochiam Daphensem lucum, delectatus loci amoenitate et aquarum abundantia,addito nemore, Apollini consecravit.

[17] E   Marcus Crassus consul adversus Parthos rebellantes missus est. Is cum pacem, missa a Parthis legatione, rogaretur, apud Ctesiphontem responsurum se ait. Apud Zeugma traiecit Euphratem; et a transfuga quodam Abgaro inductus, ad ignotam camporum solitudinem descendit. Ibi undique circumvallantibus sagittariorum agminibus cum Silate, et Surena praefectis regiis, est cinctus exercitus, et vi telorum obrutus. Ipse Crassus, ad colloquium sollicitatus repugnantibus tribunis, cum vivus paene capi posset, evaserat: et dum fugam petit, occisus est. Caput eius cum dextera manu resectum, ad regem perlatum est; atque ita ludibrio habitum, ut faucibus eius aurum liquefactum infunderetur: Scilicet ut, qui ardens cupiditate praedandi pacem regi dare rogatus abnuerat, etiam mortui eius reliquias auri flamma combureret. Gaius Cassius, quaestor Crassi, vir strenuus, reliquias fusi collegit exercitus. Contra Persas in Syriam irrumpentes, ter cum summa admiratione conflixit; eosque, trans Euphratem reiectos, vastavit.

[18] E   Parthi, Labieno duce, qui Pompeianarum partium fuerat, et victus ad Persas confugerat, in Syriam irrupere, ac totam provinciam occupaverunt. Sed Publius Ventidius Bassus Parthos, qui ducente Labieno Syriam invaserant, occurrens in Tauro monte, cum paucis fugavit, Labienum occidit, persecutus est Parthos, et ad internecionem stravit: qua congressione Parthorum regis filium eadem die, qua Crassus victus fuerat, ne aliquando Romani ducis mors inulta relinqueretur, occidit. Ventidius de Parthis primus triumphavit. Marcus Antonius Mediam ingressus, quae nunc Medena appellatur, bellum Parthis intulit, et primis eos proeliis vicit: verum post, duabus legionibus amissis, cum fame, pestilentia, tempestatibusque premeretur, vix per Armeniam, Parthis insequentibus, revocavit exercitum; tanto per momenta temporum terrore perculsus, ut a gladiatore suo percuti postularet, ne vivus veniret in hostium potestatem.

[19] E   Sub Octaviano Caesare Augusto Armenia cum Parthis conspiravit. Claudius Caesar, nepos Augusti, cum exercitu missus ad Orientem, cum per maiestatem Romani nominis facile cuncta sedasset, atque ei se Armenii, qui tunc temporis validiores erant Parthis, dedidissent, iudicesque ex instituto Pompeii praedictis gentibus Claudius Caesar praeficeret; Donnes quidam, quem Parthis Arsaces praeposuerat, proditione simulata, libellum, in quo scripti thesauri continerentur, illi obtulit: quem cum imperator Romanus legeret attentius, cultro eum aggressus Donnes vulneravit. Percussor quidem a militibus confossus est; Caius ex vulnere, regressus in Syriam, obiit. Parthi ad satisfactionem facinoris admissi, obsides tune primum Octaviano Caesari Augusto dederunt, et erepta sub Crasso signa retulerunt. Pacatis gentibus Orientis, Augustus Caesar etiam Indorum legationem primus accepit.

[20] E   Nero, quem turpissimum imperatorem Romana est passa respublica, amisit Armenias duas. Tunc Romanae legiones duae sub iugum a Parthis missae, extremo dedecore Romani nominis, exercitus sacramenta foedarunt. Traianus, qui post Augustum Romanae reipublicae movit lacertos, Armeniam recepit a Parthis: sublato diademate, regi Armeniae maioris regnum ademit. Albanis regem dedit: Iberos, Bosporanos, Colchos in fidem Romanae ditionis accepit: Osroenorum loca et Arabum occupavit. Corduenos, et Marcomedos obtinuit. Antemusium, optimam Persidis regionem, Seleuciamque, et Ctesiphontem ac Babyloniam accepit, et tenuit; usque ad Indiae fines post Alexandrum accessit. In mari rubro classem instituit. Provincias fecit Armeniam, Assyriam, et Mesopotamiam, quae inter Tigridem atque Euphratem sita, irriguis amnibus, instar Aegypti, foecundatur. Hadrianum gloriae Traiani certum est invidisse, quia ei successit in imperio. Hic, sponte propria reductis exercitibus, Armeniam, Mesopotamiam, et Assyriam concessit; et inter Romanos ac Parthos medium Euphratem esse voluit.

[21] E   Antonini duo, Marcus et Verus, ille socer, hic gener, pariter Augusti, imperium orbis aequata primum potestate tenuerunt. Sed ex his Antoninus iunior ad expeditionem Parthicam profectus est; multaque et ingentia adversus Persas feliciter gessit. Seleuciam, Assyriae urbem, cum quadringentis millibus hostium cepit: ingenti gloria de Parthis cum socero triumphavit. Septimius Severus, natione Afer, acerrimus imperator, Parthos strenuissime vicit, Adiabenos delevit, Arabas interiores obtinuit, et Arabiam provinciam fecit; hinc cognomina ei a victoriis acquisita sunt: nam Parthicus, Adiabenicus, et Arabicus dictus est. Antoninus Bassianus, cognomento Caracalla, filius Severi imperatoris, expeditionem in Persas parans, in Osroena apud Edessam propera morte obiit, et ibidem sepultas est.

[22] E   Aurelius Alexander, quasi fato quodam in exitium Persicae gentis natus, iuvenis admodum Romani gubernacula suscepit imperii. Ipse Persarum regem nobilissimum Xerxem gloriose vicit. Hic Alexander scriniorum magistrum habuit Ulpianum iurisconsultum. De Parthis Romae pompa spectabili triumphavit. Sub Gordiano Augusto, eius ex iuventutis fiducia rebellantes Parthi, ingentibus proeliis contusi sunt: isque de Perside rediens victor, fraude Philippi, qui praefectus praetorii erat, occisus est. Milites ei tumulum in vicesimo milliario a Circensio castro, quod et nunc extat, aedificaverunt; atque exequias eius Romam cum maxima reverentia deduxerunt.

[23] E   Valeriani, infausti principis, fortunam taedet referre. Is cum Gallieno suscepit imperium: Cum Valerianum exercitus, Gallienum senatus imperatorem fecit, in Mesopotamia adversus Persas congressus, a Sapore, Persarum Rege, superatus est: et captus in dedecore servitutis consenuit. Sub Gallieno Mesopotamia invasa, etiam Syriam sibi Persae coeperunt vindicare: nisi, quod turpe dictu est, Odenathus, decurio Palmyrenus, collecta Syrorum agrestium manu, acriter restitisset: et fusis aliquoties Persis, non modo nostrum limitem defendisset; sed etiam ad Ctesiphontem Romani ultor imperii, quod mirum est dictu, penetrasset.

[24] E   Aureliani imperatoris gloriae Zenobia, Odenathi uxor, accessit. Ea enim post mortem mariti foeminea ditione Orientis tenebat imperium: quam Aurelianus, multis clibanariorum et sagittariorum millibus fretam, apud Immas haud procul ab Antiochia vicit, et captam Romam triumphans ante currum duxit. Cari imperatoris victoria de Persis nimium audax superno numini visa, eadem ad iudicium caelestis indignationis pertinuisse credenda est. Is enim ingressus Persidem, quasi nullo obsistente, vastavit: Cochen et Ctesiphontem, urbes Persarum nobilissimas, cepit: cum victor totius gentis castra supra Tigridem haberet, fulminis ictu interiit.

[25] E   Sub Diocletiano principe pompa victoriae de Persis nota est. Maximianus Caesar, prima congressione, cum contra innumeram multitudinem cum paucis acriter dimicasset, pulsus recessit. Hic tanta indignatione a Diocletiano exceptus est, ut ante carpentum eius per aliquot millia passuum cucurrerit purpuratus: et cum vix impetrasset, ut reparato de limitaneis Daciae exercitu, eventum Martis repeteret, in Armenia maiore ipse imperator cura duobus equitibus exploravit hostes: et cum viginti quinque millibus militum superveniens castris hostilibus, subito innumera Persarum agmina adgressus est, et ad internecionem cecidit. Rex Persarum Narseus effugit; uxor eius, et filiae captae sunt; et cum maxima pudicitiae custodia reservatae. Pro qua admiratione Persae non modo armis, sed etiam moribus, superiores esse Romanos confessi sunt: Mesopotamiam cum Transtigritanis quinque regionibus dediderunt: paceque facta, usque ad nostram memoriam in fide perdurarunt.

[26] E   Constantinus, rerum dominus, extremo vitae suae tempore, expeditionem paravit in Persas: toto enim orbe pacatis gentibus, et recenti de Gothis gloriosior victoria, cunctis in Persas descendebat agminibus. Sub cuius adventum Babyloniae in tantum regna trepidaverunt, ut multiplex ad eum legatio occurreret Persarum, qui facturos se imperata promitterent. Nec tamen pro assidais eruptionibus, quas sub Constantio Caesare per Orientem tentaverant, veniam meruerunt.

[27] E   Constantius in Persas vario, ac difficili magis, quam prospero, pugnavit eventu. Praeter leves excubantium in limite congressiones, acriori acie novies decertatum est per duces eius; septies ipse praesens adfuit veris, et gravibus pugnis: verum pugnis Sisaruena, Singarena et iterum Singarena, praesente Constantio, ac Sicgarena, Constantiensi quoque, et cum Amida capta est, grave sub eo principe respublica vulnus accepit. Ter autem est a Persis obsessa Nisibis; sed maiore suo detrimento, dum obsideret, hostis affectus est. Narasarensi autem, ubi Narseus occiditur, superiores discessimus. Nocturna vero in agro Eliensi prope Singaram pugna, ubi praesens Constantius adfuit, omnium expeditionum compensatus fuisset eventus, si, locis ac nocte adversantibus, percitos ferocia milites, ab intempestivo pugnandi tempore imperator ipse alloquendo revocare potuisset: qui tamen invicti viribus, improvisis adversos sitim aquarum subsidiis, incumbente iam vespere, castra Persarum adgressi, ruptis munitionibus, occupaverunt; fugatoque rege, cum a proelio respirantes, praetentis luminibus repertae inhiarent aquae, nimbo sagittarum obruti sunt; cum stolide, ad dirigendos certius in se ictus, lumina ipsi per noctem accensa praeberent.

[28] E   Iuliano, in externos hostes expertae felicitatis principi, adversus Persas modus defuit. Is enim cum ingenti apparatu, utpote totius orbis regnator, infesta in Persas signa commovit; instructam commeatibus classem per Euphratem invexit. Strenuus in ingressu multa Persarum oppida, et castella aut suscepit dedita, aut manu cepit. Cum contra Ctesiphontem, in Tigridis et Euphratis ripa iam mixtim castra haberet; ludosque campestres, ut hosti sollicitudinem demeret, per diem agitasset, noctis in medio impositos navibus milites in ulteriorem ripam repente transvexit: qui ardua nitentes, qua difficilis etiam per diem, et nullo prohibente, fuisset ascensus, Persas terrore subito occuparunt; versisque agminibus totius gentis, apertas Ctesiphontis portas victores intrassent, nisi maior eis praedandi occasio fuisset, quam cura victoriae. Tantam adeptus gloriam, cum de reditu a comitibus admoneretur, intentioni suae magis credidit: et exustis navibus, cum a transfuga, qui se ad fallendum obiecerat, inductus viae in Madaenam compendia sectaretur, dextrum adversa Tigridis ripa, nudato militum latere, iter relegens, dum incautius per agmen errat, excito pulvere ereptus e suorum conspectu, ab hostium obvio equite, conto per ilia ictus, inguinum tenus vulneratus est. Inter efusionem nimii sanguinis cum suorum ordinem, licet saucius, instaurasset; cunctantem animam, multis suos allocutus, efflavit.

[29] E   Iovianus proeliis superiorem, sed confusum subita morte amissi imperatoris, suscepit exercitum. Cum commeatus deficerent, et via in reditu prolixior immineret, et Persae crebris incursionibus nunc a fronte, nunc a tergo, mediorum quoque latera incursantes, iter agminis morarentur; consumptis aliquot diebus, tanta reverentia Romani nominis fuit, ut a Persis primus de pace sermo haberetur; ac reduci confectus inedia exercitus sineretur; conditionibus, quod nunquam antea accidit, dispendiosis Romanae reipublicae impositis; ut Nisibis, et pars Mesopotamiae traderentur: quibus, cupidior regni, quam gloriae, Iovianus, imperio rudis, acquievit.

[30] E   Quam magno deinceps ore tua, o Princeps invicte, facta inclita sunt personanda? Quibus me licet imparem dicendi nisu, et aevo graviorem, parabo. Maneat modo concessa Dei nutu, cui credis, et ab amico, cui creditus es, numine indulta felicitas, ut ad hanc ingentem de Gothis, etiam Babylonicae tibi palma pacis accedat.


Attalus' home page   |   02.01.14   |   Any comments?