Back C. SALLUSTI CRISPI
    HISTORIARUM FRAGMENTA


Based on the editions by B.Maurenbrecher (1893) and A.Kurfess (1957), but with the fragment numbers adjusted to match the translation by P.McGushin. McGushin's fragment numbers are shown in red; Maurenbrecher's fragment numbers are shown in green.



LIBER QUARTUS

[1] {1.M}   At Cn. Lentulus patriciae gentis, collega eius, cui cognomentum Clodiano fuit, perincertum stolidior an vanior, legem de pecunia, quam Sulla emptoribus bonorum remiserat, exigenda promulgavit.

[2] {2.M}   Eum atque Metrophanem senatus magna industria perquirebat, cum per tot scaphas, quas ad ostia cum paucis fidis percuntatum miserant.

[3] {4.M}   Turmam equitum castra regis succedere, et prope rationem explorare iubet.

[4] {5.M}   Igitur legiones pridie in monte positas arcessivit.

[5] {7.M}   Quo cupidius in ore ducis sese quisque bonum et strenuum ostentantes.

[6] {8.M}   At Lucullum regis cura machinata fames brevi fatigabat.

[7] {9.M}   Qua nocte ipse fiebat anceps.

[8] {10.M}   Ita castra sine volnere introitum.

[9] {11.M}   Et reversi postero die multa, quae properantes deseruerant in castris, nancti, quum se ibi vino ciboque laeti invitarent.

[10] {12.M}   Tenuit Lucullus thesauros, custodias regias.

[11] {3-51.M}   Aenum et Maroneam viamque militarem.

[12] {18.M}   SERVIUS   Moesii, quos Sallustius a Lucullo dicit esse superatos.

[13] {19.M}   Bizone.

[14] {3-102.M}   Hi locorum perignari et soliti nectere ex viminibus vasa agrestia, ibi tum, quod inopia scutorum fuerat, ea arte se quisque in formam parmae equestris armabat [scuto].

[15] {3-103.M}   Coria recens detracta quasi glutino adolescebant.

[16] {20.M}   Rursus iumenta nacti ad oppidum ire contendunt.

[17] {21.M}   Omnis, quibus senecto corpore animus militaris erat.

[18] {22.M}   Sorte ductos fusti necat.

[19] {23.M}   Omnis Italia coacta in angustias finditur in duo promunturia, Bruttium et Sallentinum.

[20] {24.M}   Italiae plana ac mollia.

[21] {25.M}   Ad Siciliam vergens faucibus ipsis non amplius patet milibus quinque et triginta.

[22] {26.M}   Italiae Siciliam coniunctam constat fuisse; sed medium spatium aut per humilitatem obrutum est, aut per angustiam scissum. Ut autem tam curvom sit, facit natura mollioris Italiae, in quam asperitas et altitudo Siciliae aestum relidit.

[23] {27.M}   Scyllam accolae saxum mari imminens appellant, simile celebratae formae procul visentibus. Et monstruosam speciem fabulae illi dederunt, quasi forma hominis caninis succinctam capitibus, quia collisi ibi fluctus latratus videntur exprimere.

[24] {28.M}   Charybdis mare verticosum, quod forte illata naufragia sorbens gurgitibus occultis milia sexaginta Tauromenitana ad litora trahit, ubi se laniata naufragia fundo emergunt.

[25] {29.M}   SERVIUS   Pelorum promontorium Siciliae est, secundum Sallustium dictum a gubernatore Hannibalis illic sepulto.

[26] {30.M}   Dolia quum sub trabes locata vitibus aut tergis vinciebant.

[27] {31.M}   Implicatae rates ministeria prohibebant.

[28] {32.M}   C. Verres litora Italia propinqua firmavit.

[29] {35.M}   Frigida nocte.

[30] {36.M}   Infrequentem stationem nostram incuriosamque tum ab armis.

[31] {33.M}   In silva Sila fuerunt.

[32] {37.M}   Dissidere inter se coepere, neque in medium consultare.

[33] {38.M}   Sapor iuxta fontis dulcissimos.

[34] {40.M}   Cum interim, lumine etiamtum incerto, duae Galliae mulieres conventum vitantes ad menstrua solvenda montem ascendunt.

[35] {39.M}   Avidior modo properandi factus.

[36] {41.M}   Haud impigre neque inultus occiditur.

[37] {42.M}   Multisque suspicionibus volentia plebi facturus habebatur.

[38] {43.M}   M. Lollius Palicanus, humili loco Picens, loquax magis quam facundus.

[39] {44.M}   Magnam exorsus orationem.

[40] {45.M}   Si nihil ante adventum suum inter plebem et patres convenisset, coram se daturum operam.

[41] {46.M}   Qui quidem mos ut tabes in urbem coniectus.

[42] {47.M}   Multitudini ostendens, quam colere plurimum, ut mox cupitis ministram haberet, decreverat.

[43] {49.M}   Exercitum dimisit, ut primum Alpis digressus est.

[44] {50.M}   Quod in praesens modo satis cautum fuerat.

[45] {48.M}   Collegam minorem et sui cultorem exspectans.

[46] {13.M}   Amisumque assideri sine proeliis audiebat.

[47] {14.M}   Scalas pares moenium altitudine.

[48] {15.M}   Quia praedatores facibus sibi praelucentes ambustas in tectis sine cura reliquerant.

[49] {3.M}   Demissis partem quasi tertiam antemnis.

[50] {16.M}   Quasi par in oppido festinatio et ingens terror erat, ne ex latere nova munimenta madore infirmarentur; nam omnia oppidi stagnabant, redundantibus cloacis advorso aestu maris.

[51] {17.M}   Atque hiavit humus multa, vasta et profunda.

[52] {3-47.M}   Post reditum eorum, quibus senatus belli Lepidani gratiam fecerat.

[53] {52.M}   Fenoribus copertus est.

[54] {53.M}   Suspectusque fuit, incertum vero an per neglegentiam, societatem praedarum cum latronibus composuisse.

[55] {55.M}   L. Hostilius Dasianus inquies animi.

[56] {51.M}   Crassus obtrectans potius collegae, quam boni aut mali publici gnavus aestimator.

[57] {56.M}   Tetrarchas regesque [ex]territos animi firmavit.

[58] {57.M}   Insolens vera accipiendi.

[59] {58.M}   Dein lenita iam ira postero die liberalibus verbis permulcti sunt.

[60] {59.M}   Quam maximis itineribus per regnum Ariobarzanis contendit ad flumen Euphraten, qua in parte Cappadocia ab Armenia disiungitur; et quamquam naves caudicariae occulte per hiemem fabricatae aderant.

[61] {60.M}   Ut tanta repente mutatio non sine deo videretur.

[62] {61.M}   Naphthas, genus olei cedro simile.

[63] {63.M}   Pluteos rescindit, ac munitiones demolitur, locoque summo potitur.

[64] {64.M}   Et sequebantur equites catafracti.

[65] {65.M}   Equis paria operimenta erant, namque linteo ferreas laminas in modum plumae adnexuerant.

[66] {66.M}   Qui praegradiebantur equites cataphracti ferrea omni specie.

[67] {69.M}   Rex Mithridates regi Arsaci salutem.     Omnes, qui secundis rebus suis ad belli societatem orantur, considerare debent, liceatne tum pacem agere, dein, quod quaesitur, satisne pium, tutum, gloriosum an indecorum sit. 2 tibi si perpetua pace frui licet, nisi hostes opportuni et scelestissumi, egregia fama, si Romanos oppresseris, futura est, neque petere audeam societatem et frustra mala mea cum bonis tuis misceri sperem. 3 atque ea, quae te morari posse videntur, ira in Tigranem recentis belli et meae res parum prosperae, si vera existumare voles, maxume hortabuntur. ille enim obnoxius qualem tu voles societatem accipiet; 4 mihi fortuna multis rebus ereptis usum dedit bene suadendi et, quod florentibus optabile est, ego non validissumus praebeo exemplum, quo rectius tua conponas.

5 Namque Romanis cum nationibus, populis, regibus cunctis una et ea vetus causa bellandi est: cupido profunda imperi et divitiarum. qua primo cum rege Macedonum Philippo bellum sumpsere, dum a Carthaginiensibus premebantur, amicitiam simulantes. 6 ei subvenientem Antiochum concessione Asiae per dolum avortere; ac mox fracto Philippo Antiochus omni cis Taurum agro et decem milibus talentorum spoliatus est. 7 Persen deinde, Philippi filium, post multa et varia certamina apud Samothracas deos acceptum in fidem callidi et repertores perfidiae, quia pacto vitam dederant, insomniis occidere. 8 Eumen, quoius amicitiam gloriose ostentant, initio prodidere Antiocho pacis mercedem, post, habitum custodiae agri captivi, sumptibus et contumeliis ex rege miserrumum servorum effecere, simulatoque inpio testamento filium eius Aristonicum, quia patrium regnum petiverat, hostium more per triumphum duxere; Asia ab ipsis obsessa est. 9 postremo Bithyniam Nicomede mortuo diripuere, quom filius Nysa, quam reginam appellaverat, genitus haud dubie esset.

10 Nam quid ego me appellem? quem diiunctum undique regnis et tetrarchiis ab imperio eorum, quia fama erat divitem neque serviturum esse, per Nicomedem bello lacessiverunt, sceleris eorum haud ignarum et ea, quae adcidere, testatum antea Cretensis, solos omnium liberos ea tempestate, et regem Ptolemaeum. 11 atque ego ultus iniurias Nicomedem Bithynia expuli Asiamque, spolium regis Antiochi, recepi et Graeciae dempsi grave servitium. 12 incepta mea postremus servorum Archelaus exercitu prodito inpedivit. illique, quos ignavia aut prava calliditas, ut meis laboribus tuti essent, armis abstinuit, acerbissumas poenas solvunt, Ptolemaeus pretio in dies bellum prolatans, Cretenses inpugnati semel iam neque finem nisi excidio habitur[i].

13 Equidem quom mihi ob ipsorum interna mala dilata proelia magis quam pacem datam intellegerem, abnuente Tigrane, qui mea dicta sero probat, te remoto procul, omnibus aliis obnoxiis, rursus tamen bellum coepi, Marcumque Cottam, Romanum ducem, apud Calchedona terra fudi, mari exui classe pulcherruma. 14 apud Cyzicum magno cum exercitu in obsidio moranti frumentum defuit, nullo circum adnitente; simul hiems mari prohibebat. ita sine vi hostium regredi conatus in patrium regnum naufragiis apud Parium et Heracleam militum optumos cum classibus amisi. 15 restituto deinde apud Caberam exercitu et variis inter me atque Lucullum proeliis inopia rursus ambos incessit. illi suberat regnum Ariobarzanis bello intactum, ego vastis circum omnibus locis in Armeniam concessi. secutique Romani non me, sed morem suom omnia regna subvortundi, quia multitudinem artis locis pugna prohibuere, inprudentiam Tigranis pro victoria ostentant.

16 Nunc quaeso considera, nobis oppressis utrum firmiorem te ad resistundum an finem belli futurum putes? scio equidem tibi magnas opes virorum, armorum et auri esse; et ea re a nobis ad societatem, ab illis ad praedam peteris. ceterum consilium est, Tigranis regno integro, meis militibus [belli prudentibus], procul ab domo parvo labore per nostra corpora bellum conficere, quom neque vincere neque vinci sine tuo periculo possumus. 17 an ignoras Romanos, postquam ad occidentem pergentibus finem Oceanus fecit, arma huc convortisse? neque quicquam a principio nisi raptum habere, domum, coniuges, agros imperium? convenas olim sine patria, parentibus, peste conditos orbis terrarum; quibus non humana ulla neque divina obstant, quin socios, amicos, procul iuxta sitos, inopes potentisque trahant, excindant, omniaque non serva et maxume regna hostilia ducant? 18 namque pauci libertatem, pars magna iustos dominos volunt, nos suspecti sumus aemuli et in tempore vindices adfuturi. 19 tu vero, quoi Seleucea, maxuma urbium, regnumque Persidis inclutis divitiis est, quid ab illis nisi dolum in praesens et postea bellum expectas? 20 Romani arma in omnis habent, acerruma in eos, quibus victis spolia maxuma sunt; audendo et fallundo et bella ex bellis serundo magni facti. 21 per hunc morem extinguent omnia aut occident; quod haud difficile est, si tu Mesopotamia, nos Armenia circumgredimur exercitum sine frumento, sine auxiliis, fortuna aut nostris vitiis adhuc incolumem. 22 teque illa fama sequetur auxilio profectum magnis regibus latrones gentium oppressisse. 23 quod uti facias, moneo hortorque, neu malis pernicie nostra tuam prolatare quam societate victor fieri!

[68] {71.M}   Lucullus pecuniam Quintio dedit, ne illi succederetur.

[69] {70.M}   Imperii prolatandi percupidus habebatur, cetera egregius.

[70] {5-10.M}   PLUTARCH   Sallustius says that [Lucullus'] soldiers were ill-disposed towards him at the very beginning of the war, before Cyzicus, and again before Amisus, because they were compelled to spend two successive winters in camp.

[71] {72.M}   Apud Gorduenos amomum et alii leves odores gignuntur.

[72] {74.M}   Tum vero Bithynii propinquantes iam amnem Arsaniam.

[73] {76.M}   Simul eos et cunctos iam inclinatos laxitate loci plures cohortes atque omnes, ut in secunda re, pariter acres invadunt

[74] {77.M}   ISIDORUS   Sallustius, auctor certissimus, asserit tam Tigris quam Euphratis in Armenia fontes demonstrari . . . qui per diversa euntes longius dividuntur spatio medio relicto multorum milium; sed terra, quae ab ipsis ambitur, Mesopotamia dicitur.

[75] {78.M}   SCHOL. IN JUVENAL.   Mesopotameni homines effrenatae libidinis sunt in utroque sexu, ut Sallustius meminit.

[76] {79.M}   Clausi lateribus altis pedem.

[77] {73.M}   Impotens et nimius animi est.

[78] {81.M}   Sestertium tricies pepigit a C. Pisone.

[79] {68.M}   Anxius animi atque incertus.

[80] {82.M}   Qui proximi locos hostium erant.

[81] {83.M}   Stolide castra suggressus.

[82] {84.M}   Consilii aeger.

[83] {85.M}   Ne inrumpendi po[ntis] . . . sublicibus cavata . . . essent.


Attalus' home page   |   29.03.09   |   Any comments?