LIBER QUINTUS
[1] {1.M} Repente incautos agros invasit.
[2] {2.M} Simul immanis hominum vis multis e locis invasere patentis tum et pacis modo effusas urbis.
[3] {3.M} Adeo illis ingenita est sanctitas regii nominis.
[4] {4.M} Et in proeliis actu promptus.
[5] {5.M} Peractis septuaginta annis armatus equum insilire.
[7] {7.M} Prohibebit nocere venenum, quod tibi datur.
[8] {9.M} Ceteri negotia sequebantur familiaria legatorum aut tribunorum, et pars sua commeatibus, mercatis . . .
[9] {11.M} Qui uxori eius frater erat.
[10] {12.M} Ex insolentia avidus male faciendi.
[11] {13.M} Legiones Valerianae comperto lege Gabinia Bithyniam et Pontum consuli datam, sese missos esse.
[12] {14.M} At Lucullus, audito Q. Marcium Regem pro consule per Lycaoniam cum tribus legionibus in Ciliciam tendere.
[13] {15.M} Sed ubi ille militum voluntatem causatus.
[14] {16.M} Regem aversabatur.
[15] {18.M} CHARISIUS Ostia exitus fluminum in mare neutro genere semper pluraliter dicuntur. Sed si urbem significare voles, singularem potius numerum observabis, quamvis Sallustius frequenter etiam plurali numero urbem significat.
[16] {20.M} Quibus de causis Sullam dictatorem uni sibi descendere equo, assurgere sella, caput aperire solitum.
[17] {21.M} [Speciem et] celebritatem nominis intellego timentem.
[18] {2.M} Video ingentia dona quaesitum properantem.
[19] {23.M} Sane bonus ea tempestate contra pericula et ambitionem.
[20] {24.M} Nam si in Pompeio quid humani evenisset.
Attalus' home page | 29.03.09 | Any comments?