back

Q. ASCONII PEDIANI
ORATIONUM CICERONIS QUINQUE ENARRATIO

Based on the edition by A.C.Clark (1907). The page numbers are shown in red.
Quotations from Cicero are in italics, and references to surviving speeches are shown in green.


<< Pro Milone

PRO CORNELIO DE MAIESTATE


[57] Hanc orationem dixit L. Cotta L. Torquato coss. post annum quam superiores.

Argumentum

C. Cornelius homo non improbus vita habitus est. Fuerat quaestor Cn. Pompeii, dein tribunus plebis C. Pisone M'.Glabrione coss. biennio ante quam haec dicta sunt. In eo magistratu ita se gessit ut iusto pertinacior videretur. Alienatus autem a senatu est ex hac causa. Rettulerat ad senatum ut, quoniam exterarum nationum legatis pecunia magna daretur usura turpiaque et famosa ex eo lucra fierent, ne quis legatis exterarum nationum pecuniam expensam ferret. Cuius relationem repudiavit senatus et decrevit satis cautum videri eo S.C. quod aliquot ante annos L. Domitio C. Caelio coss. factum erat, cum senatus ante pauculos annos ex eodem illo S.C. decrevisset ne quis Cretensibus pecuniam mutuam daret. Cornelius ea re [58] offensus senatui questus est de ea in contione: exhauriri provincias usuris; providendum ut haberent legati unde praesenti die darent; promulgavitque legem qua auctoritatem senatus minuebat, ne quis nisi per populum legibus solveretur. Quod antiquo quoque iure erat cautum; itaque in omnibus S.C. quibus aliquem legibus solvi placebat adici erat solitum ut de ea re ad populum ferretur: sed paulatim ferri erat desitum resque iam in eam consuetudinem venerat ut postremo ne adiceretur quidem in senatus consultis de rogatione ad populum ferenda; eaque ipsa S.C. per pauculos admodum fiebant. Indigne eam Corneli rogationem tulerant potentissimi quique ex senatu quorum gratia magnopere minuebatur; itaque P. Servilius Globulus tribunus plebis inventus erat qui C. Cornelio obsisteret. Is, ubi legis ferundae dies venit et praeco subiciente scriba verba legis recitare populo coepit, et scribam subicere et praeconem pronuntiare passus non est. Tum Cornelius ipse codicem recitavit. Quod cum improbe fieri C. Piso consul vehementer quereretur tollique tribuniciam intercessionem diceret, gravi convicio a populo exceptus est; et cum ille eos qui sibi intentabant manus prendi a lictore iussisset, fracti eius fasces sunt lapidesque etiam ex ultima contione in consulem iacti: quo tumultu Cornelius perturbartus concilium dimisit actutum. Actum deinde eadem de re in senatu est magnis contentionibus. Tum Cornelius [59] ita ferre rursus coepit ne quis in senatu legibus solveretur nisi CC adfuissent, neve quis, cum solutus esset, intercederet, cum de ea re ad populum ferretur. Haec sine tumultu res acta est. Nemo enim negare poterat pro senatus auctoritate esse eam legem; sed tamen eam tulit invitis optimatibus, qui per paucos amicis gratificari solebant. Aliam deinde legem Cornelius, etsi nemo repugnare ausus est, multis tamen invitis tulit, ut praetores ex edictis suis perpetuis ius dicerent: quae res studium aut gratiam ambitiosis praetoribus qui varie ius dicere assueverant sustulit. Alias quoque complures leges Cornelius promulgavit, quibus plerisque collegae intercesserunt: per quas contentiones totius tribunatus eius tempus peractum est.

Sequenti deinde anno M'.Lepido L. Volcacio coss., quo anno praetor Cicero fuit, reum Cornelium duo fratres Cominii lege Cornelia de maiestate fecerunt. Detulit nomen Publius, subscripsit Gaius. Et cum P. Cassius praetor decimo die, ut mos est, adesse iussisset, eoque die ipse non adfuisset seu avocatus propter publici frumenti curam seu gratificans reo, circumventi sunt ante tribunal eius accusatores a notis operarum ducibus ita ut mors intentaretur, si mox non [60] desisterent. Quam perniciem vix effugerunt interventu consulum qui advocati reo descenderant. Et cum in scalas quasdam Cominii fugissent, clausi in noctem ibi se occultaverunt, deinde per tecta vicinarum aedium profugerunt ex urbe. Postero die, cum P. Cassius adsedisset et citati accusatores non adessent, exemptum nomen est de reis Corneli; Cominii autem magna infamia flagraverunt vendidisse silentium magna pecunia.

Sequente deinde anno L. Cotta L. Torquato coss., quo haec oratio a Cicerone praetura nuper peracta dicta est, cum primum apparuisset Manilius qui iudicium per operarum duces turbaverat, deinde quod ex S.C. ambo consules . . . praesidebant ei iudicio, non respondisset atque esset damnatus, recreavit se Cominius, ut infamiam acceptae pecuniae tolleret, ac repetiit Cornelium lege maiestatis. Res acta est magna exspectatione. Paucos autem comites Cornelius perterritus Manili exitu . . . in iudicium adhibuit, ut ne clamor quidem ullus ab advocatis eius oriretur.

Dixerunt in eum infesti testimonia principes civitatis qui plurimum in senatu poterant Q. Hortensius, Q. Catulus, Q. Metellus Pius, M. Lucullus, M'.Lepidus. Dixerunt autem hoc: vidisse se cum Cornelius in tribunatu codicem [61] pro rostris ipse recitaret, quod ante Cornelium nemo fecisse existimaretur. Volebant videri se iudicare eam rem magnopere ad crimen imminutae maiestatis tribuniciae pertinere; etenim prope tollebatur intercessio, si id tribunis permitteretur. Non poterat negare id factum esse Cicero, is eo confugit ut diceret non ideo quod lectus sit codex a tribuno imminutam esse tribuniciam potestatem. Qua vero arte et scientia orationis ita ut et dignitatem clarissimorum civium contra quos dicebat non violaret, et tamen auctoritate eorum laedi reum non pateretur, quantaque moderatione rem tam difficilem aliis tractaverit lectio ipsa declarabit. Adiumentum autem habuit quod, sicut diximus, Cornelius praeter destrictum propositum animi adversus principum voluntatem cetera vita nihil fecerat quod magnopere improbaretur; praeterea quod et ipse Globulus qui intercesserat aderat Cornelio, et - quod ipsum quoque diximus - quod Cornelius Pompeii Magni quaestor fuerat, apud duas decurias profuit equitum Romanorum et tribunorum aerariorum et ex tertia quoque parte senatorum apud plerosque exceptis eis qui erant familiares principum civitatis. Res acta est magno conventu, magnaque exspectatione quis eventus iudicii futurus esset . . . a summis viris dici testimonia et id quod ei dicerent confiteri reum animadvertebant. Exstat oratio Comini accusatoris quam sumere in manus est aliquod [62] operae pretium, non solum propter Ciceronis orationes quas pro Cornelio habemus sed etiam propter semet ipsam. Cicero, ut ipse significat, quatriduo Cornelium defendit; quas actiones contulisse eum in duas orationes apparet. Iudicium id exercuit Q. Gallius praetor.

[In hac causa tres sunt quaestiones: prima, cum sit Cornelius reus maiestatis legis Corneliae, utrum certae aliquae res sint ea lege comprehensae quibus solis reus maiestatis teneatur, quod patronus defendit; an libera eius interpretatio iudici relicta sit, quod accusator proponit. Secunda est an quod Cornelius fecit (?)ne ca maiestatis teneatur. Tertia an minuendae maiestatis animum habuerit.]


Enarratio

Ver. a primo circi. CLX
Postulatur apud me praetorem primum de pecuniis repetundis. Prospectat videlicet Cominius quid agatur: videt homines faeneos in medium ad temptandum periculum proiectos.

Simulacra effigie hominum ex faeno fieri solebant quibus obiectis ad spectaculum praebendum tauri irritarentur.

Quid? Metellus summa nobilitate ac virtute, cum bis iurasset, semel privatim, iterum lege, privatim [63] patris, publice legis . . . deiectus est? ratione an vi? at utrimque omnem suspicionem animi tollit et C. Curionis virtus ac dignitas et Q. Metelli spectata adulescentia ad summam laudem omnibus rebus ornata.
Hoc exemplum affert hoc loco, quod vult probare desistere eum debere ab accusatione - quamvis neque accusatus sit neque fecerit pactionem - nam Metellus et postulaverat Curionem et destiterat. Confugit autem orator ad Metelli nobilitatem et ad C. Curionis industriam ut tegeret id quod illi utilius quam honestius fecerant. Res autem tota se sic habet: in qua quidem illud primum explicandum est, de quo Metello hoc dicit. Fuerunt enim tunc plures Quinti Metelli, ex quibus duo consulares, Pius et Creticus, de quibus apparet eum non dicere, duo autem adulescentes, Nepos et Celer, ex quibus nunc Nepotem significat. Eius enim patrem Q. Metellum Nepotem, Baliarici filium, Macedonici nepotem qui consul fuit cum T.Didio, Curio is de quo loquitur accusavit: isque Metellus moriens petiit ab hoc filio suo Metello ut Curionem accusatorem suum accusaret, et id facturum esse iure iurando adegit. Metellus fecit reum Curionem; cumque interim quendam civem idem Metellus servum suum esse contendens vi arripuisset ac verberibus affecisset, Curio assertorem ei comparavit. Dein cum appareret eum exitum iudicii illius futurum ut [64] liber is iudicaretur quem Metellus verberibus affectum esse negare non poterat, inter Metellum et Curionem facta concordia est pactione ut neque arbitrium de libertate perageretur, esset tamen ille in libertate de quo agebatur, neque Metellus perstaret in accusatione Curionis: eaque pactio ab utroque servata est. Huc ergo illud pertinet, cum iurasse dixit semel privatim . . . iterum lege, tum scilicet cum in Curionem calumniam iuravit. Cum hoc autem Metello postea Cicero simultates gessit; evasit enim Metellus malus atque improbus civis.

Legem, inquit, de libertinorum suffragiis Cornelius C. Manilio dedit. Quid est hoc "dedit"? Attulit? an rogavit? an hortatus est? Attulisse ridiculum est, quasi legem aliquam aut ad scribendum difficilem aut ad excogitandum reconditam: quae lex paucis his annis non modo scripta sed etiam lata esset.

P. Sulpicium in tribunatu hanc eandem legem tulisse iam significavimus. Tulit autem L. Sulla qui postea Felix appellatus est Q. Pompeio consulibus ante XXIII annos quam haec dicta sunt, cum per vim rem p. possedisset et ab initiis bonarum actionum ad perditas progressus esset: quod et initium bellorum civilium fuit, et propter quod ipse Sulpicius consulum armis iure oppressus esse visus est.

[65] In quo cum multa reprehensa sint, tum imprimis celeritas actionis.
Celeritatem actionis significat, quod Manilius, sicut iam ostendimus, post pauculos statim dies quam inierat tribunatum legem eandem Compitalibus pertulit.

Petivit tamen a me praetor maxima contentione ut causam Manili defenderem.
C. Attium Celsum significat, sicut iam ante dictum est.

Ver. a pri. DCCCL
Dicit de eodem Manili tribunatu:
Nam cum is tr.pl. duas leges in eo magistratu tulisset, unam perniciosam, alteram egregiam: quod summae rei p. nocuisset ab illo ipso tr. abiectum est, bonum autem quod . . . summa resp. manet et (?)in vestri ordina . . . dis fuit.
Dictum est iam supra de his legibus, quarum una de libertinorum suffragiis, quae cum S.C. damnata esset, ab ipso quoque Manilio non ultra defensa est: altera de bello Mithridatico Cn. Pompeio extra ordinem mandando, ex qua lege tum Magnus Pompeius bellum gerebat.

[66] Dicit de disturbato iudicio Maniliano:
Aliis ille in illum furorem magnis hominibus auctoribus impulsus est qui aliquod institui exemplum disturbandorum iudiciorum reip. perniciosissimum, temporibus suis accommodatissimum, meis alienissimum rationibus cupiverunt.
L. Catilinam et Cn. Pisonem videtur significare. Fuit autem Catilina patricius et eodem illo tempore erat reus repetundarum, cum provinciam Africam obtinuisset et consulatus candidatum se ostendisset. Accusator erat eius P. Clodius, adulescens ipse quoque perditus, qui postea cum Cicerone inimicitias gessit. Cn. quoque Piso, adulescens potens et turbulentus, familiaris erat Catilinae omniumque consiliorum eius particeps et turbarum autor.

Ver. cir. MX
Possum dicere hominem summa prudentia spectatum, C. Cottam, de suis legibus abrogandis ipsum ad senatum rettulisse.

Hic est Cotta de quo iam saepe diximux, magnus orator habitus et compar in ea gloria P. Sulpicio et C. Caesari . . . Videntur autem in rebus parvis fuisse leges illae, quas cum tulisset, rettulit de eis abrogandis ad senatum. Nam neque apud Sallustium neque apud Livium neque apud Fenestellam ullius alterius latae ab eo legis est mentio [67] praeter eam quam in consulatu tulit invita nobilitate magno populi studio, ut eis qui tr.pl. fuissent alios quoque magistratus capere liceret; quod lex a dictatore L. Sulla paucis ante annis lata prohibebat: neque eam Cottae legem abrogatam esse significat.

Sequitur
Possum etiam eiusdem Cottae legem de iudiciis privatis anno post quam lata sit a fratre eius abrogatam.

M. Cottam significat. Fuerunt autem fratres tres: duo hi, C. , M. , tertius L. Cotta qui lege sua iudicia inter tres ordines communicavit senatum, equites, tribunos aerarios; adeptique sunt omnes consulatum.

Statim
Legem Liciniam et Muciam de civibus redigendis video constare inter omnis, quamquam duo consules omnium quos vidimus sapientissimi tulissent, non modo inutilem sed perniciosam rei publicae fuisse.

L. Licinium Crassum oratorem et Q. Mucium Scaevolam pont. max. eundemque et oratorem et iuris consultum significat. Hi enim legem eam de qua loquitur de redigendis in suas civitates sociis in consulatu tulerunt. Nam cum [68] summa cupiditate civitatis Romanae Italici populi tenerentur et ob id magna pars eorum pro civibus Romanis se gereret, necessaria lex visa est ut in suae quisque civitatis ius redigeretur. Verum ea lege ita alienati animi sunt principum Italicorum populorum ut ea vel maxima causa belli Italici quod post triennium exortum est fuerit.

Quattuor omnino genera sunt, iudices, in quibus per senatum more maiorum statuatur aliquid de legibus. Unum est eius modi placere legem abrogari: ut Q. Caecilio M. Iunio coss. quae leges rem militarem impedirent, ut abrogarentur.
Q. Caecilius Metellus Numidicus, M. Iunius Silanus, de quibus facit mentionem, consules fuerunt bello Cimbrico quod diu prave simul et infeliciter administratum est; atque ipse quoque hic Iunius male rem adversus Cimbros gessit . . . (?)ac plures leges quae per eos annos (?)quibus hec significabantur populo latae erant, quibus militiae stipendia minuebantur, abrogavit.

Alterum, quae lex lata esse dicatur, ea non videri populum teneri: ut L. Marcio Sex. Iulio coss. de legibus Liviis.
Puto vos reminisci has esse leges Livias quas illis consulibus [69] M. Livius Drusus tribunus plebis tulerit. Qui cum senatus partes tuendas suscepisset et leges pro optimatibus tulisset, postea eo licentiae est progressus ut nullum in his morem servaret. Itaque Philippus cos. qui ei inimicus erat obtinuit a senatu ut leges eius omnes uno S.C. tollerentur. Decretum est enim contra auspicia esse latas neque eis teneri populum.

Tertium est de legum derogationibus -: quo de genere persaepe S.C. fiunt, ut nuper de ipsa lege Calpurnia cui derogaretur.
Lex haec Calpurnia de ambitu erat. Tulerat eam ante biennium C. Calpurnius Piso cos., in qua praeter alias poenas pecuniaria quoque poena erat adiecta.

P. Africanus ille superior, ut dicitur, non solum a sapientissimis hominibus qui tum erant verum etiam a se ipso saepe accusatus est quod, cum consul esset cum Ti. Longo, passus esset tum primum a populari consessu senatoria subsellia separari.
Hoc factum est secundo consulatu Scipionis post septimum annum quam Carthaginiensibus bello secundo data est pax. Factum id esse autem Antias tradidit ludis Romanis quos fecerunt aediles curules C. Atilius Serranus, L. Scribonius Libo, et id eos fecisse iussu censorum Sex.Aeli Paeti, C. Corneli Cethegi. Et videtur in hac quidem oratione hunc auctorem secutus Cicero dixisse passum esse [70] Scipionem secerni a cetero consessu spectacula senatorum. In ea autem quam post aliquot annos habuit de haruspicum responso, non passum esse Scipionem, sed ipsum auctorem fuisse dandi eum locum senatoribus videtur significare.
Verba eius haec sunt:
Nam quid ego de illis ludis loquar quos in Palatio nostri maiores ante templum Matris Magnae fieri celebrarique voluerunt? - quibus primum ludis ante populi consessum senatui locum P. Africanus II cos. ille maior dedit . . .
Et collega eius Sempronio Longo hoc tributum esse senatui scribit, sed sine mentione Megalesium - aediles enim eos ludos facere soliti erant - votivis ludis factum tradit quos Scipio et Longus coss. fecerint. Non praeterire autem vos volo esse oratoriae calliditatis ius ut, cum opus est, eisdem rebus ab utraque parte vel a contrariis utantur. Nam cum secundum Ciceronis opinionem auctore Scipione consule aediles secretum ante omnis locum spectandi senatoribus dederint, de eodem illo facto Scipionis in hac quidem oratione, quia causa popularis erat premebaturque senatus auctoritate atque ob id dignitatem eius ordinis quam posset maxime elevari causae expediebat, paenituisse ait Scipionem quod passus est id fieri; in ea vero de haruspicum responso, quia in senatu habebatur cuius auribus erat blandiendum, et magnopere illum laudat et non auctorem fuisse dandi - nam id erat levius - sed ipsum etiam dedisse dicit.

[71] Circa medium
Quo loco enumerat, cum lex feratur, quot loca intercessionis sint, ante quam qui legem fert populum iubeat discedere.
Est utique ius vetandi, cum ea feratur, quam diu . . . ferundi transferuntur; id est . . . lex, dum privati dicunt, dum . . . dum sitella defertur, dum aequantur sortes, dum sortitio fit, et si qua sunt alia huius generis.
(?)Alia populus confusus ut semper alias, ita et in contione. (?)Id peractis, cum id solum superest, ut populus sententiam ferat, iubet eum is qui fert legem "discedere": quod verbum non hoc significat quod in communi consuetudine est, eant de eo loco ubi lex feratur, sed in suam quisque tribum discedat in qua est suffragium laturus.

Paulo post
Unum tamen quod hoc ipso tr.pl. factum est praetermittendum non videtur. Neque enim maius est legere codicem, cum intercedatur, quam sitellam ipsum coram ipso intercessore deferre, nec gravius incipere ferre quam perferre, nec vehementius ostendere se laturum invito collega quam ipsi collegae magistratum abrogare, nec criminosius tribus ad legem accipiendam quam ad collegam
[72] reddendum privatum intro vocare: quae vir fortis, huius collega, A. Gabinius in re optima fecit omnia; neque cum salutem populo Romano atque omnibus gentibus finem diuturnae turpitudinis et servitutis afferret, passus est plus unius collegae sui quam universae civitatis vocem valere et voluntatem.
Manifestum est de ea lege Gabini Ciceronem nunc dicere qua Cn. Pompeio bellum adversus piratas datum est. L. autem Trebellius est tribunus plebis quem non nominat: quo perseverante intercedere - nam senatui promiserat moriturum se ante quam illa lex perferretur - intro vocare tribus Gabinius coepit ut Trebellio magistratum abrogaret, sicut quondam Ti.Gracchus tribunus M. Octavio collegae suo magistratum abrogavit. Et aliquam diu Trebellius ea re non perterritus aderat perstabatque in intercessione, quod id minari magis quam perseveraturum esse Gabinium arbitrabatur; sed post quam X et VII tribus rogationem acceperunt, ut una minus esset, et modo una supererat ut populi iussum conficeret, remisit intercessionem Trebellius: atque ita legem Gabinius de piratis persequendis pertulit.

At enim de corrigenda lege rettulerunt.
Diximus iam in principio Cornelium primo legem promulgasse ne quis per senatum lege solveretur, tum tulisse ut tum denique de ea re S.C. fieret, cum adessent in senatu non minus CC. Haec est illa quam appellat correctio.

[73] Idem nisi haec ipsa lex quam C. Cornelius tulit obstitisset, decrevissent id quod palam iam isti defensores iudiciorum propugnaverunt, senatui non placere id iudicium de Sullae bonis fieri. Quam ego causam longe aliter praetor in contione defendi, cum id dicerem quod idem iudices postea statuerunt, iudicium aequiore tempore fieri oportere.
Quia defuerat superioribus temporibus in aerario pecunia publica, multa et saepe eius rei remedia erant quaesita; in quibus hoc quoque ut pecuniae publicae quae residuae apud quemque essent exigerentur. Id autem maxime pertinebat ad Cornelium Faustum dictatoris filium, quia Sulla per multos annos quibus exercitibus praefuerat et rem publicam tenuerat sumpserat pecunias ex vectigalibus et ex aerario populi Romani; eaque res saepe erat agitata, saepe omissa partim propter gratiam Sullanarum partium, partim . . . quod iniquum videbatur post tot annos ut quam quis pecuniam acceperat resque . . . redderet rationem.

Statim
Antea vero quam multarum rerum iudicia sublata sint, et quia scitis praetereo et ne quem in iudicium oratio mea revocare videatur.

Bello Italico quod fuit adulescentibus illis qui tum in re publica vigebant, cum multi Varia lege inique damnarentur, quasi id bellum illis auctoribus conflatum esset, crebraeque [74] defectiones Italicorum nuntiarentur, nanctus iustitii occasionem senatus decrevit ne iudicia, dum tumultus Italicus esset, exercerentur: quod decretum eorum in contionibus populi saepe agitatum erat. Supererat autem ex eis qui illa iudicia metuerant vigens tum maxime C. Curio, pater Curionis adulescentis eius qui bello civili Caesaris fuit partium.

Paulo post
Non Cn. Dolabella C. Volcacium, honestissimum virum, communi et cotidiano iure privasset.

Duo fuerunt eo tempore Cn. Dolabellae, quorum alterum C. Caesar accusavit, alterum M. Scaurus.

Non denique homo illorum et vita et prudentia longe dissimilis, sed tamen nimis in gratificando iure liber, L. Sisenna, bonorum Cn. Corneli possessionem ex edicto suo P. Scipioni, adulescenti summa nobilitate, eximia virtute praedito, non dedisset.
Hoc solum hic adnotandum est hunc esse L. Sisennam qui res Romanas scripsit.

Qua re cum haec populus Romanus videret et cum a tribunis plebis doceretur, nisi poena accessisset in divisores, exstingui ambitum nullo modo posse, legem hanc Corneli flagitabat, illam quae ex [75] S.C. ferebatur repudiabat, idque iure, ut docti sumus duorum consulum designatorum calamitate -
et eadem de re paulo post:
Ut spectaculum illud re et tempore salubre ac necessarium, genere et exemplo miserum ac funestum videremus.
P. Sullam et P. Autronium significat, quorum alterum L. Cotta, alterum L. Torquatus, qui cum haec Cicero dicebat coss. erant, ambitus damnarant et in eorum locum creati erant.

Quid ego nunc tibi argumentis respondeam posse fieri ut alius aliquis Cornelius sit qui habeat Philerotem servum; volgare nomen esse Philerotis, Cornelios vero ita multos ut iam etiam collegium constitutum sit?
Frequenter tum etiam coetus factiosorum hominum sine publica auctoritate malo publico fiebant: propter quod postea collegia et S.C. et pluribus legibus sunt sublata praeter pauca atque certa quae utilitas civitatis desiderasset, sicut fabrorum fictorumque.

At enim extremi ac difficillimi temporis vocem illam, C. Corneli, consulem mittere coegisti: qui rem p. salvam esse vellent, ut ad legem accipiendam adessent.
C. Piso qui consul eodem anno fuit quo Cornelius tribunus plebis erat, cum legem de ambitu ex S.C. graviorem quam fuerat antea ferret et propter multitudinem divisorum qui per vim adversabantur e foro eiectus esset, edixerat id [76] quod Cicero significat, et maiore manu stipatus ad legem perferendam descenderat.

Plebem ex Maniliana offensione victam et domitam esse dicit:
Aiunt vestros animos propter illius tribuni plebis temeritatem posse adduci ut omnino nomine illius potestatis abalienentur; qui restituerunt eam potestatem, alterum nihil unum posse contra multos, alterum longe abesse?
Manifestum puto esse vobis M. Crassum et Cn. Pompeium significari, e quibus Crassus iudex tum sedebat in Cornelium, Pompeius in Asia bellum Mithridaticum gerebat.

Tanta igitur in illis virtus fuit ut anno XVI post reges exactos propter nimiam dominationem potentium secederent, leges sacratas ipsi sibi restituerent, duo tribunos crearent, montem illum trans Anienem qui hodie Mons Sacer nominatur, in quo armati consederant, aeternae memoriae causa consecrarent. Itaque auspicato postero anno tr.pl. comitiis curiatis creati sunt.
Inducor magis librariorum hoc loco esse mendam quam ut Ciceronem parum proprio verbo usum esse credam. Illo enim tempore de quo loquitur, quod fuit post XVI annos quam reges exacti sunt, plebs sibi leges sacratas non restituit - numquam enim tribunos plebis habuerat - sed tum primum eas constituit. Numerum quidem annorum post reges exactos cum id factum est diligenter posuit, isque fuit A. Verginio Tricosto L. Veturio Cicurino coss. Ceterum [77] quidam non duo tr.pl. ut Cicero dicit, sed quinque tradunt creatos tum esse singulos ex singulis classibus. Sunt tamen qui eundem illum duorum numerum quem Cicero ponant: inter quos Tuditanus et Pomponius Atticus, Livius quoque noster. Idem hic et Tuditanus adiciunt tres praeterea ab illis duobus qui collegae essent lege creatos esse. Nomina duorum qui primi creati sunt haec traduntur: L. Sicinius L. f. Velutus, L. Albinius C. f. Paterculus.

Reliqua pars huius loci quae pertinet ad secundam constitutionem tribunorum et decemvirorum finitum imperium et breviter et aperte ab ipso dicitur. Nomina sola non adicit quis ille ex decemviris fuerit qui contra libertatem vindicias dederit, et quis ille pater contra cuius filiam id decrevit; scilicet quod notissimum est decemvirum illum Appium Claudium fuisse, patrem autem virginis L. Verginium. Unum hoc tantum modo explicandum, quo loco primum de secunda secessione plebis, dehinc concordia facta, sic dicit:
Tum interposita fide per tris legatos amplissimos viros Romam armati revertuntur. In Aventino consederunt; inde armati in Capitolium venerunt; decem tr.pl. per pontificem, quod magistratus nullus erat, creaverunt.
Legati tres quorum nomina non ponit hi fuerunt: Sp.Tarpeius, C. Iulius, P. Sulpicius, omnes consulares; pontifex max. fuit M. Papirius.

[78] Etiam haec recentiora praetereo: Porciam principium iustissimae libertatis; Cassiam qua lege suffragiorum ius potestasque convaluit; alteram Cassiam quae populi iudicia firmavit.
Quae sit illa lex Cassia qua suffragiorum potestas convaluit manifestum est; nam ipse quoque paulo ante dixit legem Cassium tulisse ut populus per tabellam suffragium ferret. Altera Cassia lex quae populi iudicia firmavit quae sit potest quaeri. Est autem haec: L. Cassius L. f. Longinus tribunus plebis C. Mario C. Flavio coss. plures leges ad minuendam nobilitatis potentiam tulit, in quibus hanc etiam ut quem populus damnasset cuive imperium abrogasset in senatu ne esset. Tulerat autem eam maxime propter simultates cum Q. Servilio qui ante biennium consul fuerat et cui populus, quia male adversus Cimbros rem gesserat, imperium abrogavit.

Dicit de nobilibus:
Qui non modo cum Sulla verum etiam illo mortuo semper hoc per se summis opibus retinendum putaverunt, inimicissimi C. Cottae fuerunt, quod is consul paulum tribunis plebis non potestatis sed dignitatis addidit.
Hic Cotta, ut puto vos reminisci, legem tulit ut tribunis plebis liceret postea alios magistratus capere: quod lege Sullae eis erat ademptum.

Quam diu quidem hoc animo erga vos illa plebs erit quo se ostendit esse, cum legem Aureliam, cum Rosciam non modo accepit sed etiam efflagitavit.
Aurelia lege communicata esse iudicia inter senatores et equestrem ordinem et tribunos aerarios (?)quam L. Roscius [79] Otho biennio ante confirmavit, in theatro ut equitibus Romanis XIIII ordines spectandi gratia darentur.

Memoria teneo, cum primum senatores cum equitibus Romanis lege Plotia iudicarent, hominem dis ac nobilitati perinvisum Cn. Pompeium causam lege Varia de maiestate dixisse.
M. Plautius Silvanus tribunus plebis Cn. Pompeio Strabone L. Porcio Catone coss., secundo anno belli Italici cum equester ordo in iudiciis dominaretur, legem tulit adiuvantibus nobilibus; quae lex vim eam habuit quam Cicero significat: nam ex ea lege tribus singulae ex suo numero quinos denos suffragio creabant qui eo anno iudicarent. Ex eo factum est ut senatores quoque in eo numero essent, et quidam etiam ex ipsa plebe.


PRO CORNELIO

Num in eo qui sint hi testes haesitatis? Ego vobis edam. Duo reliqui sunt de consularibus, inimici tribuniciae potestatis. Pauci praeterea adsentatores eorum atque adseculae subsequuntur.
M. Lucullum et M'.Lepidum significat. Quinque enim consulares, ut iam diximus, in Cornelium testimonium dixerunt: Q. Catulus, Q. Hortensius, Q. Metellus Pius pont.max, quos hac secunda oratione tractat, et duo qui nondum dixerant quos nunc significat Lucullus et Lepidus.

Quid? avunculus tuus clarissimus vir, clarissimo patre avo maioribus, credo, silentio, favente nobilitate, [80] nullo intercessore comparato populo Romano dedit et potentissimorum hominum conlegiis eripuit cooptandorum sacerdotum potestatem.
Hoc egere enarratione, quia hoc loco nomen non ponit quis fecerit, ei demum videri potest qui oblitus sit minus ante XX versus haec de eo ipso Ciceronem dixisse:
Sed si familiariter ex Q. Catulo sapientissimo viro atque humanissimo velim quaerere: utrius tandem tibi tribunatus minus probari potest, C. Corneli, an - non dicam P. Sulpici, non L. Saturnini, non Gai Gracchi, non Tiberi, neminem quem isti seditiosum existimant nominabo, sed avunculi tui, Q. Catule, clarissimi patriaeque amantissimi viri? quid mihi tandem responsurum putatis?

Sequitur:
Quid? idem Domitius M. Silanum, consularem hominem, quem ad modum tr.pl. vexavit?

M. Silanus quinquennio ante consul fuerat quam Domitius tr.pl. esset, atque ipse quoque adversus Cimbros rem male gesserat: quam ob causam Domitius eum apud populum accusavit. Criminabatur rem cum Cimbris iniussu populi gessisse, idque principium fuisse calamitatum quas eo bello populus accepisset; ac de eo tabellam quoque edidit. Sed plenissime Silanus absolutus est; nam duae solae tribus eum, Sergia et Quirina, damnaverunt.

[81] Haec est controversia eius modi ut mihi probetur tr.pl. Cn. Domitius, Catulo M. Terpolius.
Contemptissimum nomen electum esse ex eis qui tr.pl. fuerant post infractam tribuniciam potestatem a Sulla, ante restitutam a Cn. Pompeio apparet. Fuit autem is tr.pl. ante XII annos D.Bruto et Mam.Lepido coss.; Cn. Domitius tribunus fuerat ante II de XL annos C. Mario II C. Fimbria coss.


IN SENATU IN TOGA CANDIDA
Contra C. Antonium et L. Catilinam Competitores


[82] Haec oratio dicta est L. Caesare C. Figulo coss. post annum quam pro Cornelio dixerat.

Argumentum

Sex competitores in consulatus petitione Cicero habuit, duos patricios, P. Sulpicium Galbam, L. Sergium Catilinam; quattuor plebeios ex quibus duos nobiles, C. Antonium, M. Antoni oratoris filium, L. Cassium Longinum, duos qui tantum non primi ex familiis suis magistratum adepti erant, Q. Cornificium et C. Licinium Sacerdotem. Solus Cicero ex competitoribus equestri erat loco natus; atque in petitione patrem amisit. Ceteri eius competitores modeste se gessere, visique sunt Q. Cornificius et Galba sobrii ac sancti viri, Sacerdos nulla improbitate notus; Cassius quamvis stolidus tum magis quam improbus videretur, post paucos menses in coniuratione Catilinae esse eum apparuit ac cruentissimarum sententiarum fuisse auctorem. Itaque hi quattuor prope iacebant.
Catilina autem et Antonius, [83] quamquam omnium maxime infamis eorum vita esset, tamen multum poterant. Coierant enim ambo ut Ciceronem consulatu deicerent, adiutoribus usi firmissimis M. Crasso et C. Caesare. Itaque haec oratio contra solos Catilinam et Antonium est. Causa orationis huius modi in senatu habendae Ciceroni fuit quod, cum in dies licentia ambitus augeretur propter praecipuam Catilinae et Antoni audaciam, censuerat senatus ut lex ambitus aucta etiam cum poena ferretur; eique rei Q. Mucius Orestinus tr.pl. intercesserat. Tum Cicero graviter senatu intercessionem ferente surrexit atque in coitionem Catilinae et Antoni invectus est ante dies comitiorum paucos.


Enarratio

Dico, P. C. , superiore nocte cuiusdam hominis nobilis et valde in hoc largitionis quaestu noti et cogniti domum Catilinam et Antonium cum sequestribus suis convenisse.
Aut C. Caesaris aut M. Crassi domum significat. Ei enim acerrimi ac potentissimi fuerunt Ciceronis refragatores cum petiit consulatum, quod eius in dies civilem crescere dignitatem animadvertebant: et hoc ipse Cicero in expositione consiliorum suorum significat; eius quoque coniurationis quae Cotta et Torquato coss. ante annum quam haec dicerentur facta est a Catilina et Pisone arguit M. Crassum auctorem fuisse.

Quem enim aut amicum habere potest is qui tot [84] civis trucidavit, aut clientem qui in sua civitate cum peregrino negavit se iudicio aequo certare posse?
Dicitur Catilina, cum in Sullanis partibus fuisset, crudeliter fecisse. Nominatim etiam postea Cicero dicit quos occiderit, Q. Caecilium, M. Volumnium, L. Tanusium. M. etiam Mari Gratidiani summe popularis hominis, qui ob id bis praetor fuit, caput abscisum per urbem sua manu Catilina tulerat; quod crimen saepius ei tota oratione obicit. Fuerat vero hic Gratidianus arta necessitudine Ciceroni coniunctus.
Clientem autem negavit habere posse C. Antonium: nam is multos in Achaia spoliaverat nactus de exercitu Sullano equitum turmas. Deinde Graeci qui spoliati erant eduxerunt Antonium in ius ad M. Lucullum praetorem qui ius inter peregrinos dicebat. Egit pro Graecis C. Caesar etiam tum adulescentulus, de quo paulo ante mentionem fecimus; et cum Lucullus id quod Graeci postulabant decrevisset, appellavit tribunos Antonius iuravitque se ideo eiurare quod aequo iure uti non posset. Hunc Antonium Gellius et Lentulus censores sexennio quo haec dicerentur senatu moverunt titulosque subscripserunt, quod socios diripuerit, quod iudicium recusarit, quod propter aeris alieni magnitudinem praedia manciparit bonaque sua in potestate non habeat.

[85] Nec senatum respexit cum gravissimis vestris decretis absens notatus est.
Catilina ex praetura Africam provinciam obtinuit: quam cum graviter vexasset, legati Afri in senatu iam tum absente illo questi sunt, multaeque graves sententiae in senatu de eo dictae sunt.

In iudiciis quanta vis esset didicit cum est absolutus: si aut illud iudicium aut illa absolutio nominanda est.
Ante annum quam haec dicerentur Catilina, cum redisset ex Africa Torquato et Cotta coss., accusatus est repetundarum a P. Clodio adulescente, qui postea inimicus Ciceronis fuit. Defensus est Catilina, ut Fenestella tradit, a M. Cicerone. Quod ego ut addubitem haec ipsa Ciceronis oratio facit, maxime quod is nullam mentionem rei habet, cum potuerit invidiam facere competitori tam turpiter adversus se coeunti: praesertim cum alterum competitorem suum Antonium in eadem hac oratione sua admoneat suo beneficio eum ex ultimo loco praeturae candidatum ad tertium pervenisse.

Nescis me praetorem primum esse factum, te concessione competitorum et collatione centuriarum et meo maxime beneficio ex postremo in tertium locum esse subiectum?
Qui igitur Antonio suffragationem suam imputandam putat, is si defendisset Catilinam, caput eius protectum a se nonne imputaret? Quod ita esse manifestum est ex eo quod statim dicit. Q. enim Mucius tr.pl. intercedebat [86] ne lex ambitus ferretur; quod facere pro Catilina videbatur. Hunc Mucium in hac oratione Cicero appellans sic ait:
Te tamen, Q. Muci, tam male de populo Romano existimare moleste fero qui hesterno die me esse dignum consulatu negebas. Quid? p.R. minus diligenter sibi constitueret defensorem quam tu tibi? Cum tecum furti L. Calenus ageret, me potissimum fortunarum tuarum patronum esse voluisti. Cuius tute consilium in tua turpissima causa delegisti, hunc honestissimarum rerum defensorem p.R. auctore te repudiare potest? Nisi forte hoc dicturus es, quo tempore cum L. Caleno furti depectus sis, eo tempore in me tibi parum esse auxili vidisse.
Vere cum egerit Muci causam Cicero sicut Catilinae egisse eum videri vult Fenestella, cur iam quamvis male existimet de causa Muci, tamen ei exprobret patrocinium suum, non idem in Catilina faciat, si modo pro eo dixit? et cur ipsum illud iudicium saepius in infamiam vocat? quod parcius videtur fuisse facturus, si in eo iudicio fuisset patronus. Atque ut alia omittam, hoc certe vix videtur dicturus fuisse, si illo patrono Catilina repetundarum absolutus esset:
Stupris se omnibus ac flagitiis contaminavit; caede nefaria cruentavit; diripuit socios; leges quaestiones iudicia violavit - et postea:
Quid ego ut violaveris provinciam praedicem? Nam ut te illic gesseris non audeo dicere, quoniam [87] absolutus es. Mentitos esse equites Romanos, falsas fuisse tabellas honestissimae civitatis existimo, mentitum Q. Metellum Pium, mentitam Africam: vidisse puto nescio quid illos iudices qui te innocentem iudicarunt. O miser qui non sentias illo iudicio te non absolutum verum ad aliquod severius iudicium ac maius supplicium reservatum!
Verine ergo simile est haec eum Catilinae obicere, si illo defendente absolutus esset? Praeterea movet me quod, cum sint commentarii Ciceronis causarum, eius tamen defensionis nullum est commentarium aut principium.
Ita quidem iudicio absolutus est Catilina ut Clodius infamis fuerit praevaricatus esse: nam et reiectio iudicum ad arbitrium rei videbatur esse facta.

Populum vero cum inspectante populo collum secuit hominis maxime popularis quanti faceret ostendit.
Diximus et paulo ante Mari caput Catilinam per urbem tulisse.

Me qua amentia inductus sit ut contemneret constituere non possum. Utrum aequo animo laturum putavit? At in suo familiarissimo viderat me ne aliorum quidem iniurias mediocriter posse ferre.
Manifestum est C. Verrem significari.

Alter pecore omni vendito et saltibus prope addictis pastores retinet, ex quibus ait se cum velit subito fugitivorum bellum excitaturum.
C. Antonium significat.

[88] Alter induxit eum quem potuit ut repente gladiatores populo non debitos polliceretur; eos ipse consularis candidatus perspexit et legit et emit; id praesente populo Romano factum est.
Q. Gallium, quem postea reum ambitus defendit, significare videtur. Hic enim cum esset praeturae candidatus, quod in aedilitate quam ante annum gesserat bestias non habuerat, dedit gladiatorium munus sub titulo patri se id dare.

Quam ob rem augete etiam mercedem, si voltis, Q. Muci ut perseveret legem impedire, ut coepit senatus consultum; sed ego ea lege contentus sum qua duos consules designatos uno tempore damnari vidimus.
Legem Calpurniam significat quam C. Calpurnius Piso ante triennium de ambitu tulerat. Quod dicit autem damnatos esse designatos consules, P. Sullam et P. Autronium, de quibus iam diximus, vult intellegi.
Cognomen autem Q. Mucio tribuno quem nominat fuit Orestinus.

Atque ut istum omittam in exercitu Sullano praedonem, in introitu gladiatorem, in victoria quadrigarium.
De Antonio dici manifestum est. Dicit eum in exercitu Sullae praedonem propter equitum turmas quibus Achaiam ab eo vexatam esse significavimus; in introitu gladiatorem pertinet ad invidiam proscriptionis quae tum facta est; in victoria quadrigarium, quod cum Sulla post victoriam circenses faceret ita ut honesti homines quadrigas agitarent, fuit inter eos C. Antonius.

[89] Te vero, Catilina, consulatum sperare aut cogitare non prodigium atque portentum est? A quibus enim petis? A principibus civitatis? qui tibi, cum L. Volcacio cos. in consilio fuissent, ne petendi quidem potestatem esse voluerunt.
Paulo ante diximus Catilinam, cum de provincia Africa decederet petiturus consulatum et legati Afri questi de eo in senatu graviter essent, supervenisse. Professus deinde est Catilina petere se consulatum. L. Volcacius Tullus consul consilium publicum habuit an rationem Catilinae habere deberet, si peteret consulatum: nam quaerebatur repetundarum. Catilina ob eam causam destitit a petitione.

A senatoribus? qui te auctoritate sua spoliatum ornamentis omnibus vinctum paene Africanis oratoribus tradiderunt?
Diximus modo de hoc. Nam iudicium quoque secutum est repetundarum, quo ipse per infamiam liberatus est Catilina, sed ita ut senatorum urna damnaret, equitum et tribunorum absolveret.

Ab equestri ordine? quem trucidasti?
Equester ordo pro Cinnanis partibus contra Sullam steterat, multique pecunias abstulerant: ex quo saccularii erant appellati, atque ob eius rei invidiam post Sullanam victoriam erant interfecti.

A plebe? cui spectaculum eius modi tua crudelitas praebuit, ut te nemo sine gemitu ac recordatione luctus aspicere possit?
[90] Eiusdem illius Mari Gratidiani quod caput gestarit obicit.

Quo loco dicit Catilinam caput M. Mari gestasse:
Quod caput etiam tum plenum animae et spiritus ad Sullam usque ab Ianiculo ad aedem Apollinis manibus ipse suis detulit.
Omnia sunt manifesta. Ne tamen erretis, quod his temporibus aedes Apollinis in Palatio fuit nobilissima, admonendi estis non hanc a Cicerone significari, utpote quam post mortem etiam Ciceronis multis annis Imp.Caesar, quem nunc Divum Augustum dicimus, post Actiacam victoriam fecerit: sed illam demonstrari quae est extra portam Carmentalem inter forum holitorium et circum Flaminium. Ea enim sola tum quidem Romae Apollinis aedes.

Loquitur cum Catilina:
Quid tu potes in defensione tua dicere quod illi non dixerint? at illi multa dixerunt quae tibi dicere non licebit -
et paulo post:
Denique illi negare potuerunt et negaverunt: tu tibi ne infitiandi quidem impudentiae locum reliquisti. Qua re praeclara dicentur iudicia tulisse si, qui infitiantem Luscium condemnarunt, Catilinam absolverint confitentem.
Hic quem nominat L. Luscius, notus centurio Sullanus divesque e victoria factus - nam amplius centies possederat - damnatus erat non multo ante quam Cicero dixit. Obiectae [91] sunt ei tres caedes proscriptorum. Circa eosdem dies L. quoque Bellienus damnatus est quem Cicero ait avunculum esse Catilinae. Hic autem Lucretium Ofellam consulatum contra voluntatem Sullae ad turbandum statum civitatis petentem occiderat iussu Sullae tunc dictatoris. His ergo negat ignotum esse, cum et imperitos se homines esse et, si quem etiam interfecissent, imperatori ac dictatori paruisse dicerent, ac negare quoque possent: Catilinam vero infitiari non posse. Huius autem criminis periculum quod obicit Cicero paucos post menses Catilina subiit. Post effecta enim comitia consularia et Catilinae repulsam fecit eum reum inter sicarios L. Lucceius paratus eruditusque, qui postea consulatum quoque petiit.

Hanc tu habes dignitatem qua fretus me contemnis et despicis, an eam quam reliqua in vita es consecutus? cum ita vixisti ut non esset locus tam sanctus quo non adventus tuus, etiam cum culpa nulla subesset, crimen afferret.
Fabia virgo Vestalis causam incesti dixerat, cum ei Catilina obiceretur, eratque absoluta. Haec Fabia quia soror erat Terentiae Ciceronis, ideo sic dixit: etiam si culpa nulla subesset. Ita et suis perpercit et nihilo levius inimico summi opprobrii turpitudinem obiecit.

Cum deprehendebare in adulteriis, cum deprehendebas adulteros ipse, cum ex eodem stupro tibi et uxorem et filiam invenisti.
Dicitur Catilina adulterium commisisse cum ea quae ei postea socrus fuit, et ex eo natam stupro duxisse uxorem, [92] cum filia eius esset. Hoc Lucceius quoque Catilinae obicit in orationibus quas in eum scripsit. Nomina harum mulierum nondum inveni.

Quid ego ut violaveris provinciam praedicem, cuncto populo Romano clamante ac resistente? nam ut te illic gesseris non audeo dicere, quoniam absolutus es.
Dictum est iam saepius Catilinam ex praetura Africam obtinuisse et accusante eum repetundarum P. Clodio absolutum esse.

Praetereo nefarium illum conatum tuum et paene acerbum et luctuosum rei publicae diem, cum Cn. Pisone socio, ne quem alium nominem, caedem optimatum facere voluisti.
Quos non nominet intellegitis. Fuit enim opinio Catilinam et Cn. Pisonem, adulescentem perditum, coniurasse ad caedem senatus faciendam ante annum quam haec dicta sunt, Cotta et Torquato coss., eamque caedem ideo non esse factam quod prius quam parati essent coniuratis signum dedisset Catilina. Piso autem, cum haec dicerentur, perierat, in Hispaniam missus a senatu per honorem legationis ut (?)avus suus ablegaretur. Ibi quidem dum iniurias provincialibus facit, occisus erat, ut quidam credebant, a Cn. Pompeii clientibus Pompeio non invito.

An oblitus es te ex me, cum praeturam peteremus, petisse ut tibi primum locum concederem? Quod cum saepius ageres et impudentius a me [93] contenderes, meministi me tibi respondere impudenter te facere qui id a me peteres quod a te Boculus numquam impetrasset?
Diximus iam supra Sullae ludis quos hic propter victoriam fecerit quadrigas C. Antonium et alios quosdam nobiles homines agitasse. Praeterea Antonius redemptas habebat ab aerario vectigales quadrigas, quam redemptionem senatori habere licet per legem. Fuit autem notissimus in circo quadrigarum agitator Boculus.

Dicit de malis civibus:
Qui postea quam illo quo conati erant Hispaniensi pugiunculo nervos incidere civium Romanorum non potuerunt, duas uno tempore conantur in rem publicam sicas destringere.
Hispaniensem pugiunculum Cn. Pisonem appellat, quem in Hispania occisum esse dixi. Duas sicas Catilinam et Antonium appellari manifestum est.

Hunc vos scitote Licinium gladiatorem iam immisisse capillum Catilinae (?)iudic. qua Q. ve Curium hominem quaestorium.
Curius hic notissimus fuit aleator, damnatusque postea est. In hunc est hendecasyllabus Calvi elegans:
"Et talos Curius pereruditus."

Huic orationi Ciceronis et Catilina et Antonius contumeliose responderunt, quod solum poterant, invecti in [94] novitatem eius. Feruntur quoque orationes nomine illorum editae, non ab ipsis scriptae sed ab Ciceronis obtrectatoribus: quas nescio an satius sit ignorare. Ceterum Cicero consul omnium consensu factus est: Antonius pauculis centuriis Catilinam superavit, cum ei propter patris nomen paulo speciosior manus suffragata esset quam Catilinae.


Attalus' home page   |   19.08.13   |   Any comments?