FRAGMENTA INCERTIORIS SEDIS
[1] {--.M} Multi murmurantium voculis in luco eloquentiae oblectantur.
[2] {1-5.M} In quis longissimo aevo plura de bonis falsa in deterius composuit.
[3] {1-9.M} Maximis ducibus, fortibus strenuisque ministris.
[4] {1-14.M} Apertae portae, repleta arva cultoribus.
[5] {1-27.M} Exercitum argento fecit.
[6] {1-30.M} Speciem captae urbis efficere.
[8] {1-56.M} Sed ubi tempore anni mare classibus patefactum est.
[9] {1-70.M} Quae cis paucos dies iuncta in armis foret.
[10] {1-76.M} In hunc modum disseruit.
[11] {--.M} Angustissimo divortio.
[12] {--.M} . . . r[ef]ertus irae et doloris in talibus sociis amissis. Armati navibus evolant scaphis aut nando, pars puppibus in litus algosum inpulsis; neque eos diutius hostes mansere genus trepidissimum Graecorum et Afrorum semermium. Dein sociis pro fortuna humatis et omnibus quae usui erant ex propinquo correptis, ubi nulla [spes] erat patrandi incepti, perrexere in Hispaniam.
[13] {1-109.M} Ita sperat illam pugnam pro omine belli futuram.
[14] {2-24.M} Ad mutandum modo in melius servitium.
[15] {2-50.M} Quae causa fuerit novandis rebus.
[16] {2-57.M} Atque edita undique tribus tamen cum muris et magnis turribus.
[17] {3-18.M} Cultu corporis ornata egregio.
[18] {3-22.M} Metrophanes promeruit gratiam Mithridatis obsequendo.
[19] {3-41.M} Paululum requietis militibus.
[20] {3-45.M} Sed Metellus in ulteriore provincia.
[21] {3-55.M} Triplici fluctu.
[22] {3-61.M} SERVIUS Dardania . . . secundum Sallustium a rege Dardanorum Mida, qui Phrygiam tenuit.
[23] {3-64.M} Crebritate fluctuum, ut aquilone solet.
[24] {3-92.M} Radicem montis accessit.
[25] {4-6.M} Dum paullatim suis invicem subveniunt, omnes in bellum coacti sunt.
[26] {4-34.M} Diu noctuque laborare, festinare.
[27] {4-54.M} Canina, ut ait Appius, facundia exercebatur.
[28] {4-62.M} In nuda, in tecta corpora.
[29] {4-75.M} More equestris proelii sumptis tergis atque redditis.
[30] {4-80.M} Nubes . . . foedavere lumen.
[31] {5-8.M} Pressi undique multitudine.
[32] {5-17.M} Qui nullo certo exilio vagabantur.
[33] {5-19.M} Cupientissimus legis.
[34] {5-25.M} Rebus supra vota fluentibus.
[35] {5-26.M} Eo redeunte domum, salutatum apud aedem Bellonae.
[36] {5-27.M} Manum in os intendens.
[37] {1.M} Ex parte cohortium praepropere instructa, stationes locatae pro castris.
[38] {2.M} In secunda cohortis festinas composuerat.
[39] {3.M} Profectus quidam Ligus ad requisita naturae.
[40] {4.M} Regressi ad faciliores ictus loco cedebant.
[41] {5.M} Pactione amisso Publio legato.
[42] {6.M} Hostes aut oppressi aut dilapsi forent.
[43] {7.M} Virtuti satis credebant.
[44] {8.M} Neu quis miles neve pro milite.
[45] {9.M} Ut res magis quam verba agerentur, liberos parentisque in muris locaverant.
[46] {10.M} Non repugnantibus modo, sed ne deditis quidem [armis bellum excitare metuentibus].
[47] {11.M} Dorso fluctus trieris adaequata.
[48] {12.M} Et parvis modo velorum alis demissis.
[49] {13.M} Impediebant iussa nautarum.
[50] {14.M} Dum inferior omni via grassaretur.
[51] {15.M} Atque ipse cultus rei.
[52] {16.M} Genua patrum advolvebantur.
[55] {19.M} SERVIUS Orion oritur ut Sallustius dixit iuxta solis aestivi pulsum.
[58] {22.M} Imbecilla est fortitudo, dum pendet.
[59] {23.M} Nihil socordia claudicabat.
[60] {24.M} Quae pacta in conventione non praestitissent.
[61] {25.M} Atque ea cogentis non coactos, scelestos magis quam miseros (?) obstringi.
[62] {26.M} Ad Iovis mandem (?) iram.
[63] {27.M} Publicum studiis corruperant me veri . . . unum p..
[64] {28.M} At cum mandatum credat.
[63] {37.M} SERVIUS Vices . . . pugnas, quia per vicissitudinem pugnabatur, ut Sallustius docet.
[64] {38.M} SERVIUS Ut primo mense veris novum dicatur ver, secundo adultum, tertio praeceps; sicut etiam Sallustius dicit ubique.
Attalus' home page | 29.03.09 | Any comments?