back

Q. ASCONII PEDIANI
ORATIONUM CICERONIS QUINQUE ENARRATIO

Based on the edition by A.C.Clark (1907). The page numbers are shown in red.
Quotations from Cicero are in italics, and references to surviving speeches are shown in green.



IN SENATU CONTRA L. PISONEM


[1] Haec oratio dicta est Cn. Pompeio Magno II M. Crasso II coss. ante paucos dies quam Cn. Pompeius ludos faceret, quibus theatrum a se factum dedicavit. Hoc intellegi ex ipsius Ciceronis verbis potest quae in hac oratione posuit. Dixit enim sic: Instant post hominum memoriam apparatissimi magnificentissimique ludi ... quidem posuit hanc inter eas orationes quas dixit Cicero L. Domitio Appio Claudio coss. ultimam. Sed ut ego ab eo dissentiam facit primum quod Piso reversus est ex provincia Pompeio et Crasso consulibus, Gabinius Domitio et Appio: hanc autem orationem dictam ante Gabini reditum ex ipsa manifestum est. Deinde magis quidem naturale est ut Piso recenti reditu invectus sit in Ciceronem responderitque insectationi eius qua revocatus erat ex provincia quam post anni intervallum. Apparet autem Ciceronem respondisse Pisoni. In summa, cum dicat in ipsa oratione Cicero instare magnificentissimos apparatissimosque ludos, non video quo modo hoc magis Domitio et Appio coss. dictum sit, quibus consulibus nulli notabiliores [2] ludi fuerunt, quam Pompeio et Crasso, quo anno Pompeius exquisitissimis magnificentissimisque omnis generis ludis theatrum dedicavit.

Argumentum orationis huius breve admodum est. Nam cum revocati essent ex provinciis Piso et Gabinius sententia Ciceronis quam dixerat de provinciis consularibus Lentulo et Philippo consulibus, reversus in civitatem Piso de insectatione Ciceronis in senatu conquestus est et in eum invectus, fiducia maxime Caesaris generi qui tum Gallias obtinebat. Pisoni Cicero respondit hac oratione.


Enarratio

Circa vers. a primo ***
Quod minimum specimen in te ingeni? Ingeni autem? immo ingenui hominis ac liberi: qui colore ipso patriam aspernaris, oratione genus, moribus nomen.

Tametsi haec oratio sic inscribitur: "In L. Pisonem"; tamen non puto vos ignorare hunc Pisonem ex ea familia esse quae Frugi appellata sit: et ideo dicit aspernari eum moribus nomen.

Circa vers. LXXX
Hoc non ad contemnendam Placentiam pertinet unde se is ortum gloriari solet: neque enim hoc mea natura fert, nec municipi, praesertim de me optime meriti, dignitas patitur.

Magnopere me haesitare confiteor quid sit quae re Cicero [3] Placentiam municipium esse dicat. Video enim in annalibus eorum qui Punicum bellum secundum scripserunt tradi Placentiam coloniam deductam pridie Kal. Iun. primo anno eius belli, P. Cornelio Scipione, patre Africani prioris, Ti.Sempronio Longo coss. Neque illud dici potest, sic eam coloniam esse deductam quemadmodum post plures aetates Cn. Pompeius Strabo, pater Cn. Pompei Magni, Transpadanas colonias deduxerit. Pompeius enim non novis colonis eas constituit sed veteribus incolis manentibus ius dedit Latii, ut possent habere ius quod ceterae Latinae coloniae, id est ut petendo magistratus civitatem Romanam adipiscerentur. Placentiam autem sex milia hominum novi coloni deducti sunt, in quibus equites ducenti. Deducendi fuit causa ut opponerentur Gallis qui eam partem Italiae tenebant. Deduxerunt IIIviri P. Cornelius Asina, P. Papirius Maso, Cn. Cornelius Scipio. Eamque coloniam LIII . . . deductam esse invenimus: deducta est autem Latina. Duo porro genera earum coloniarum quae a populo Romano deductae sunt fuerunt, ut Quiritium aliae, aliae Latinorum essent. De se autem optime meritos Placentinos ait, quod illi quoque honoratissima decreta erga Ciceronem fecerunt certaveruntque in ea re cum tota Italia, cum de reditu eius actum est.

[4]Paulo post
De avo Pisonis materno:
Hic cum a domo profectus Placentiae forte consedisset paucis post annis in eam civitatem - nam tum erat . . . - ascendit. Prius enim Gallus, dein Gallicanus, extremo Placentinus haberi coeptus est.
Hoc quod dicit civitatem fuisse Placentiam, ab eadem persuasione ponit municipium fuisse. Avum autem maternum Pisonis primo Gallum fuisse ideo ait quod venisse eum in Italiam dicit trans Alpis, dein Gallicanum, quod in Italia consederit, Placentinum denique, postquam adscitus sit a Placentinis. Sed Pisonis avus multo post ea tempora fuit quibus Placentia colonia est deducta.

Circa vers. a primo ***
Lautiorem . . . pater tuus socerum quam C. Piso . . . in illo luctu meo. Ei enim filiam meam collocavi quem ego, si mihi potestas tum omnium fuisset, unum potissimum delegissem.

[5] Quis fuerit socer Pisonis patris ipse supra dixit his verbis: Insuber quidam fuit, idem mercator et praeco: is cum Romam cum filia venisset, adulescentem nobilem, Caesonini hominis furacissimi filium, ausus est appellare, eique filiam collocavit. Calventium aiunt eum appellatum.
Ipsius Pisonis contra quem haec oratio est socerum Rutilium Nudum Fenestella tradit. Cicero filiam post mortem Pisonis generi P. Lentulo collocavit, apud quem illa ex partu decessit.

Cir.ver. a primo CCLXX
[Pis_4] Ego in C. Rabirio perduellionis reo XXXX annis ante me consulem interpositam senatus auctoritatem sustinui contra invidiam atque defendi.

Possit aliquis credere errare Ciceronem, quod dicat quadraginta annis factum esse ut ex S.C. arma adversus L. Appuleium Saturninum tribunum plebis sumerentur. C. enim Mario L. Valerio coss. id senatum decrevisse, qui coss. annis ante consulatum Ciceronis XXXVII fuerint. Sed hic non subtilis computatio annorum facta est verum summatim [6] tempus comprehensum est, ut proinde debeamus accipere ac si dixerit: prope XXXX annis. Haec consuetudo in ipsis orationibus est: itaque Cicero in ea quoque quam habuit in Catilinam in senatu, ait . . . octavus decimus dies esset postea quam factum est senatus consultum ut viderent consules ne quid res publica detrimenti caperet, dixit vicesimum diem habere se S.C. tamquam in vagina reconditum.

Cir. vers. a primo CCC
[Pis_6] Ego cum in contione abiens magistratu dicere a tribuno plebis prohiberer quae constitueram, cum is mihi tantum modo iurare permitteret, sine ulla dubitatione iuravi rem p. atque hanc urbem mea unius opera esse salvam.

Diximus iam antea a Q. Metello Nepote tr. pl. Ciceronem consulatu abeuntem prohibitum esse contionari de rebus quas in eo magistratu gessit.

Cir. ver. a primo CCCXX
Dicit de ludia Compitaliciis:
[Pis_8] Quos Q. Metellus - facio iniuriam fortissimo [7] viro mortuo, qui illum cuius paucos pares haec civitas tulit cum hac importuna belua conferam -, sed ille designatus consul, cum quidem tr. pl. suo auxilio magistros ludos contra S.C. facere iussisset, privatus fieri vetuit. - Tu cum in Kal. Ian. Compitaliorum dies incidisset, Sex. Clodium, qui numquam ante praetextatus fuisset, ludos facere et praetextatum volitare passus es.
L. Iulio C. Marcio consulibus quos et ipse Cicero supra memoravit senatus consulto collegia sublata sunt quae adversus rem publicam videbantur esse constituta. Solebant autem magistri collegiorum ludos facere, sicut magistri vicorum faciebant, Compitalicios praetextati, qui ludi sublatis collegiis discussi sunt. Post VI deinde annos quam sublata erant P. Clodius tr.pl. lege lata restituit collegia. Invidiam ergo et crimen restitutorum confert in Pisonem, quod, cum consul esset, passus sit ante quam lex ferretur facere Kal.Ianuar. praetextatum ludos Sex. Clodium. Is fuit familiarissimus Clodii et operarum Clodianarum dux, quo auctore postea illato ab eis corpore Clodii curia cum eo incensa est. Quos ludos tunc quoque fieri prohibere temptavit L. Ninnius tr.pl. Ante biennium autem quam restituerentur collegia, Q. Metellus Celer consul designatus magistros vicorum ludos Compitalicios facere prohibuerat, ut Cicero tradit, quamvis auctore tribuno plebis fierent ludi; cuius tribuni nomen adhuc non inveni.

[8] Paulo post
[Pis_9] Ergo his fundamentis positis consulatus tui, triduo post, inspectante te et tacente, a fatali portento prodigioque rei publicae lex Aelia et Fufia eversa est, propugnacula murique tranquillitatis atque oti; collegia non ea solum quae senatus sustulerat restituta, sed innumerabilia quaedam ex omni faece urbis ac servitio concitata. Ab eodem homine in stupris inauditis nefariisque versato vetus illa magistra pudoris et modestiae censura sublata est.

Diximus L. Pisone A. Gabinio coss. P. Clodium tr.pl. quattuor leges perniciosas populo Romano tulisse: annonariam, de qua Cicero mentionem hoc loco non facit - fuit enim summe popularis - ut frumentum populo quod antea senis aeris trientibus in singulos modios dabatur gratis daretur: alteram ne quis per eos dies quibus cum populo agi liceret de caelo servaret; propter quam rogationem ait legem Aeliam et Fufiam, propugnacula et muros tranquillitatis atque otii, eversam esse; - obnuntiatio enim qua perniciosis legibus resistebatur, quam Aelia lex confirmaverat, erat sublata - : tertiam de collegiis restituendis novisque instituendis, quae ait ex servitiorum faece constituta: quartam ne quem censores in senatu legendo praeterirent, neve qua ignominia afficerent, nisi qui apud eos accusatus et utriusque censoris sententia damnatus esset. Hac ergo [9] eius lege censuram, quae magistra pudoris et modestiae est, sublatam ait.

Paulo post
[Pis_11] Persequere continentis his funeribus dies. Pro Aurelio tribunali ne conivente quidem te, quod ipsum esset scelus, sed etiam hilarioribus oculis quam solitus eras intuente, dilectus servorum habebatur ab eo qui nihil sibi umquam nec facere nec pati turpe duxit.

Profecto intellegitis P. Clodium significari.

Cir. ver. a primo DC
Dicit de Castoris templo:
[Pis_23] Id autem templum sublato aditu, revolsis gradibus, a coniuratorum reliquiis atque a Catilinae praevaricatore quondam, tum ultore, armis teneretur.
Catilinam lege repetundarum absolutum esse accusante P. Clodio iam supra dictum est.

Statim
Cum equites Romani relegarentur, viri boni lapidibus e foro pellerentur.

L. Lamiam a Gabinio consule edicto relegatum esse iam diximus.

[10] Cir. ver. a primo DCXX
[Pis_24] Seplasia me hercule, te ut primum aspexit, Campanum consulem repudiavit.

Dictum est in dissuasione legis agrariae apud populum plateam esse Capuae quae Seplasia appellatur, in qua unguentarii negotiari sint soliti. Ergo eos quoque qui in ea platea negotiarentur dicit invitos Pisonem vidisse, cum Capuam consul venit, quod eos a quibus ipse expulsus erat adiuvisset.

Cir. ver. a primo DCXL
[Pis_26] Ecquod in hac urbe maius umquam incendium fuit cui non consul subveniret? At tu illo ipso tempore apud socrum tuam cuius domum ad meam exhauriendam patefeceras sedebas.

Post profectionem ex urbe Ciceronis bona eius P. Clodius publicavit; postquam direpta sunt omnia quae aut in domo aut in villis fuerunt, et ex eis ad ipsos consules lata complura, domus direpta primum, deinde inflammata ac diruta est. Socrus Pisonis quae fuerit invenire non potui, videlicet quod auctores rerum non perinde in domibus ac familiis feminarum, nisi illustrium, ac virorum nomina tradiderunt.

[11] Paulo post
[Pis_27] Ac ne tum quidem emersisti, lutulente Caesonine, e miserrimis naturae sordibus cum experrecta tandem virtus celeriter et verum amicum et optime meritum civem et suum pristinum morem requisivit.

Profecto Cn. Pompeium significari intellegitis.

Cir. ver. a primo DCCC
[Pis_35] De me cum omnes magistratus promulgassent praeter unum praetorem a quo non fuit postulandum, fratrem inimici mei, praeterque duos de lapide emptos tribunos, legem comitiis centuriatis tulit P. Lentulus consul.

Frater ille inimici mei, id est P. Clodi. Ap. Claudius, sicut iam saepe significavi, tum fuit praetor. Duos tribunos de quibus ipsis quoque iam diximus, quos de lapide emptos ait, quia mercede id faciebant, Sex.Atilium Serranum et Q. Numerium significat.

Cir. medium
[Pis_38-39] Appellatus est hic volturius illius provinciae, si dis placet, imperator. Ne tum quidem, Paule noster, tabellas cum laurea Romam mittere audebas?

[12] Confido vos intellegere L. Paulum hunc significari qui fuit pater naturalis Africani posterioris, de Macedoniaque ultimum et Perse rege triumphavit. Macedoniam autem Piso in quem haec oratio est obtinuit; propter quod Paulum eum appellat, irridens eum quod ibi rem non prospere gessit.

Cir. medium
[Pis_44] M. Marcellus qui ter consul fuit summa virtute, pietate, gloria militari, periit in mari: qui tamen ob virtutem in gloria et laude vivit.

Fortasse quaeratis quem dicat Marcellum. Fuit autem nepos M. Marcelli eius qui bello Punico secundo Syracusas vicit et quinque consulatus adeptus est. Hic autem Marcellus de quo Cicero dicit naufragio ad ipsam Africam periit paulo ante coeptum bellum Punicum tertium. Idem cum statuas sibi ac patri itemque avo poneret in monumentis avi sui ad Honoris et Virtutis, decore subscripsit: III MARCELLI NOVIES COSS. Fuit enim ipse ter consul, avus quinquies, pater semel: itaque neque mentitus est et apud imperitiores patris sui splendorem auxit.

Cir. ver. a nov. DCCCC
[Pis_52] Me consequentibus diebus in ea ipsa domo qua tu me expulerats, quam incenderas,
[13] pontifices, consules, patres conscripti conlocarunt, mihique, quod antea nemini, pecunia publica aedificandam domum censuerunt.
Hoc Cicero oratorio more, non historico, videtur posuisse: nam multis aetatibus ante Ciceronem nulli id contigisse verum est, nemini vero umquam antea videamus ne parum caute dicat. Antiquis enim temporibus pluribus idem contigit; nam M. Valerio Maximo, ut Antias tradidit, inter alios honores domus quoque publice aedificata est in Palatio, cuius exitus quo magis insignis esset in publicum versus declinaretur, hoc est, extra privatum aperiretur. Varronem autem tradere M. Valerio, quia Sabinos vicerat, aedes in Palatio tributas, Iulius Hyginus dicit in libro priore de viris claris, et P. Valerio Volesi filio Publicolae aedium publice locum sub Veliis, ubi nunc aedis Victoriae est, populum ex lege quam ipse tulerat concessisse. Tradunt et Antiochi regis filio obsidi domum publice aedificatam, inter quos Atticus in annali: quae postea dicitur Lucili poetae fuisse. Varro quoque in libro III de vita populi Romani, quo loco refert quam gratus fuerit erga bene meritos, dicit Mutinae, quod in Sicilia cum equitatu suo transierat ad nos, civitatem Romae datam aedesque et pecuniam ex aerario. Videamus tamen num ideo Cicero dicat sibi, quod antea nulli, domum pecunia publica ex aerario aedificatam, quia illis aut locus publice datus sit, aut domus quae non fuerant eorum propter illos publico sumptu aedificatae: Ciceroni domus quae [14] fuerat ipsius et diruta atque incensa erat et consecrata publico sumptu aedificata sit: quod novum et huic primo et adhuc etiam soli contigit.

Cir. ver. a novis. DCCCXX
[Pis_58] O stultos Camillos, Curios, Fabricios, Calatinos, Scipiones, Marcellos, Maximos! o amentem Paulum, rusticum Marium, nullius consili patres horum amborum consulum qui triumpharunt!

Diximus hanc orationem esse dictam Cn. Pompeio Magno II M. Crasso II coss. Pompeii pater bello Italico de Picentibus, M. Crassi pater P. Crassus ante bellum Italicum de Hispanis triumphavit.

Cir. ver. a nov. DCLX
[Pis_62] Eadem cupiditate vir summo ingenio praeditus, C. Cotta, nullo certo hoste flagravit. Eorum neuter triumphavit, quod alteri illum honorem collega, alteri mors peremit.

Credo vos quaerere et quis hic Cotta et quis ille collega Crassi fuerit. Fuit autem C. Cotta orator ille compar P. Sulpici qui est in dialogis Ciceronis de Oratore scriptis. Cum decretus ille esset triumphus, mortuus est ante diem triumphi, cum cicatrix vulneris eius quod ante plures annos in proelio acceperat rescissa esset repente. L. autem Crasso collega fuit Q. Scaevola pontifex qui, cum animadverteret [15] Crasso propter summam eius in re publica potentiam ac dignitatem senatum in decernendo triumpho gratificari, non dubitavit rei publicae magis quam collegae habere rationem ac ne fieret S.C. intercessit. Idem provinciam, cuius cupiditate plerique etiam boni viri deliquerant, deposuerat ne sumptui esset (?)oratio.

Statim
[Pis_62] Inrisa est a te paulo ante M. Pisonis cupiditas triumphandi a qua te longe dixisti abhorrere: qui etiam si minus magnum bellum gesserat, istum honorem omittendum non putavit. Tu eruditior quam Piso.

Quis hic M. Piso fuerit credo vos ignorare. Fuit autem, ut puto iam nos dixisse, Pupius Piso eisdem temporibus quibus Cicero, sed tanto aetate maior ut adulescentulum Ciceronem pater ad eum deduceret, quod in eo et antiquae vitae similitudo et multae erant litterae: orator quoque melior quam frequentior habitus est. Biennio tamen serius quam Cicero consul fuit; triumphavit procos. de Hispania Q. Hortensio Q. Metello Cretico coss. ante Ciceronis consulatum.

Paulo post
[Pis_65] Instant post hominum memoriam apparatissimi magnificentissimique ludi, quales non
[16] modo numquam fuerunt, sed ne quo modo fieri quidem posthac possint possum ullo pacto suspicari.
Cn. Pompeii ludos significat quibus theatrum a se factum dedicavit, quibus ludis elephantorum pugnam primus omnium dedit in Circo.

Ver. a novis. DLX
[Pis_68] Est quidam Graecus qui cum isto vivit, homo, vere ut dicam - sic enim cognovi - humanus, sed tam diu quam diu aut cum aliis est aut ipse secum.

Philodemum significat qui fuit Epicureus illa aetate nobilissimus, cuius et poemata sunt lasciva.

Cir. ver. a novis. CCCXX
[Pis_82] Quamquam, quod ad me attinet,
numquam istam imminuam curam infitiando tibi.

Prope notius est quam ut indicandum sit hunc versum esse L. Acci poetae et dici a Thyeste Atreo.

Cir. ver. a novis. CC
[Pis_89] Quod populari illi sacerdoti sescentos ad bestias socios stipendiarios que misisti.

Manifestum est P. Clodium significari.

[17] Cir. ver. a novis. CXX
[Pis_94] Ecquid vides, ecquid sentis, lege iudiciaria lata, quos posthac iudices simus habituri?

Legem iudiciariam ante aliquot annos quibus temporibus accusatus est Verres a Cicerone tulit L. Aurelius Cotta praetor, qua communicata sunt iudicia senatui et equitibus Romanis et tribunis aerariis. Rursus deinde Pompeius in consulatu secundo, quo haec oratio dicta est, promulgavit ut amplissimo ex censu ex centuriis aliter atque antea lecti iudices, aeque tamen ex illis tribus ordinibus, res iudicarent.

Cir. ver. a novis. LXXXX
[Pis_95] L. Opimius eiectus patria est qui et post praeturam et consul maximis periculis rem publicam liberarat. Non in eo cui facta iniuria est sed in eis qui fecerunt sceleris et conscientiae poena permansit.

Notum est Opimium in praetura Fregellas cepisse, quo facto visus est ceteros quoque nominis Latini socios male animatos repressisse, eundemque in consulatu Fulvium Flaccum consularem et C. Gracchum tribunicium oppressisse, ob quam invidiam postea iudicio circumventus est et in exsilium actus.


PRO M. SCAURO


[18] Hanc quoque orationem eisdem consulibus dixit quibus pro Vatinio, L. Domitio Ahenobarbo et Appio Claudio Pulchro coss. Summus iudicii dies fuit a. d. IIII Nonas Septemb.

Argumentum hoc est

M. Scaurus M. Scauri filius qui princeps senatus fuit vitricum habuit Sullam: quo victore et munifico in socios victoriae ita abstinents fuit ut nihil neque donari sibi voluerit, neque ab hasta emerit. Aedilitatem summa magnificentia gessit, adeo ut in eius impensas opes suas absumpserit magnumque aes alienum contraxerit. Ex praetura provinciam Sardiniam obtinuit, in qua neque satis abstinenter se gessisse existimatus est et valde arroganter: quod genus morum in eo paternum videbatur, cum cetera industria nequaquam esset par. Erat tamen aliquando inter patronos causarum et, postquam ex provincia redierat, dixerat pro C. Catone, isque erat absolutus a. d. IIII Nona Quint. Ipse cum ad consulatus petitionem a. d. III Kal. Quint. Romam redisset, querentibus de eo Sardis, a P. Valerio Triario, adulescente parato ad dicendum et notae industriae [19] - filio eius qui in Sardiania contra M. Lepidum arma tulerat et post in Asia legatus Pontoque L. Luculli fuerat, cum is bellum contra Mithridatem gereret - postulatus est apud M. Catonem praetorem repetundarum, ut in Actis scriptum est, pridie Nonas Quintil. post diem tertium quam C. Cato erat absolutus. Subscripserunt Triario in Scaurum L. Marius L. f., M. et Q. Pacuvii fratres cognomine Claudi. Qui inquisitionis in Sardiniam itemque in Corsicam insulas dies tricenos acceperunt neque profecti sunt ad inquirendum: cuius rei hanc causam reddebant, quod interea comitia consularia futura essent; timere ergo se ne Scaurus ea pecunia quam a sociis abstulisset emeret consulatum et, sicut pater eius fecisset, ante quam de eo iudicari posset, magistratum iniret ac rursus ante alias provincias spoliaret quam rationem prioris administrationis redderet. Scaurus summam fiduciam in paterni nominis dignitate, magnam in necessitudine Cn. Pompeii Magni reponebat. Habebat enim filium liberorum Cn. Pompeii fratrem: nam Tertiam, Scaevolae filiam, dimissam a Pompeio in matrimonium duxerat. M. Catonem autem qui id iudicium, ut diximus, exercebat metuebat admodum propter amicitiam quae erat illi cum Triario: nam Flaminia, Triarii mater, et ipse Triarius sororem Catonis Serviliam, quae mater M. Bruti fuit, familiariter diligebat; ea porro apud Catonem maternam obtinebat auctoritatem. Sed in eo iudicio neque Pompeius propensum adiutorium praebuit - videbatur enim apud animum [20] eius non minus offensionis contraxisse, quod iudicium eius in Muciam crimine impudicitiae ab eo dimissam levius fecisse existimaretur, cum eam ipse probasset, quam gratiae adquisisse necessitudinis iure, quod ex eadem uterque liberos haberet - neque Cato ab aequitate ea quae et vitam eius et magistratum illum decebat quoquam deflexit. Post diem autem quartum quam postulatus erat Scaurus Faustus Sulla tum quaestor, filius Sullae Felicis, frater ex eadem matre Scauri servis eius vulneratis prosiluit ex lectica et questus est prope interemptum esse se a competitoribus Scauri et ambulare cum CCC armatis seque, si necesse esset, vim vi repulsurum.

Defenderunt Scaurum sex patroni, cum ad id tempus raro quisquam pluribus quam quattuor uteretur: at post bella civilia ante legem Iuliam ad duodenos patronos est perventum. Fuerunt autem hi sex: P. Clodius Pulcher, M. Marcellus, M. Calidius, M. Cicero, M. Messala Niger, Q. Hortensius. Ipse quoque Scaurus dixit pro se ac magnopere iudices movit et squalore et lacrimis et aedilitatis effusae memoria ac favore populari ac praecipue paternae auctoritatis recordatione.


Enarratio

Circa ver. a prim. XXXX
Cum enumerat iudicia quae pater Scauri expertus est:
[21] Subiit etiam populi iudicium inquirente Cn. Domitio tribuno plebis.
Cn. Domitius qui consul fuit cum C. Cassio, cum esset tribunus plebis, iratus Scauro quod eum in augurum collegium non cooptaverat, diem ei dixit apud populum et multam irrogavit, quod eius opera sacra populi Romani deminuta esse diceret. Crimini dabat sacra publica populi Romani deum Penatium quae Lavini fierent opera eius minus recte casteque fieri. Quo crimine absolutus est Scaurus quidem, sed ita ut a tribus tribubus damnaretur, a XXXII absolveretur, et in his pauca puncta inter damnationem et absolutionem interessent.

Ibidem
Reus est factus a Q. Servilio Caepione lege Servilia, cum iudicia penes equestrem ordinem essent et P. Rutilio damnato nemo tam innocens videretur ut non timeret illa.

Q. Servilius Caepio Scaurum ob legationis Asiaticae invidiam et adversus leges pecuniarum captarum reum fecit repetundarum lege quam tulit Servilius Glaucia. Scaurus tanta fuit continentia animi et magnitudine ut Caepionem contra reum detulerit et breviore die inquisitionis accepta effecerit ut ille prior causam diceret; M. quoque Drusum tribunum plebis cohortatus sit ut iudicia commutaret.

[22] Ibidem
Ab eodem etiam lege Varia custos ille rei publicae proditionis est in crimen vocatus: vexatus a Q. Vario tribuno plebis est.

Non multo ante, Italico bello exorto, cum ob sociis negatam civitatem nobilitas in invidia esset, Q. Varius tr.pl. legem tulit ut quaereretur de iis quorum ope consiliove socii contra populum Romanum arma sumpsissent. Tum Q. Caepio vetus inimicus Scauri sperans se invenisse occasionem opprimendi eius egit ut Q. Varius tribunus plebis belli concitati crimine adesse apud se Scaurum iuberet anno LXXII. Ille per viatorem arcessitus, cum iam ex morbo male solveretur, dissuadentibus amicis ne se in illa valetudine et aetate invidiae populi obiceret, innixus nobilissimis iuvenibus processit in forum, deinde accepto respondendi loco dixit: "Q. Varius Hispanus M. Scaurum principem senatus socios in arma ait convocasse; M. Scaurus princeps senatus negat; testis nemo est: utri vos, Quirites, convenit credere?" Qua voce ita omnium commutavit animos ut ab ipso etiam tribuno dimitteretur.

Dicit iterum de patre M. Scauri:
Non enim tantum admiratus sum ego illum virum, sicut omnes, sed etiam praecipue dilexi. Primus enim me flagrantem studio laudis in spem impulit posse virtute me sine praesidio fortunae quo contendissem labore et constantia pervenire.
[23] Possit aliquis quaerere cur hoc dixerit Cicero, cum Scaurus patricius fuerit: quae generis claritas etiam inertes homines ad summos honores provexit. Verum Scaurus ita fuit patricius ut tribus supra eum aetatibus iacuerit domus eius fortuna. Nam neque pater neque avus neque etiam proavus - ut puto, propter tenues opes et nullam vitae industriam - honores adepti sunt. Itaque Scauro aeque ac novo homini laborandum fuit.

Si, me hercule, iudices, pro L. Tubulo dicerem quem unum ex omni memoria sceleratissimum et audacissimum fuisse accepimus, tamen non timerem, venenum hospiti aut convivae si diceretur cenanti ab illo datum cui neque heres neque iratus fuisset.
L. hic Tubulus praetorius fuit aetate patrum Ciceronis. Is propter multa flagitia cum de exsilio arcessitus esset ut in carcere necaretur, venenum bibit.

Circa tertiam partem a primo
[Scaur_1] Illa audivimus: hoc vero meminimus ac paene vidimus, eiusdem stirpis et nominis P. Crassum, ne in manus incideret inimicorum, se ipsum interemisse.

Hic Crassus fuit pater Crassi eius qui aemulus potentiae Cn. Pompeii fuit. Periit autem in dominatione L. Cinnae, cum ille et alios principes optimatum et collegam suum Cn. Octavium occidit.

[24] [Statim
[Scaur_2] Ac neque illius Crassi factum superioris isdem honoribus usus, qui fortissimus in bellis fuisset, M´. Aquilius potuit imitari.

Haec verba quibus Cicero nunc utitur, ac neque, eam videntur habere naturam ut semel poni non soleant; quia est coniunctio disiunctiva et semper postulat ut rursus inferatur neque, ut cum dicimus neque hoc neque illud. Quo autem casu acciderit quave ratione ut hoc loco Cicero hoc verbo ita usus sit, praesertim cum adiecerit illam appositionem, ut non intulerit postea alterum, neque perspicere potui et attendendum esse valde puto: moveor enim merita viri auctoritate. Neque ignoro aliquando hoc verbum neque vel semel poni, ut in eadem hac oratione ante ipse Cicero posuit: Sic, inquam, se, iudices, res habet; neque hoc a me novum disputatur sed quaesitum ab aliis est. Sed hoc loco et sine praepositione illius verbi videmus esse positum, et tamen quasi secundum aliquid inferri. Nam cum dixerit neque hoc a me novum disputatur, infert sed quaesitum ab aliis est.]

Paulo post
[Scaur_2] Quid vero alterum Crassum temporibus isdem - num aut clarissimi viri Iulii aut summo ingenio praeditus M. Antonius potuit imitari?

[25] Hic alter Crassus idem est de quo supra diximus. Alterum autem eum appellat, quia ante mentionem fecit P. Crassi qui fuit pontifex maximus et bello Aristonici in Asia dedit operam ut occideretur. Iulios autem cum dicit, duos Caesares fratres C. et L. significat: ex quibus Lucius et consul et censor fuit, Gaius aedilicius quidem occisus est, sed tantum in civitate potuit ut causa belli civilis contentio eius cum Sulpicio tr. fuerit. Nam et sperabat et id agebat Caesar ut omissa praetura consul fieret: cui cum primis temporibus iure Sulpicius resisteret, postea nimia contentione ad ferrum et ad arma processit. Idem inter primos temporis sui oratores et tragicus poeta bonus admodum habitus est; huius sunt enim tragoediae quae inscribuntur Iuli. Et hi autem Iulii et Antonius a satellitibus Mari sunt occisi, cum Crassus, ut supra diximus, eundem casum sua manu praevenisset.

Cir. medium
[Scaur_33] Neque vero haec ipsa cotidiana res Appium Claudium illa humani tate et sapientia praeditum per se ipsa movisset, nisi hunc C. Claudi fratris sui competitorem fore putasset. Qui sive patricius sive plebeius esset - nondum enim certum constitutum erat - cum illo sibi contentionem fore putabat.

Fuerunt enim duae familiae Claudiae: earum quae Marcellorum [26] appellata est plebeia, quae Pulchrorum patricia. Sed hoc loco urbane Cicero lusit in C. Claudium, cum quo in gratiam non redierat. Nam quia is P. Clodi erat frater qui ex patricia in plebeiam familiam transierat per summam infamiam, eum quoque dubitare adhuc dixit.

Post duas partes orationis
Dicit dein de Scauro quem defendit:
[Scaur_45] Nam cum ex multis unus ei restaret Dolabella paternus inimicus qui cum Q. Caepione propinquo suo contra Scaurum patrem suum subsignaverat: eas sibi inimicitias non susceptas sed relictas et cetera.
Ne forte erretis et eundem hunc Cn. Dolabellam putetis esse in quem C. Caesaris orationes legitis, scire vos oportet duos eodem eo tempore fuisse et praenomine et nomine et cognomine Dolabellas. Horum igitur alterum Caesar accusavit nec damnavit; alterum M. Scaurus et accusavit et damnavit.

Post tres partes a primo
Quo loco defendit, quod tam magnificam domum Scaurus habet:
[Scaur_45] Praesertim cum propinquitas et celebritas loci suspicionem desidiae tollat aut cupiditatis.
[27] Demonstrasse vobis memini me hanc domum in ea parte Palatii esse quae, cum ab Sacra via descenderis et per proximum vicum qui est a sinistra parte prodieris, posita est. Possidet eam nunc Largus Caecina qui consul fuit cum Claudio. In huius domus atrio fuerunt quattuor columnae marmoreae insigni magnitudine quae nunc esse in regia theatri Marcelli dicuntur. Usus erat iis aedilis - ut ipse quoque significat - in ornatu theatri quod ad tempus perquam amplae magnitudinis fecerat.

Ver. a nov. ***
[Scaur_45] Haec cum tu effugere non potuisses, contendes tamen et postulabis ut M. Aemilius cum sua dignitate omni, cum patris memoria, cum avi gloria, sordidissimae, vanissimae, levissimae genti ac prope dicam pellitis testibus condonetur?

Avum hunc Scauri maternum significat L. Metellum pontificem maximum, quem postea nominat quoque. Nam paternus avus proavusque Scauri humiles atque obscuri fuerunt.

Ver. a. novis. CLX
[Scaur_46] Undique mihi suppeditat quod pro M. Scauro dicam, quocumque non modo mens verum etiam oculi inciderunt. Curia illa vos de gravissimo
[28] principatu patris fortissimoque testatur; L. ipse Metellus, avus huius, sanctissimos deos illo constituisse templo videtur in vestro conspectu, iudices, ut salutem a vobis nepotis sui deprecarentur.
Castoris et Pollucis templum Metellus quem nominat refecerat.

Laudaverunt Scaurum consulares novem, L. Piso, L. Volcacius, Q. Metellus Nepos, M. Perpenna, L. Philippus, M. Cicero, Q. Hortensius, P. Servilius Isauricus pater, Cn. Pompeius Magnus. Horum magna pars per tabellas laudaverunt quia aberant: inter quos Pompeius quoque; nam quod erat pro cos. extra urbem morabatur. Unus praeterea adulescens laudavit, frater eius, Faustus Cornelius Sullae filius. Is in laudatione multa humiliter et cum lacrimis locutus non minus audientes permovit quam Scaurus ipse permoverat. Ad genua iudicum, cum sententiae ferrentur, bifariam se diviserunt qui pro eo rogabant: ab uno latere Scaurus ipse et M´.Glabrio, sororis filius, et L. Paulus et P. Lentulus, Lentuli Nigri flaminis filius, et L. Aemilius Buca filius et C. Memmius, Fausta natus, supplicaverunt; ex altera parte Sulla Faustus, frater Scauri, et T.Annius Milo, cui Fausta ante paucos menses nupserat dimissa a Memmio, et C. Peducaeus et C. Cato et M. Laenas Curtianus.

Sententias tulerunt senatores duo et XX, equites tres et XX, tribuni aerarii XXV: ex quibus damnaverunt senatores IIII, equites II, tribuni II.

[29] Cato praetor, Cicero cum vellet de accusatoribus in consilium mittere multique e populo manus in accusatores intenderent, cessit imperitae multitudini ac postero die in consilium de calumnia accusatorum misit. P. Triarius nullam gravem sententiam habuit; subscriptores eius M. et Q. Pacuvii fratres denas et L. Marius tres graves habuerunt.

Cato praetor iudicium, quia aestate agebatur, sine tunica exercuit campestri sub toga cinctus. In forum quoque sic descendebat iusque dicebat, idque repetierat ex vetere consuetudine secundum quam et Romuli et Tati statuae in Capitolio et in rostris Camilli fuerunt togatae sine tunicis.

>> Pro Milone


Attalus' home page   |   19.08.13   |   Any comments?